Skip to the text

Sermo 5

QUOD CONSILIA EVANGELICA OBSERVARIT MARIA, ET QUAM PERFECTISSIMUM MONASTICÆ CONVERSATIONIS SIT EXEMPLAR.

BENEDICTA tu in mulieribus. Luc. I, 28.

Beatissima ac præstantissima Maria, fecundissima atque deifera Virgo, summe heroica et perfecta, totius monasticæ conversationis omnisque religionis exstitit forma et præclarum exemplar; evangelicis quoque consiliis nondum datis, hæc ipsa consilia adimplevit egregie. Mansit namque in puritate virginea. Et si in magnis quibusdam Sanctis singulariter admiramur et collaudamus, quod virginitatem in statu matrimoniali et juvenili ætate conservaverunt, hoc quoque fecit et ipsa. Sed et virginitatem creditur ac probatur vovisse, quamvis secundum Augustinum, sub conditione honestissima, utpote, nisi Deus aliter de ea disponeret; et forsan ex instinctu intellexit divino, Deo placere ut eam absolute promitteret, nec aliter secum esse divinitus disponendum. Nec tamen fecit incaute virum accipiendo, quia ex inspiratione aut revelatione divina cognovit viri illius propositum castum. Sic ergo consilium continentiæ adimplevit plenissime, imo et excellentissime : quippe quæ nunquam inordinatum passa est fomitis motum; internæque castitatis ejus vigor sic effluxit penetravitque alios, quod nullus eam concupiscere potuit : in tantum vis suæ castitatis exstinxit in aliis circa eam suum contrarium, puta libidinem. Hæc plane excellentissima atque mundissima castitas eam summe condecuit, quæ Deum puritatis ac sanctitatis immensæ fuit electa concipere, parere, contrectare et educare. Insuper consilium voluntariæ paupertatis tam plene implevit, quod quum ex parentibus satis divitibus esset nata, et unica suo patri, magna quoque munera suo unico filio obtulissent tres Magi in die Epiphaniæ; tamen in die præsentationis filii sui in templo, pauperum oblationem immolavit pro eo. Et si patrimonium suum sibi servasset, non videtur qualiter filius ejus rite dixisset : Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Implevit ergo

Matth. II, 11.

Luc. II, 24.

Matth. VIII, 20. quod Filius ejus postea prædicavit, dicendo : Quod superest, date eleemosynam;1 et, Nolite solliciti esse in crastinum.2 Et quod docuit sacratissimus Joannes Baptista : Qui habet (inquiens) duas tunicas, det non habenti;3 et qui habet escas, similiter faciat. Præterea, si sancti eremitæ fratres ac monachi, qui olim in Ægypto habitaverunt ac alibi, nobis multum merito præferuntur, quia sic pauperes erant quod de aliorum eleemosynis non sustentabantur, nec hereditaria aliqua habebant in generali, imo de laboribus manuum suarum viventes, de eisdem quoque laboribus subvenerunt pauperibus, captivis, infirmis; in his etiam beatissimæ Virginis præfulget paupertas : quippe de suis vivens ac Filium alens laboribus, quod supererat communicavit egenis.

Præterea consilium propriæ abrenuntiationis ac obedientiæ præ omnibus religiosis perfectius adimplevit : quoniam propriam voluntatem nunquam secuta est, secundum quod propria voluntas proprie dicitur ea quæ ita est volentis, quod non est communis et concors voluntati divinæ ac superiorum. Tam obedientissima etiam fuit, quod nulli superiorum unquam inobediens fuit.

Discretissima demum taciturnitas ejus ex Evangelio comprobatur, quia rarissime invenitur locuta : et sicut quibusdam Sanctis legitur revelatum, quum eloquentissima esset, parcissime loquebatur. Fuit item sapientiali pudore repleta, omne inhonestum ac turpe coram Deo in tantum abhorrens, quod nunquam tale quid perpetravit; et quum esset in sæculo corpore, et inter conjugatos versaretur, ab omni tamen sæculari affectu, ab omni conjugalium labe immunissima exstitit. In somno vero et cibo ac potu atque vestitu, in omni incessu et apparatu tam moderatissima fuit, tamque supernaturaliter regebatur in his a Spiritu Sancto, quod nunquam excessit in aliquo horum. At vero in orationibus ac laudibus Dei, in meditationibus divinorum, in contemplatione et dilectione, gustu et amplexu summi et invariabilis boni, tam præclarissima, stabilissima ac ferventissima fuit, ut omnes miro et indicibili modo excesserit. Quid ergo religiosæ atque monasticæ vitæ defuit ei, quæ circa nil temporale sollicitabatur aut occupabatur superflue, nec per occupationem externam ab exercitatione impediebatur interna; quæ etiam summe exemplaris atque pacifica fuit in omni sua vita cum aliis ?

