Sermo 3
QUARE PROCESSIO FIAT CORPORALIS, ET AD QUID INSTRUAT; ATQUE RURSUS DE CONDITIONIBUS TURTURUM.
CANTENT in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. Ps. cxxxvii, 5.
In hodierno evangelio multiplex nobis tribuitur documentum, prout in sermone præhabito partim est declaratum. Sed antequam plus introducatur, primo dicendum cur hodie solennis fiat processio, ipsis fidelibus candelas accensas in manibus suis portantibus. Cujus multiplex ratio assignatur.
Prima est, quoniam (sicut in cantico Simeonis in evangelio isto conscripto habetur) Christus, qui hodie in templo Deo Patri oblatus est, lumen gentium appellatur.1 De quo Isaias prædixit:2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. De quo et asseritur: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.3 Unde ad hoc insinuandum, candelas accensas fulgentes deferimus. Secunda est, quoniam hodie in oblatione Christi in templo, facta est processio prorsus devotissima atque sanctissima, a Virgine gloriosa et Joseph, Simeone et Anna. Idcirco ad commemorandum ac repræsentandum, imo et honorandum illam processionem, facimus nos processionem cum laudibus Dei et canticis spiritualibus, cum ardentibus quoque fulgentibusque candelis. Tertia causa est, ut opere demonstremus Virginem sacram purificatione non eguisse; sed luce gratiæ, splendore sapientiæ, caritatis ardore fuisse repletam: imo Christum concipiendo ac pariendo, fuit non solum non violata aut maculata, sed etiam ineffabiliter sanctior ac gratiosior facta.
Quarta est, nostra instructio, ut scilicet consideremus quod oporteat nos coram
A Deo proximisque splendere: coram Deo, per fidem, sapientiam et vitam laudabilem; coram proximis, per famam bonam et exemplaritatem. Deo namque tenemur conscientiam bonam, conversationemque virtuosam; proximis vero bonum exemplum. Unde qui non curat habere bonam famam ad Dei honorem et aliorum ædificationem, crudelis est: quoniam quantum in ipso est, alios spiritualiter necat, eos scandalizando. Ideo Christus ait: Sic luceat lux (id est virtuosa conversatio) vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.4 Quilibet igitur Christianus impendat Deo obsequium et honorem, proximis auxilium et ædificationem.
Denique per corporalem processionem quæ fit diebus festivis, designatur quod debeamus quotidie spiritualiter procedere, id est in virtutibus crescere, et per hoc cœlesti regno appropinquare, quemadmodum de electis et bonis hominibus ait
C Propheta: Ibunt de virtute in virtutem.5 In processionibus quoque fit ad eumdem locum reditio, a quo incepit processio. Per quod significatur, quod sicut a Deo per creationem profluximus, ita ad ipsum per fidem, caritatem et actus virtuosos reverti debemus. Ipse etenim est nostræ creationis principium, ipse est nostræ beatitudinis summum objectum, atque totius vitæ nostræ finis. Item, in processionibus vadunt sacerdotes et clerici communiter combinati, ad designandum quod per observantiam duorum principalium præceptorum oporteat nos proficisci ad regnum cœlorum. Primum est, ut Deum toto corde amemus:6 quod nemo agit nisi qui divina implet præcepta. Secundum est, ut diligamus proximos nostros et omnem hominem viatorem seu in isto mundo viventem, sicut nos ipsos. Ideo quoque combinati incedunt, quoniam Christus ante passionem suam misit discipulos suos combinatos ad prædicandum.7 Et item ad commendationem vitæ socialis et caritativæ, quoniam homines mutua indigent ope. Propter quod dicit Psalmista: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.8 In processionibus etiam clerici cantant, sicut in themate tangitur: cantant, inquam, « in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ».9 Per cantum equidem, cœlestis patriæ designatur lætitia, ad quam finaliter ordinatur processio, imo et omnis actio bona.
Præterea ex evangelio hodierno docemur, quod non nisi virtuosi ac justi processionem Deo placitam faciant. Nam in processione illa celebrata in templo Jerusalem, quando puer Jesus in eo oblatus est, prout evangelium istud testatur, non fuerunt nisi virtuosi ac justi, videlicet virgo Maria, Joseph, Simeon, Anna.
