Skip to the text

Sermo 3

CUR INIMICITIÆ SINT INTER MARIAM ET DIABOLUM, ET QUIBUS ARMIS EXPUGNANDA SIT VIRTUS DIABOLI.

DIXIT Dominus ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Gen. iii, 14, 15. Sacra historia libri Geneseos docet quemadmodum diabolus per serpentem deceperit primos nostros parentes, Adam et Evam : sic tamen quod primo decepit Evam, et deinde per eam fefellit et virum. Hinc Deus justissimus, sub nomine serpentis maledicens diabolo, inter cetera ait : « Inimicitias ponam inter te et mulierem ». Hæc mulier est Virgo sanctissima, cui et Christus in cruce pendens dicebat : Mulier, ecce filius tuus. Itaque inter hanc mulierem præ cunctis mulieribus incomparabiliter benedictam, atque diabolum, posuit Deus inimicitias. Quæ inimicitiæ ex parte diaboli injustæ ac pessimæ sunt ; sed ex parte Virginis sanctæ, sunt justæ ac optimæ.

Porro multis ex causis dicuntur inimicitiæ inter feminam istam ac diabolum positæ. Primo, quoniam mulier ista et diabolus sunt sibi invicem summe dissimiles in se ipsis, atque contrarii : dissimilitudo autem parit aversionem, contrarietatem et displicentiam. Siquidem mulier ista inter omnes puras creaturas exstat humillima, mansuetissima, misericordissima, caritate ceterisque virtutibus ac donis Spiritus Sancti plenissima; diabolus vero superbissimus, inimicissimus, crudelissimus, invidissimus vitiosissimusque consistit. Idcirco se mutuo maxime odiunt : sic tamen quod Virgo beata odit diabolum odio justo, non quantum ad suam naturam in se, sed quoad culpam ipsius. De quo odio virtuoso ait Propheta :1 Perfecto odio oderam illos; itemque, Iniquos odio habui. Porro diabolus odit Virginem sacram odio pessimo, quantum ad ejus personam sive naturam :2 cujus beatitudini ineffabiliter invidet, et quam penitus non esse aut damnatam esse desiderat, aut desideraret si esset possibile. Sic utique, quanto aliquis Christianus fuerit virtuosior, tanto plus odit eum diabolus, et tanto plus cupit ejus ruinam, fortiusque conatur (quantum permittitur) ut suis tentationibus superet eum. Ideo omnis Christifidelis devotus, Deo placere, perseverare, proficere cupiens, debet semper esse coram Deo sollicitus, custoditus, et contra diabolum præmunitus, armatus ac præliari paratus. Propter quod princeps Apostolorum in prima sua epistola : Sobrii (inquit) estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.3 Ecclesiasticus quoque ait : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.4 Sed et Paulus apostolus plenius nos informat, dicendo : Confortamini in Domino; induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli;5 induti loricam justitiæ, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Denique arma ista sunt virtutes, orationes, eleemosynæ, meditationes de passione Christi, de districtione divini judicii, de pœnis inferni, et cetera opera bona, quibus debemus vigilanter insistere ne vincamur, sed æternaliter coronemur. Non autem coronatur a Deo diademate salutis æternæ, nisi qui certaverit legitime.67 Et hoc debet nos ad virilem conflictum contra diabolum vitiorumque aciem inflammare, quod diabolus tam vehementissime odit nos, et de nostra ruina ac perditione tam maxime gloriatur. Ideo oravit Propheta : Illumina, Domine, oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem (id est, in peccati consensum quiescam, cessando a motu ac prælio contra diabolum), nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum.8 Itaque armemus nos humilitate contra spiritum et peccatum superbiæ, mansuetudine contra iram, castitate contra incontinentiæ tentationem, liberalitate et misericordia contra avaritiam et ferocitatem, caritate contra invidiam, devotionis fervore contra acediam, timore Dei contra dissolutionem.

