Skip to the text

Enarratio in evangelium

MISSUS EST ANGELUS GABRIEL A DEO, ETC. Luc. I, 26-38.

GLORIOSUS evangelista Lucas in evangelio hodierno compendiose describit præsentis solennitatis historiam, qualiter scilicet annuntiatio de incarnatione Filii Dei facta sit Virgini præelectæ. Itaque Lucas sic ait : Missus est angelus Gabriel.1 Cujus nomen celebre est in novo ac veteri Testamento : quoniam apud Danielem mentio fit de eo; similiter Lucas describit qualiter ipse Zachariæ sacerdoti apparuit, et Joannis nativitatem, gratiam officiumque prædixit.23 A Deo immediate, non ab angelo superiori, sicut frequenter inferiores a superioribus mitti dicuntur : quod dum fit, a Deo mittuntur mediate, ab angelis superioribus immediate; in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, quæ parva civitas fuit. Nam Christus in omnibus humilia et abjecta elegit : ideo non in Jerusalem civitate Judæorum metropoli, sed in Nazareth oppidulo Galilææ concipi voluit. Nam et ipsa Galilæa tam despecta fuit Judæis, quod principes Judæorum dixerunt ad Nicodemum, Scrutare Scripturas, quia a Galilæa non surgit Propheta :4 ut apud Joannem legitur. Et tamen Christum in Nazareth esse concipiendum Isaias prænuntiavit. Siquidem in Isaia, ubi nostra habet translatio, Flos de radice ejus (scilicet Jesse) ascendet, Hebraica continet veritas : Nazaræus de radice ejus ascendet.

Ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Cur Filius Dei voluerit incarnari ex virgine desponsata, rationes variæ assignantur. Prima, ne pudicissima Virgo de incontinentia diffamaretur. Secunda, ne Christus de fornicaria natus diceretur. Tertia, ne Judæi Christum juste contempsisse tanquam illegitime genitum viderentur. Quarta, ut diabolus minorem haberet occasionem putandi Jesum esse Messiam, eo quod de conjuge esset natus, quum sciret Christum de virgine nasciturum. Quinta, ne virgo Maria tanquam adultera lapidaretur. Nam et de sacerdotali fuit tribu : cujus tribus puellæ fornicantes lapidabantur, sicut adulteræ tribuum aliarum, ut patet in Levitico. Denique Joseph Virginis hujus sponsus, vir justus, fuit de domo (id est semine atque familia) David regis :5 de cujus tribu etiam erat Virgo beata. Nam de tribu eadem communiter fuit uterque conjugum in veteri Testamento ;6 præsertimque puellæ succedentes in parentum hereditate, nubere prohibebantur nisi viris propriæ tribus, ne sortium distributio misceretur et confunderetur, eundo a tribu in tribum. Porro virgo Maria unica fuit suo patri : propter quod ei in hereditate successit.7

Insuper, hoc maximæ fuit dignationis et exinanitionis, quod Unigenitus Dei contentus fuit annuntiari eodem angelo quo Joannis nativitas fuit denuntiata, et item, quod non nisi unum angelum misit ad annuntiandum suæ incarnationis mysterium. Ad hoc etenim venit Filius Dei in mundum istum, ut in omnibus humilitatem doceret verbo et opere, atque per eam nos oportere ad æternam redire salutem : ideo uno consuetoque nuntio fuit contentus.

