Skip to the text

Sermo 1

QUAM DECUERIT DEI MATREM ESSE VIRGINEM, ET INSTITUTIO ITEM PIA, VARIA AC MULTIPLEX.

ECCE virgo concipiet et pariet filium. Is. VII, 14.

Decentissimum fuit Dominum nostrum Jesum Christum, unicum Filium Dei, ex virgine nasci. Primo, ut generatio sua humana conformaretur generationi suæ divinæ, quantum possibile fuit. Decuit ergo quod sicut Christus Filius Dei habuit patrem sine matre in cœlis, ita haberet patrem sine patre in terris. Secundo, quia hoc fuit infinita dignatio Filii Dei, quod naturam humanam ad suam personalitatem assumpsit, illam sibi immediate jungendo in unitate personæ. Ideo summe condecuit naturam illam a Filio Dei assumptam, ex omni parte ornari et pulchrificari. Ad quod pertinebat, ut ex purissimis sacræ Virginis sanguinibus formaretur. Tertio, quoniam Filius Dei venit in mundum reformare et redintegrare corrupta ac vitiata: ideo decuit eum nasci ex inviolata et integerrima Virgine, quatenus Matris suæ integritas nequaquam corrumperetur ex nativitate sua ex ea. Quarto, ex quo Christus est verus Dei Filius verusque Deus, atque ob hoc infinitæ penitus dignitatis, nullatenus decuit Matrem suam dignissimam, aliquam dignitatis ac puritatis suæ jacturam aut minorationem incurrere ex incarnatione et nativitate sua ex ipsa, sed potius eam per incarnationem et nativitatem unigeniti Filii Dei ex ea, obtinere ineffabile dignitatis ac puritatis augmentum. Ideo decens erat ut virgo conciperet, virgo pareret, virgo post partum maneret, imo in partu et post partum ineffabiliter purior esset quam ante.

O quam inæstimabilis est dignitas hujus electissimæ Virginis, quæ eumdem habet filium cum Deo Patre æterno, quæ illum veraciter genuit a quo Spiritus Sanctus æternaliter procedit! Certe quanto Filius Dei suam majestatem immensam amplius exinanivit, faciendo se filium Virginis hujus, tanto plus per hoc eam dignificavit. Hinc Virgo ista sanctissima, est dignitatis quodammodo infinitæ, in quantum est vera Genitrix veri Dei. Propterea Virginem istam præ omnibus mulieribus benedictam, debemus post Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, præ cunctis creaturis diligere, venerari et invocare. Sed ille eam sincerissime veneratur, qui ejus humilitatem, pietatem, mansuetudinem, caritatem, ceterasque virtutes sectatur, eamque jugiter deprecatur ut has sibi a Christo virtutes impetrare dignetur.

Præterea ex lectione ista prophetica multiplex salubre documentum elicere possumus. Primum, quod misericordia Dei circa homines est ineffabilis valde. Nam Achaz rex fuit totus vitiosus, Deo incredulus et ingratus: et tamen ipse Dominus Deus omnipotens ex pietate sua immensa admonuit ipsum Achaz ut peteret signum a se, sive in cœlo sive in inferis, quatenus qui solis Dei verbis non credidit, miraculosis saltem effectibus crederet.

Secundum est, quod magna est impietas ingratorum. Quorum nonnulli tam perversi et callidi sunt, quod pravitates suas specie quadam virtutum ornant, palliant et abscondunt. Sic enim nonnulli suam dissolutionem dicunt hilaritatem, suam pigritiam vocant discretionem, suam crudelitatem appellant justitiam, suam avaritiam et immoderatam sollicitudinem dicunt esse prudentiam. Conformiter Achaz iste suam inobedientiam dixit esse justitiæ zelum, divinæque legis observationem, dicendo: Non petam, et non tentabo Dominum. Nam eo ipso quo Deus præcepit sibi petere signum, debuit obedire. Vitemus ergo vulpinam istam astutiam et omnem hypocrisim, quam Christus in Evangelio valde specialiter reprobat et condemnat (nec de aliquo vitio tantum increpat Pharisæos et Scribas quemadmodum de hypocrisi: sæpissime etenim loquitur, Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ); atque in sinceritate et veritate coram Altissimo ambulemus. Idcirco in libro Sapientiæ præcipitur: In simplicitate cordis quærite eum. Et primo Paralipomenon sanctus David effatur: Scio, Domine Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas. Quæ omnia intelligenda sunt de simplicitate columbina, non asinina, hoc est de simplicitate quæ dicitur per exclusionem fictæ duplicitatis et dolositatis, non de simplicitate quæ dicitur per exclusionem circumspectionis prudentiæ. Insuper peccata nostra non excusemus, sed humiliter fateamur et aggravemus, ad emendationem nos exponentes, atque ad satisfactionem et correctionem nos offerentes, cum Psalmista dicentes: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper; itemque, Quoniam ego in flagella paratus sum.

