Skip to the text

Sermo 2

QUAM CELEBRIS AC VENERANDA NOBIS ESSE DEBEAT ANNUNTIATIO DOMINICA.

HÆC dies boni nuntii est; si tacuerimus, sceleris arguemur. IV Reg. vii, 9.

Legitur quarto Regum, quod filii Israel in civitate Samariæ a Syris obsessi, ad tantam devenerunt caristiam, quod mulieres præ magnitudine famis proprios pueros occiderunt et comederunt.1 Tandem quatuor viri leprosi in illa urbe manentes, magnitudine famis compulsi, exierunt nocte in campum, ut ad Syros confugerent et reficerentur ab eis.2 Quumque venissent in campum, invenerunt Syros fugisse, et eorum tentoria victualibus plena; indeque quum manducassent, dixerunt: Hæc dies boni nuntii est, eamus et nuntiemus in aula regis. Quod quum fecissent, egressus rex Israel et populus ejus, invenerunt copiam victualium, vestimentorum, armorum, aliarumque opum. Si ergo dies illa fuit dies « boni nuntii », seu bonæ annuntiationis, in qua nuntiata fuit illa evasio filiorum Israel a Syris hostibus suis, atque adeptio rerum temporalium copiosa: quanto magis dies ista, dies est nuntii boni, in qua Gabriel archangelus missus a Deo, nuntiavit Virgini gloriosæ incarnationem et partum Filii Dei ex ea? Per quam incarnationem totum genus humanum ab invisibilibus liberatum est hostibus, ac spiritualibus repletum divitiis, hoc est variis charismatibus Spiritus Sancti. Itaque hodie celebrat sancta mater Ecclesia illam annuntiationem, qua Deus omnipotens per angelum Gabrielem annuntiavit Virgini sanctæ Christi incarnationem seu conceptionem.

Denique Annuntiatio ista celebris nobis est, et omni veneratione dignissima. Primo, ex parte principalis annuntiantis. Tota enim supergloriosissima Trinitas fuit principalis annuntians. Et certum est quod Deus Trinitas est Dominus universorum, cujus majestatis et excellentiæ nullus est finis. Videmus in sæculo isto, quod homines habent pro magno, quando excellentes personæ aliquid boni annuntiant eis per se aut per suos ministros (ut si rex aut dux quidpiam suo annuntiet militi). Nonne gratias agunt dignationi et favori sui principis circa se, et serviunt ei pro posse? Quanto magis magnum reputare debemus, quod Deus altissimus, omnium Dominus, incomparabilis excellentiæ princeps, annuntiavit nobis per suum ministrum tam desiderabilissimum bonum, videlicet Christi incarnationem ob nostram salvationem? De tam ineffabili ergo dignatione et pietate Dei circa nos, gloriemur in eo, et gratiarum actiones ei præcordialissimas offeramus, atque pro posse ei vicissitudinem rependamus, eum diligendo ardenter, timendo filialiter, serviendoque ei perseveranter ac reverenter. Non enim sufficit ore regratiari, sed oportet Altissimum per observantiam præceptorum omnium venerari, quoniam ipse per Isaiam de quibusdam conqueritur : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.34 Christus quoque in Evangelio increpat tales, dicendo : Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?5 Nec sufficit unum aut pauca observare præcepta, sed omnia, quum Jacobus apostolus in sua protestetur epistola :6 Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Istud est contra multos, qui in juventute sua luxuriæ et ceteris juventutis vanitatibus, in senectute vero avaritiæ serviunt.