Et ingressus angelus ad eam : utique (ut creditur) in locum secretum et clausum, in quo clauso super se ostio oravit Patrem cœlestem in abscondito, et contemplationi vacavit;8 estque probabile quod Virgo præclara pro totius mundi salute et Christi adventu oravit in hora illa ; dixit, cum grandi reverentia ac humili apparatu sacratissimam Virginem Dei sui mox futuram Genitricem salutans, imo et ejus dignitatem admirans : Ave, gratia plena, id est, sine væ sis tu, o Maria, quæ es plena in anima tua gratia gratum faciente, virtutibusque infusis, et donis ac fructibus Spiritus Sancti, tanquam persona excellenter heroica. Non tamen fuit tam plena, quin erat protinus magis replenda ; et usque ad finem vitæ suæ in sæculo isto quotidie mirabiliter crevit in gratia, in omni perfectione virtutum atque donorum. Dominus, Deus unus ac trinus, tecum tanto singularius quanto gratiosius. Nempe quo gratia Virginis exstitit plenior, eo consistentia Dei cum ea et in ea fuit singularior atque præclarior.9 Benedicta tu in mulieribus, hoc est præ cunctis mulieribus magis a Deo electa et benedicta : quia majoribus donis tam gratiæ gratum facientis quam gratiæ gratis datæ, a Deo fuit repleta sive replenda, et ad majorem beatitudinem erat præordinata. Fuit enim dignitatis quodammodo infinitæ, quemadmodum in sermone præhabito est ostensum. Itaque, quum benedictio Dei sit collatio munerum ejus et multiplicatio eorumdem, tanto benedictior est Maria, quanto eminentiora et singulariora a Deo sortita est gratiæ dona. Ipsa quoque tam magnifice ab angelo salutabatur non solum ob id quod tunc fuit, sed et ob id quod mox erat futura, et quod in prædestinatione fuit divina.10

Quæ quum audisset, id est, quum Virgo beata audisset præhabita verba de excellentia sua, turbata est in sermone ejus, hoc est, in tam excellenti, inopinata et antea nusquam audita salutatione angelica sibi facta, vehementer est admirata et mota. Turbatio ista nec imperfectionis fuit, nec culpæ, sed magnæ admirationis virgineique pudoris, et quædam immutatio potentiæ affectivæ præcipua. Quum etenim felicissima Virgo in oculis suis minima esset atque humillima, et laudabiliter pudorata, de tanto suo mirabatur præconio, eo plus quo tale quid minus sensit de se. Considerandum quoque, quod Virgo sancta fertur turbata in verbis angeli, non in visione ipsius, quia (ut dicitur) solita fuit conspicere angelos. Verumtamen aliqui probabiliter dicunt, quod Gabriel archangelus apparuit ei hac vice cum lumine multo abundantiori, et apparatu ac habitu elegantiori, prout magnitudo ac dignitas causæ suæ legationis exegit: idcirco etiam in ejus visione fuit aliqualiter tunc turbata.

Et cogitabat qualis esset ista salutatio. Non dubitavit quin esset vera atque angelico ore prolata, quoniam gratiosa et sapiens Virgo non caruit gratia discretionis spirituum. Cogitavit tamen qualis esset hæc salutatio, quid prætenderet, quo tenderet. Et hoc fuit prudentiæ, quod non statim respondit, sed cogitavit qualis salutatio ista tam solennissima esset, qua se reputavit indignam, considerans se secundum id quod fuit in se et ex se. Juxta quem modum dixerat Paulus:11 Non sum dignus vocari Apostolus. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Nominatim exprimit Virginem sacram, et blande ac familiariter alloquitur consolaturque eam, teneritudini virgineoque pudori ac turbationi ejus quasi compatiens. Et quamvis turbatio, admiratio, timor et pudor S. Mariæ non fuerunt culpabiles; angelus tamen hortabatur ut abjicerentur, quatenus diviniores perfectioresque actus succederent, utpote contemplatio divinorum, gratiarum actio, tranquillissima quoque serenitas mentis in Deo. Cur autem timere non debuit, subditur: Invenisti enim gratiam apud Deum, id est, Deo accepta es, pietatem et gratiam quam quæsisti adepta es, imo et multum plus. Nam, Ecce rem novam et maximam, concipies in utero, salvo virginitatis signaculo, de Spiritu Sancto, et paries integra manens filium, id est Unigenitum Dei, qui erit et unigenitus tuus, et vocabis nomen ejus Jesum, quod interpretatur salvator. Unde angelus dixit ad Joseph, Matthæi primo: Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Hic erit magnus, hoc est, filius iste qui secundum deitatem est majestatis, perfectionis et gloriæ infinitæ, erit secundum suam humanitatem etiam valde magnus per dona gratiæ et gloriæ, imo sanctissimus, sapientissimus, et toto universo dignior ac carior Deo propter hypostaticam seu suppositalem unionem suæ humanitatis cum Verbo æterno. Unde ob hanc magnitudinem spiritualem Christus in utero Virginis magnus fuit et vir, juxta illud Jeremiæ: Novum creavit Dominus super terram, Mulier circumdabit virum.12 Et Filius Altissimi vocabitur, hoc est, Unigenitus æterni Patris dicetur, tanquam verus et naturalis, coæqualis et consempiternus Filius ejus, non adoptivus.