Amplius ex evangelio isto monemur, ut sancti illius Simeonis sequamur virtutes. Itaque simus justi in omnibus, Deo debitam servitutem ac reverentiam exhibendo, præcepta Ecclesiæ adimplendo, et unicuique quod ei tenemur reddendo. Justitia etenim virtus est unicuique quod suum est tribuens. Oportet ergo omnem fraudem, omne mendacium, omne aliorum documentum vitare. Hoc autem Deo in primis debemus, ut sicut omne quod habemus et sumus, ab ipso accepimus, sic totum hoc ad ejus cultum ac reverentiam ordinemus. Insuper simus timorati cum Simeone, Deum non servili sed filiali formidantes timore, utpote diligentes ac custoditi ne Deum creatorem et Patrem piissimum offendamus in aliquo, ne beneficiis ejus simus ingrati, ne cogitationibus et affectionibus pravis demus consensum; sed coram Altissimo semper fructuose et virtuose nos habeamus. Timor etenim Dei filialis, facit hominem diligentem atque sollicitum coram Deo. Hinc Salomon loquitur: Qui timet Deum, nihil negligit;10 et rursus, Timor Dei fons vitæ, ut declinet a ruina mortis, id est, ut hominem recedere faciat a lapsu peccati.11 Hic timor omnium est custos virtutum. Propterea dicitur:12 In timore Domini esto tota die; et alibi quoque, Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua:13 id est mens tua, in qua per gratiam habitat Deus. Idcirco sanctus Job dixit:14 Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. David quoque propheta:15 Timete (inquit) Dominum, omnes Sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Ecce quanta est spiritualis opulentia timentium Deum.
Præterea Simeon iste ob hoc præsertim sanctus atque laudabilis fuit, quia communem Israelitici populi desideravit salutem, Christi adventum fervide cupiendo et exspectando, et pro hoc fideliter ac infatigabiliter exorando. Sic ergo et nos non propriam tantum, sed et omnium proximorum desideremus salutem, et pro ea fideliter laboremus orando, hortando, corripiendo, exemplariterque vivendo: hoc est desiderare reformationem et commune bonum Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis Deo preces offerre, justitiam esurire atque sitire; quod maxime placet Deo.
C Amplius, jam tangendæ sunt proprietas turturis, ut et nos spiritualiter Deo par turturum immolemus. Prima ejus proprietas est, quod altum quærit et appetit locum. Ita et nos regnum cœleste totis debemus affectare præcordiis, ac jugiter petere illud, cum Propheta dicentes: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus; itemque, Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.16 Hujus oppositum agunt avari, qui toto desiderio quærunt terrena;17 et luxuriosi, qui carnalia quærunt oblectamenta; atque superbi, qui in hoc mundo cupiunt exaltari, honorari, laudari. Secunda proprietas turturis est, quod pro cantu gemitum habet. Ita et nos vanam debemus vitare lætitiam, atque ad Deum suspirare, tam præ desiderio beatitudinis, quam propter præsentis vitæ miseras et pericula, quibus circumdati sumus. Tertia est, quoniam casta est avis. Ita et nos ab omni inquinamento carnis ac animæ nos purgemus, ut mundo corde castoque corpore Altissimo ministremus ac placeamus. Quarta est, quod solus moratur. Ita et quilibet Christianus debet interdum ab aliis se abstrahere, et in loco quieto cor suum coram Deo effundere, se ipsum discutere, peccata propria deplorare, indulgentiam, gratiam et virtutes a Domino postulare, ut cum Propheta dicere possit : Similis factus sum pelecano solitudinis.18 Quinta est, quod pullos suos fovet in nocte. Sic quilibet debet sibi commissos ac subditos in adversis et tribulationibus pie fovere, consolari ac roborare in Deo. Sexta, quod morticinum fugit. Ita et quilibet debet pravorum vitare consortia, ne cum perversis pervertatur ac pereat.19 Si itaque ista egerimus, tunc corpus et animam nostram C Deo offerendo, par turturum ei offeremus.
Postremo, canticum Simeonis potest quilibet vere devotus in persona propria dicere ad hunc sensum : Nunc, scilicet tempore gratiæ hujus, dimittis me servum tuum in pace, id est mentis tranquillitate, secundum verbum tuum, id est, prout in te sperantibus teque invocantibus promisisti. Quia viderunt oculi mei interiores (de quibus dicit Psalmista, Oculi mei semper ad Dominum) Salutare tuum, scilicet Christum, per fidem ac illuminationem tuam internam.20 Aliorum verborum sensus permanet idem qui in expositione evangelii tactus est.
Convenienter vero ordinavit Ecclesia ut canticum istud dicatur in Completorio, quoniam tunc cum pace interna præcipue Deo vacare, ad lectum ire ac obdormire, et Christum in pectore nostro quasi sepelire debemus, ut in pace in id ipsum dormiamus et requiescamus.21 Tunc ergo canticum istud devotissime proferamus, et qualiter sanctus Simeon puerum Jesum amplectebatur, pie pensemus atque hilariter recordemur. Ad laudem et gloriam, etc.
Footnotes
-
Luc. II, 32. ↩
-
Is. IX, 2. ↩
-
Joann. I, 9. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Ps. lxxxiii, 8. ↩
-
Matth. xxii, 37, 38. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Ps. cxxxii, 1. ↩
-
Ps. cxxxvii, 5. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Prov. xiv, 27. ↩
-
Prov. xxiii, 17. ↩
-
Eccli. xxvii, 4. ↩
-
Job xxxi, 23. ↩
-
Ps. xxxiii, 10. ↩
-
Ps. xli, 2. ↩
-
Ps. xxv, 8. ↩
-
Ps. c1, 7. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Ps. xxiv, 15. ↩
-
Ps. iv, 9. ↩
Chapter 123 of 161