Secundo, inter Virginem gloriosam et diabolum dicuntur inimicitiæ positæ, propter contrarietatem effectus eorum. Nam Virgo piissima non cessat pro hominibus exorare, peccatoribus subvenire, multis salutem acquirere, Ecclesiam defensare, dæmones confutare, confundere atque dejicere. Diabolus vero non cessat hominibus adversari, eos tentare, multos trahere ad condemnationem, molestare Ecclesiam, et pro posse resistere Virgini benedictæ. Sed ipsa undique prævalet ei, et conterit caput ipsius; estque terribilis cunctis dæmonibus, sicut in Canticis legitur: Quæ est ista quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?9 Sic et quilibet Christianus debet pro viribus suis reniti diabolo, et omnia opera ei contraria operari, sibi ipsi in primis proficiendo in gratia, deinde aliis ad salutem cooperando, pro ipsis orando, eos hortando et dum peccant corripiendo, seque in omnibus exemplarem præbendo.

Tertio, inter Virginem Christiferam atque diabolum inimicitiæ positæ asseruntur, quoniam sicut a diabolo cœpit generis humani perditio (juxta illud Sapientis, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum), ita a Virgine gloriosa cœpit salvatio.10 Ea namque consentiente incarnatus est Filius Dei, et ipsa verum et perfectum concepit ac peperit Salvatorem. Hæc ergo est mulier illa fortissima, omni virtute plenissima, de qua Salomon loquitur: Mulierem fortem quis inveniet? Accinxit fortitudine lumbos suos, manum suam misit ad fortia, fortitudo et decor indumentum ejus.11

Præterea, quoniam Deus altissimus et æternus, cujus sapientiæ non est finis, hanc feminam ab æterno elegit ut inter eam atque diabolum inimicitias poneret; idcirco adveniente temporis plenitudine in quo fuit implendum quod fuit a Deo in æterna sua sapientia præordinatum, misit angelum Gabrielem ut salutaret et alloqueretur hanc Virginem, dicendo ad eam quæ in evangelio hodierno leguntur. Ingrediens ergo ad eam angelus, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Decentissimum etenim fuit, eam omni gratia esse repletam, quæ fontem totius gratiæ, Deum gloriæ, Filium Dei, fuerat conceptura. Imo, ut sanctus ait Anselmus, decuit eam tanta puritate nitere, qua sub Deo major nequit intelligi. Quid enim omnipotens ac liberalissimus Dei Unigenitus (qui dat omnibus affluenter, et non improperat;12 qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione) non daret ei quam sibi præelegit in matrem?13

Insuper, quum ipsa jam Dei Filium concepisset et portaret eum in utero, quis cogitare queat aut eloqui, quantis supernarum charismatibus gratiarum impleba­tur quotidie, quam delicate et copiose, imo et deliciose nutriebatur spiritualiter in mente ab eo, quem corporaliter aluit suo in utero? Vere, sicut beatus dicit Ambrosius, incomprehensibilis incomprehensibiliter operabatur in matre. Implebat animam ejus sapientiæ salutaris splendoribus, caritatis divinæ ardoribus, divinarum contemplationum suavitatibus. Habuit namque optimum fundamentum virtutum omnium in se, utpote profundissimam et inconcussibilem humilitatem, per quam capax fuit gratiæ admirandæ. Fuit quoque casto pudore repleta, summe morigerata, valdeque taciturna, imo in verbis parcissima, quum tamen, ut S. Brigitta protestatur, fuerit ultra modum facunda.