Secundo, Annuntiatio ista celebris et veneranda est nobis ex parte annuntiati, seu rei annuntiatæ, videlicet incarnationis unigeniti Filii Dei, et ceterorum mysteriorum ipsius atque magnalium quæ in evangelio hodierno tanguntur, quum dicitur : Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, etc.7 Hæc etenim benedicta incarnatio Filii Dei recolenda et venerandissima nobis est. Primo, quoniam in se ipsa prorsus sancta et gloriosa est. Secundo, quoniam propter nos facta est. Ideo quanto Unigenitus Dei in hac incarnatione magis se propter nos exinanivit, tanto se nobis amabiliorem honorabilioremque fecit, et tanto plus ei regratiari ac deservire condigne tenemur. Tertio, quoniam fructuosissima ac saluberrima nobis est. Nam Christi incarnatio, nostra est deificatio, et nostræ naturæ admiranda dignificatio et exaltatio gratiosa. Ipse etenim factus est homo, ut nos efficiamur dii, id est divini. Ipse factus est filius Virginis, ut nos efficiamur filii Dei Patris. Ipse se usque ad infima inclinavit, servivit, et mori dignatus est, ut nos sublimemur usque ad summa, et angelis parificemur in gloria, æternaliterque regnemus, et immortales ac impassibiles simus cœlesti in patria. Ecce quantum tenemur Christo regratiari, et quam devote Annuntiationem suæ incarnationis celebrare debemus. Sed quoniam incarnatio ejus nobis nil proderit, imo majoris damnationis occasio erit, nisi spiritualiter vivere studeamus, Christi quo in Scripturis novi ac veteris Testasectando vestigia; idcirco temporalia atque carnalia parvi pendamus, concupiscentias sensualitatis frenando, avaritiam acediamque vincendo. Sit ergo principalis et summa nostra affectio ad spiritualia bona, ad Dei amorem, ad proficiendum in omni virtute et gratia Spiritus Sancti, atque finaliter ad obtinendum beatitudinem sempiternam.8 Non enim habemus hic locum manentem. Et ut Jacobus ait apostolus, Quid est vita hæc nostra, nisi vapor ad modicum parens?9 Propterea sanctus Job dixit: Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.10

Tertio, Annuntiatio ista celebris nobis ac veneranda consistit ex parte ejus cui facta est, scilicet Virginis gloriosæ, quæ est regina, mater et advocata nostra. Quæ sicut nobis est specialissime diligenda ac honoranda, sic ejus sublimationi et gratiæ debemus præcipue congratulari. Valde etenim in hac annuntiatione est sublimata a Deo, reverendissime quoque salutata ab angelo, atque in gratia Spiritus Sancti, in omni virtute et donis ipsius ineffabiliter ditior perfectiorque effecta. Unde dicere possumus ei illud Judith: Benedictus Dominus, qui creavit cœlum et terram, qui nomen tuum hodie ita magnificavit, ut non deficiat laus tua de ore hominum usque in sempiternum.11

Quarto, Annuntiatio ista solennis est nobis ex parte annuntiantis instrumentalis, puta archangeli Gabrielis, qui inter angelicos spiritus magnus est et famosus, de quo in Scripturis novi ac veteris Testamenti fit mentio. Quem et specialiter amare debemus ac honorare, quoniam in his quæ ad nostram pertinent liberationem et salutem ac informationem, præ ceteris angelis sanctis legitur exhibuisse obsequium et missus a Deo fuisse. Nam et Danielem prophetam de Christi adventu, passione atque mysteriis erudivit;12 virginem quoque Mariam in evangelio hodierno legitur instruxisse, et fuit paranymphus ipsius.13

Legitur, quod miles quidam ordinem intravit Cisterciensem, et fuit miles ille omnino illitteratus, ita quod nec Salutationem scivit angelicam. Deputatus itaque fuit ei quidam de monachis, ut eum instrueret. Sed ille nil discere potuit, præter, Ave, Maria. Et verba illa tanto frequentius atque ferventius protulit, quanto minus quid aliud legeret scivit. Quumque mortuus et sepultus fuisset, crevit super sepulcrum ejus arbor, in cujus singulis foliis scriptum fuit aureis litteris: Ave, Maria. Ad quod miraculum plurimi concurrentes, tandem aperuerunt ejus sepulcrum. Quo facto, viderunt arborem illam crevisse radicitus ex ore defuncti. Ex quo innotescit, quam gratum ac placitum Deo sit et Virgini benedictæ, Salutationem istam angelicam devote legere et frequenter.

Itaque beatissimam Dominam nostram affectuosissime ac sæpissime salutemus, ejus humilitatem, mansuetudinem, castimoniam imitemur, ad eam confugiamus, et ejus auxilium jugiter deprecemur.

Footnotes

  1. IV Reg. vi, 25-29. ↩

  2. IV Reg. vii, 3 et seq. ↩

  3. Matth. xv, 8. ↩

  4. Is. xxix, 13; ↩

  5. Luc. vi, 46. ↩

  6. Jacob. vii, 10. ↩

  7. Luc. i, 32. ↩

  8. Hebr. xiii, 14. ↩

  9. Jacob. iv, 15. ↩

  10. Job vii, 16. ↩

  11. Judith xiii, 24, 25. ↩

  12. Dan. viii, 16 et seq.; ix, 21 et seq. ↩

  13. Luc. i, 26 et seq. ↩

Chapter 152 of 161