Skip to the text

Sermo 5

DE UTILITATE SILENTII ET FERVORE DEVOTIONIS.

SIMEON, homo justus et timoratus, accepit eum in ulnas suas. Luc. II, 25, 28.

Hodie processionaliter bini ad suscipiendum candelas accensas de manibus sacerdotis accedimus, in commemorationem processionis factæ hoc die in templo Jerusalem a quatuor electissimis sanctissimisque personis Maria et Joseph, Simeone et Anna. Si ergo et nos cupimus cum Simeone puerum Jesum brachiis caritatis amplecti, et cum Anna digne Domino confiteri, studeamus eorum sectari virtutes. Et quamvis uterque ipsorum fuerit omni virtute ornatus, Simeon tamen de duabus virtutibus specialiter commendatur, et Anna de tribus. Simeon quippe de timore (utique filiali) et justitia collaudatur; Anna, de continentia viduali, de abstinentia, et latria, cujus actus est oratio. Sequamur igitur Simeonis justitiam, sanctæ religionis vota, sicut requirit justitia, adimplentes; observantias etiam regulares et Ordinis nostri statuta, præsidentiumque præcepta, quæ sunt positiva jura nostra, fideliter exsequentes, prout exigit obedientia diligentiaque monastica.

O quam felix est sacri silentii observantia indefessa! Silentium certe est saluberrimum oris operculum: quod qui sine necessitate dissolvit, varias incidit immunditias proprii cordis, alios quoque scandalizat, et sæpe ad silentii pertrahit fractionem. Sed et sæculares, qui sciunt religiosos ad silentium obligatos, non mediocriter scandalizantur, si eos perpenderint sine licentia loqui, sive ad invicem, sive cum ipsis. Idcirco mirandum et valde dolendum, quod quidam religiosi sunt adeo intimorati, inverecundi, remissi et incircumspecti, quod laicis et extraneis occurrentibus, sine licentia mox loquuntur, etiam quum extranei viderint eos non petisse licentiam. Similiter admirandum atque deflendum est, quod multi jam tantam negligentiam inciderunt, ad tantam inertiam sunt prolapsi, tam desides hebetesque effecti sunt, quod passim in mutuis suis occursibus invicem sibi arrident, fabulantur, levitates exercent, aut signis suis supervacue coutuntur, imo et abutuntur, non linguam dumtaxat, sed alios quoque artus reatibus involventes loquendi: quum et signa illa nec instituta sint nec permissa, nisi ad insinuandum necessaria sive utilia. Hi ergo per facta sua ostendunt, quam incustoditi sint circa cor suum, quam intimorati et dissoluti, quam ignavi ad spiritualem profectum. Quæ quum ita se habeant, quid aliud sequi videtur, nisi quod quotidie magis deficiant et retrogrediantur, quam proficiant ac patriæ appropinquent? Quumque religiosus ex sua professione ad profectum teneatur quotidianum, videant et perpendant hi ne forte sint extra statum salutis et in statu damnationis, utpote suæ non satisfacientes professioni.

Cur, o fratres, negligimus, cur perdimus nosmetipsos? Quum enim media ad proficiendum habeamus aptissima, nec temporalium sollicitudine prægravemur, neque necessariorum corpori provisione ac procuratione impediamur, quid est quod divini judicii districtionem non veremur, neque vocationem nostram attendimus, sed quotidie imus et perimus, imo retroimus in carnalitatibus, perversitatibus, duritiis et negligentiis nostris? Ita quod quanto diutius in Ordine sumus, tanto pene intimoratiores negligentioresque invenimur, ad iram, impatientiam, ceterasque passiones ac vitia jugiter proniores.1 Sed resipiscamus ab iis laqueis mortis; et si non cum promptitudine, alacritate et fervore, saltem cum metu, tremore et timore suam unusquisque operetur salutem.2 Discutiat, dijudicet et castiget quisque se ipsum quotidie, quantum profecerit, quousque pervenerit, quantum omiserit, qualis sit; et in confessione circumstantionata plenaria purget se ipsum, eaque de quibus confitetur, vitet quotidie cum diligentia ampliori. Pietatem Omnipotentis omni hora affectuosissime imploremus, ut fervidam inceptionem, dignum processum, exitumque felicem nobis præstare dignetur. Si adhuc ad passiones et vitia invenimus nos pronos, vehementissime doleamus; et quanto defectuosiores nos exsistere experimur, tanto instantius divinæ liberalitatis immensitatem, pro gratia opportuna, pro emendatione omnifaria, pro virtutum firmitate, mentis stabilitate, cordis munditia, linguæ custodia deprecemur.