In præfatis ergo virtutibus eam sequi conemur. Si enim illa incomparabilis atque sanctissima tam profundissime se ipsam in omnibus humiliavit, quæ Mater Dei effecta est, domina mundi, regina cœli, angelorumque imperatrix, quæ nunquam peccavit: quantum nos peccatores vilissimi innumerabilibus vitiis inquinati, qui et quotidie tam frequenter offendimus Dominum Deum nostrum, nos ipsos humiliare, dejicere, aspernari et pro nihilo reputare debemus, imo omni bruto arbitrari deteriores ac viliores? Quia certissime quicumque in mortali est culpa, pejor ac vilior omni est bestia. Quod si hoc ita est, quanta eorum est vilitas atque impietas, qui innumerabilia commiserunt peccata, et quotidie adjiciunt vitiis vitia? Unus canis amat dominum suum, a quo quotidie accipit sustentaculum vitæ, frustum panis; estque nutritori suo fidelis, et domum ejus custodit, contra adversarios ejus latrat: et miser homo, ingratus ac infidelis est Creatori suo, a quo tot bona suscepit, a quo incessanter conservatur in esse et vivere, et providetur de necessariis vitæ. Itaque hæc pensemus, et coram Deo de nostris immunditiis, vitiis, ingratitudinibus, perversitatibus erubescamus, ingemiscamus, nec differamus nos emendare; veniam postulemus, et compositi simus in moribus, moderati in verbis, ac timorati in omnibus. Sed et Virginem benignissimam jugiter deprecemur, ut omnem hanc gratiam nobis a suo Filio Deo vero impetrare dignetur.

Legitur, quod quidam paterfamilias dives et uxor ejus, beatissimam Virginem in magna veneratione habentes, consueverunt in omnibus ejusdem Virginis solennitatibus vicinos sacerdotes atque plebanos convocare, ut cum suo plebano in parochia sua ad laudem Dei et Matris ejus devote divina Officia ac Missarum solennia celebrarent. Quibus expletis, valde delicate illos refecerunt. Quumque in quodam festo sacerdotes peragerent Missarum solennia, contigit ex coquorum negligentia, quod caldarium fervens caderet, et prædilectum filium patrisfamilias illius ita combureret quod protinus exspiravit, parentibus ejus in ecclesia exsistentibus et illud penitus ignorantibus. Propter quod dolente familia, ancilla intravit ecclesiam, et rem suæ dominæ dixit occulte. Mater vero modeste et reverenter egrediens quasi domi aliquid ordinatura, videns filium suum defunctum, doluit valde, atque eum cum lacrimis super consuetum posuit lectum, præcipiens omni familiæ, ne ante recessum hospitum revelarent cuiquam rem gestam, ne solennitas verteretur in luctum. Deinde ad ecclesiam rediens, Missarum solennia peraudivit. Quibus peractis, maritus ejus et ipsa sacerdotes hilariter susceperunt, atque lautissime tractaverunt. Quumque in mediis epulis essent jucundi, maritus præsentiam filii sui exegit, quia per suam bonam risibilitatem et affabilitatem eos ad risum atque lætitiam provocare solebat. Mater autem absentiam filii quantum poterat excusavit. Sed patre instanter exigente ut filius adduceretur, mater quasi excitandi gratia vadens, prorupit in fletum. Veniensque ad lectum, invenit filium suum omnino incolumem, eumque cum gaudio magno adduxit per omnia sanum, nec aliquod combustionis signum habentem, atque eventum rei sub testimonio familiæ omnibus recitavit. Quo cognito, admirati sunt omnes, Christo ejusque Genitrici gratias devote agentes.

Footnotes

  1. Ps. cxxxviii, 22. ↩

  2. Ps. cxviii, 113. ↩

  3. I Petr. v, 8. ↩

  4. Eccli. ii, 1. ↩

  5. Ephes. vi, 10, 11, 14, 16. ↩

  6. II Tim. ii, 5. ↩

  7. II Tim. ii, 5. ↩

  8. Ps. xii, 4, 5. ↩

  9. Cant. vi, 9. ↩

  10. Sap. ii, 24. ↩

  11. Prov. xxxi, 10, 17, 19, 25. ↩

  12. Jacob. 1, 5. ↩

  13. Ps. cXLIV, 16. ↩

Chapter 153 of 161