Et dabit illi Dominus Deus, id est, Deus Pater seu Trinitas dabit Christo secundum naturam suam humanam, sedem, id est regiam dignitatem atque judiciariam potestatem, David patris ejus, id est, quam David rex, pater Christi hominis, habebat in typo seu figuraliter. Quidquid enim potestatis et eminentiæ fuit in David, multo plenius et excellentius fuit in Christo: propter quod dixit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.13 Hinc Christus vere rex Israel fuit, plenariamque potestatem et jurisdictionem super Judæos accepit in spiritualibus ac corporalibus, quamvis ea usus non fuerit in corporalibus et temporalibus rebus. Propter quod dixit Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo. Et quum voluissent eum Judæi facere regem, fugit.14 Denique, secundum doctrinam Sanctorum, eo ipso quo Christi humanitas hypostatica unione conjuncta est Verbo æterno, præelata est omni enti creato. Unde ipse Christus ait: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et regnabit in domo Jacob, id est in cordibus verorum et electorum Israelitorum, non solum corporaliter a Jacob patriarcha descendentium, sed universorum quoque fidelium virtutes ejus sequentium, in æternum:15 videlicet, nunc in Ecclesia militanti per fidem, deinde absque fine in Ecclesia triumphanti per gloriam. Et regni ejus non erit finis, id est, gubernationis ac præsidentiæ Christi terminus nunquam erit.1617 Vel, « regni ejus », id est Ecclesiæ seu populi fidelis, « non erit finis », quia usque ad finem mundi durabit, deinde ad cœlestem patriam transferetur, nec terminum sortietur.18 Hinc apud Isaiam prædictum est: Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.19 Daniel quoque ait: Dedit ei (videlicet Deus Pater Christo) potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguæ servient ei;20 potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.

Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quod Filium Dei concipiam, quoniam virum non cognosco, id est, non cognoscere decrevi et vovi? Jam enim, secundum doctores, virginitatem promisit; tamen, ut loquitur Augustinus, sub honestissima conditione, videlicet nisi Deus aliter de ea disponeret. Quærit autem de modo, non de facto secundum se, quia non dubitavit de facto, sed de observatione virginitatis sollicita, sciscitata est operis modum. Verumtamen, juxta Ambrosium, legit Maria illud in Isaia, Ecce virgo concipiet; modum vero non legit. Ex quo probatur, quod erudita fuit in lege atque Prophetis. Nam et Origenes testatur, quod habuit legis scientiam. Nec mirum, quoniam ab infantia sua usque ad nubiles annos commorata fuit in templo.21

Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, id est, supernaturaliter operabitur in te, fecundam te faciendo, et ex tuis purissimis sanguinibus corpus Christi formando; et virtus Altissimi, id est omnipotentia Patris summi, obumbrabit tibi, id est, suam potestatem immensam tuæ capacitati contemperabit, ut ejus influentiam et efficientiam ferre queas. Sicque immediate per se exercebit in te, quod facit in aliis per causas secundas et naturales, utpote per commixtionem maris ac feminæ. Unde ad innuendum quod Christus de Matre sit natus, viro eam non fecundante, sed divina potestate in ea agente, scriptum est in Isaia: Ascendet coram eo sicut virgultum, et sicut radix de terra sitienti. Virgultum etenim oritur absque seminis projectione in terram; similiter radix de terra sicca. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, id est, Christus secundum deitatem suam essentialiter sanctus, ex te nasciturus, qui secundum naturam humanam cunctis prædestinatis est sanctior, vocabitur Filius Dei unicus, naturalis, æternus, cui soli ista conceptio tam admirabilis servabatur.