Tertium documentum est, quod Deus justus, sanctus et sapiens, incomprehensibiliter odit peccatum, tanto videlicet magis quanto ipse sanctior, justior sapientiorque consistit. Ut enim ex textu lectionis hujus propheticæ patuit, tantum Deus detestatur peccatum, ut se asserat ex peccatis hominum molestari, contristari, confi-

Is. VII, 12.

Matth. XXIII, 13 et seq.

Sap. I, 1.

I Par. XXIX, 17.

Ps. I, 5.

Ps. XXXVII, 18. gi, laborare atque deficere : quum tamen sempiternam in cœlis; efficimur quoque ipse incommutabilis et tranquillissimus Deus, in se ipso æternaliter æque quietus, æque gloriosus et deliciosus consistat. Hinc etenim in Genesi legitur : Videns Deus quod multa esset malitia hominum nimis, pœnituit eum quod fecisset hominem, et tactus dolore cordis intrinsecus, dixit : Delebo hominem quem creavi, a facie terræ.1 Per Isaiam quoque loquitur Deus populo indurato :2 Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis; et per Malachiam ait : Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris iniquis.3 Et rursus per Malachiam loquitur Deus :4 Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Hinc etiam Jeremias propheta dixit pessimo populo Judæorum : Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum. Itaque, quoniam Deus tam indicibiliter odit peccata, vitemus omne peccatum. Primo et maxime ex puro Dei amore. Secundo, propter infinitam bonitatem sanctitatemque Dei : propter quod omnino cavendum est quidquid displicet ei, et quidquid inhonorativum est ejus. Tertio, quoniam Deus tam multa beneficia præstitit nobis, et maxime quoniam propter nos factus est homo, et pro nobis crucifigi dignatus est, atque æternam nobis beatitudinem recuperavit ac præparavit. Quarto, quia peccata tam incomparabiliter nocent nobis: quia per ea perdimus caritatem et gratiam Dei in præsenti, et gloriam servi filiique diaboli, et infernalem meremur calamitatem. Itaque diem istum solennem devotissime in Dei obsequio, laudibus et orationibus expendamus, vana et inutilia verba vitantes. Postremo, inter miracula gloriosæ Virginis legitur, quod S. Leo Papa, qui fuit filius patricii Romanorum, in adolescentia sua vitio incontinentiæ ad tempus subjacuit, et tamen in incontinentia sua multum displicuit sibi. Ideo Mariam piissimam fervide invocavit ut gratiam castitatis sibi a suo Filio acquirere dignaretur, fuitque Virgini sanctæ valde devotus. Post aliquot dies Virgo piissima apparuit ei, dicens : Precem tuam suscepi, et de cetero castus eris, atque ad summi pontificatus apicem proveheris. Quod totum ita impletum est. Quumque beatus vir ille esset Pontifex summus et celebraret, manumque ejus femina quædam oscularetur, vehemens carnis tentatio ipsum invasit. Quam dum non posset abjicere, manum propriam sibi secrete abscidit, et lecto decubuit. Quumque a Romanis rogaretur celebrare, et jam opus quod fecit non posset diutius occultare, convertit se ad Virginem misericordissimam, rogavitque eam lacrimose et affectuosissime valde, ut sibi succurrere non differret. Tunc piissima benignitatis regina S. Leoni apparuit, et manum abscisam loco priori restituens, eum perfecte curavit.

Footnotes

  1. Gen. vi, 5-7. ↩

  2. Is. xliii, 24. ↩

  3. Malach. ii, 17. ↩

  4. Malach. iii, 8. ↩

Chapter 150 of 161