Denique, si juxta Isaiæ oraculum, cultus justitiæ est silentium, et si in silentio ac spe fortitudo nostra consistit;3 dubium esse non potest quin in loquacitate et fractione silentii violetur justitia, injustitia exerceatur, et animarum nostrarum consistat debilitas. Utinam, o fratres, taceretis, ut putaremini esse sapientes.45 Si revertamini et quiescatis, salvi eritis. Nonne silentii gravitas et moderatio linguæ, tanta sunt sapientiæ signa, tam præclara et certa sunt discretionis indicia, ut etiam stultus, si tacuerit, reputabitur sapiens?6 Propter quod rursus Salomon est locutus:7 Vidisti aliquem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correctio; itemque, Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum.8

Denique, si culpa non caret unius otiosi verbi prolatio, quale vitium est, per horam aut horas continuare loquacitatem, vana, frivola atque prohibita loqui sive audire, risu ac moribus resolvi mundanis?9 Ex quibus nonnulli tantam sæpenumero incurrunt inertiam, infrigidationem a bono, inflammationem in malo, ut doleant quod tempus fabulandi et se effundendi non durat diutius, et signo Officii divini audito, vix a suis garrulositatibus ac dissolutionibus queant avelli, sicque distractissimo corde introeunt cellam aut chorum, et Horas suas taliter qualiter solvunt. Sed et taliter psallunt, ut in eorum inveniantur catalogo de quibus conqueritur cordium inspector Judex altissimus:10 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.11 Ecce qualiter unum malum oriatur ex alio, qualiter unum vitium trahat ad aliud, imo quam multa graviaque peccata ex linguæ incustodia et ex fractione nascantur silentii; ita ut verissime dicat Scriptura: Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala;12 et, Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam;13 ac denuo, Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita et vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum;14 qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.15 Præterea, si divino prohibetur præcepto, diebus festivis, præsertim solennibus, sicut est dies hæc, ea facere quæ in se ipsis non sunt culpabilia, ut est purgare pergameum, lapides ferre, hortum fodere aut purgare, et si talia operari reputatur violatio festi: quomodo non magis illicitum violativumque festi putamus, festivis solennibusque diebus tempus tam sacrum fabulando, cachinnando, irreligiose nos habendo, consumere?

Quod si quis dicat, tunc licitum esse loqui et recreari; respondetur, quod nunquam liceat vana aut otiosa verba proferre, aut in iis quæ contrariantur bonis moribus recreari. Idcirco tunc de bonis rebus loqui permittimur, et in rebus recreari honestis; nec in ludicris licet mentem effundere, aut animi solvere gravitatem: imo in talibus cor ad Deum crebro levare, orando interne ac meditando devote, debemus, et tempus colloquii dum longum est, exeundo interdum et orando interrumpere moderate, ne animus vulneretur.1617

Sic ergo universa ad quæ tenemur, diligenter ac fideliter adimplendo, sequamur sancti Simeonis justitiam; sectemur quoque castum ac filialem ipsius timorem, ut Dei offensam et omnem elongationem ac separationem ab eo, summe et incomparabiliter abhorrentes, simus semper formidolosi ne omissione vel commissione, cogitatu, affectu, verbo aut opere, apparatu aut moribus, sanctitatis divinæ offendamus adspectum, aut Omnipotentis majestatem inhonoremus, et ne a superoptimo ac superpiissimo Patre cœlesti elongemur aut separemur. Sic sapiens in omnibus metuit.18 Hic timor Dei est fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. Beatus cui datum est sic Deum timere.19 Quod et in tantum suave est timorato, ut in Ecclesiastico scriptum sit:20 Nihil dulcius quam timere Deum.21

Postremo, et sanctæ Annæ virtutes sectemur, Deo in omni mentis ac corporis castimonia servientes, jejuniis et orationibus die ac nocte vacantes, nec animo recedentes a templo; sed studeat unusquisque primus et ultimus esse in illo, nec infra divinum Officium sine necessitate quis exeat. Verum cum metu, cum reverentia, cum fervore ac diligentia Deo intentus sit, et aliis se exhibeat exemplarem, in cantu et psalmodia concordem, in morum venustate conspicuum; non visu gyrovagum, non tardum, pigrum aut somnolentum, nec impetuosum, sed alacrem, agilem ac modestum, intus et foris sinceriter custoditum. Sicque agentes, suscipiamus et amplectamur ulnis devotissimæ ac ferventissimæ caritatis, Jesum infantulum, cum omni gratiarum actione celebriter recolentes quam indicibiliter propter nos humiliavit semetipsum, ita quod ipse qui cum Patre et Spiritu Sancto, tanquam verus Deus per singulas hostias in lege honorabatur ac adorabatur, propter nos hostia factus est, et Patri in templo instar aliorum præsentatus ac immolatus. Mancipemus igitur nos cultui ejus totaliter, et corpora nostra exhibeamus Creatori hostiam sanctam, viventem, rationi subjectam, et totam hanc diem devotissime expendamus.22

Footnotes

  1. II Tim. n, 26. ↩

  2. Philipp. n, 12. ↩

  3. Is. xxxii, 17; xxx, 15. ↩

  4. Is. xxx, 15. ↩

  5. Job xiii, 5. ↩

  6. Prov. xvii, 28. ↩

  7. Prov. xxix, 20. ↩

  8. Ibid. 11. ↩

  9. Matth. xii, 36. ↩

  10. Is. xxix, 13; ↩

  11. Matth. xv, 8. ↩

  12. Prov. xiii, 3. ↩

  13. Ibidem; xxi, 23. ↩

  14. Prov. xxv, 28. ↩

  15. Prov. x, 19. ↩

  16. Philipp. ii, 12. ↩

  17. II Tim. ii, 26. ↩

  18. Eccli. xviii, 27. ↩

  19. Prov. xiv, 27. ↩

  20. Eccli. xxv, 15. ↩

  21. Cf. Eccli. xxiii, 37. ↩

  22. Rom. xii, 1. ↩

Chapter 125 of 161