Præterea, quia in verbis iis superbenedicta Trinitas distincte exprimitur, constat Virginem summam ante hanc allocutionem angelicam, habuisse superbeatissimæ Trinitatis fidem explicitam ac distinctam notitiam: alioqui quod angelus per hæc verba insinuavit, non intellexisset, sed dicere potuisset quod in Actibus quidam respondisse leguntur Apostolo sciscitanti, Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? Sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus.

Deinceps, ut Virgo sacra magis exhilaretur, et ejus devotio amplius inflammetur, sicque jucundissima ac devotissima mente consentiat, et Filium Dei concipiat, proponit ei angelus supernaturale exemplum, ut mirabilis conceptio futura, per mirabilem conceptionem præteritam approbetur. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua, non obstante duplici naturali impedimento quod habuit, puta senectutis, et naturalis sterilitatis. Et hic mensis, scilicet Martius, in quo tibi hæc loquor, est sextus a mense in quo concepit, illi Elisabeth, quæ vocatur sterilis: quia sic diu fuit vocata, quoniam per tot annos fuerat infecunda; quia non erit impossibile apud Deum omne verbum, id est, quidquid sermone exprimi potest, a Deo fieri potest, dummodo ratio entis ei competere queat, hoc est, si contradictionem non implicet. Potestas etenim Dei est penitus infinita, cui omnia sunt æque facilia, et quæ non potest in tot et tanta, quin possit in infinities plura atque majora.

His auditis, pia ac docilis Virgo cito consensit. Dixit autem Maria: Ecce ancilla

Domini ego sum, idcirco ad omnia ei placentia offero me paratam. Fiat mihi secundum verbum tuum, id est, Filium Dei concipiam operante Spiritu Sancto, ut promisisti. Quo dicto, in instanti Filium Dei concepit, ita quod in eodem instanti formatum fuit corpus Christi, et anima ejus creata corporique infusa, atque utrumque Verbo æterno unitum. Consideranda est demum in responsione hac Virginis sacrosanctæ, profundissima ejus humilitas, quoniam tam sublimiter salutata, tam incomparabiliter feminis cunctis prælata, tam mirabiliter commendata, atque in matrem Filii Dei se audiens præelectam, nequaquam est gloriata inaniter, aut exaltata insipienter; sed tanto plus humiliavit se ipsam, quo amplius commendabatur ab angelo, et sublimabatur a Deo, non aliud quam ejus ancillam se vocans. Sic quoque post Christi ascensionem, ejus se appellavit ancillam, quemadmodum in epistolis suis ad S. Ignatium patet. Quemadmodum enim vani homines ex suis laudibus stolide intumescunt, sic virtuosi ex suis laudibus magis se ipsos humiliant, certi quod boni nil habeant nisi a Deo, cui unusquisque tenetur tanto gratior esse atque subjectior, quanto plura et potiora ab eo sortitus est bona.

Footnotes

  1. Dan. viii, 16; ix, 21. ↩

  2. Luc. i, 11-19. ↩

  3. Jer. xliv, 22. ↩

  4. Joann. VII, 52. ↩

  5. Cf. Lev. XXI, 9; Deut. XXII, 20, 24. Matth. I, 19. ↩

  6. Num. XXXVI, 6-10. ↩

  7. Cf. p. 392 B. ↩

  8. Matth. VI, 6. ↩

  9. Is. XI, 1. ↩

  10. Matth. 1, 21. ↩

  11. 1 Cor. xv, 9. ↩

  12. Jer. xxxi, 22. ↩

  13. Matth. xxviii, 18. ↩

  14. Joann. XVIII, 36. ↩

  15. Is. vii, 14. ↩

  16. Is. III, 35. ↩

  17. Is. VI, 15. ↩

  18. Is. III, 2. ↩

  19. Is. IX, 7. ↩

  20. Dan. VII, 14. ↩

  21. Act. XIX, 2. ↩

Chapter 151 of 161