In his igitur sacratissimam Virginem sectari conemur. Primo in continentia; parumque arbitremur ab actu abstinere venereo, sed ab omni quoque illicito motu, ab omni imaginatione immunda, a carnali omni affectu, ab indecenti adspectu, ab incauto contactu, et quidquid ad stimulum carnis, ad sensualem affectum solet aut potest incitare, vitemus. Nec quisquam reiteret quod semel expertus est sibi esse periculosum, sed omnem sibi amputet occasionem ruinæ. Nec sub palliatione spiritualis amoris admittatur carnalis affectio, contactus, osculum sive amplexus, ex quibus quis expertus est in se ipso incidisse se stimulum carnis : qui semper culpabilis exstat, quando ex prævia imaginatione, apprehensione seu cogitatione procedit; quæ apprehensio interdum ex corporali adspectu seu attactu procedit. Talis etenim causa potest aliquo modo vitari. Ex apprehensione equidem primo causatur appetitio, et ex appetitione stimulatio. Dum ergo quis stimulari se sentit, aut carnaliter affici, apprehensionem talis objecti statim abscindat, cogitationes suas vertendo ad salutares ac spirituales materias, ut sunt passio Salvatoris, acerbitas mortis, rigor divini judicii, amaritudo æterni supplicii, præsentia Creatoris, beatitudo cœlestis. Erubescamus coram Altissimo cogitare aut imaginari quod verecundaremur coram hominibus fari, et thalamum cordis nostri coram sancto et omnipotente Deo semper ornatum et pulchre depictum, hoc est virtuosis affectibus, mundis, honestis atque salubribus cogita-

B C D tionibus informatum, habere nitamur, ut in ipso commorari delectetur Spiritus Sanctus, cujus præsentiæ ubique reverentiam impendamus. Et quum deliciæ Dei sint esse nobiscum, non offendamus, nec inhonoremus, nec expellamus tam supernobilissimum hospitem ab interioribus cordis nostri, per indecentes cogitatus, pravos affectus, per negligentias aut apprehensiones phantasticas, sed justa ac sapientialia meditemur.4 Siquidem beatus vir qui in sapientia commoratur, et qui in justitia meditatur, atque in sensu circumspectionem cogitat Dei, illud Ecclesiastici pensans:5 Oculi Domini multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum;6 idque Psalmistæ adimplens, In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.7 Hinc et Apostolus nos hortatur: De cetero, fratres, quæcumque vera, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque justa, hæc cogitate, et Deus pacis erit vobiscum.8

Insuper benedictissimæ Virginis spontaneam paupertatem sectemur, omnem evellentes ex cordibus nostris cupiditatem: quæ nisi radicitus exstirpetur, magis fervet in minimis, ita ut religiosus ita non agens, sæpe immoderantius afficiatur circa rem vilem, quam sæculares circa magna quæ possident. Unde et quidam irreformati religiosi, propter parvissima quæ eis negantur aut auferuntur seu pejorantur, crebro brutaliter passionantur, inhonestissime corrixantur, præsidenti etiam indignantur. Quibus non prodest parentes exterioraque omnia, quamvis multa et magna fuerint, reliquisse, quando ad parva tam inordinate afficiuntur, et ipsa distorta cupiditas (propter quam evellendam, omnia exteriora et mundana consuluntur relinqui, ac corporaliter deseruntur) manet ac viget in anima. Totum ergo cordis nostri affectum convertamus ad Deum, et figamus ac simplificemus in eo, vana et vilia aspernantes, atque dicentes:9 Mihi adhærere Deo bonum est; itemque, Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram?10 Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum. Non appetamus superfluum aut curiosum quid habere in cella, nec in necessariis corporis aliud quam necessitatem et utilitatem quæramus, voluptatem et vanitatem spernentes, neque cor nostrum in talibus effundentes, quia hoc a profectu ac sinceritate divini amoris internæque puritatis impedit vehementer.

Postremo, præstantissimæ Virginis obedientiam amplectamur, statutis patrum, observantiis regulæ, verbis præsidentis fideliter obtemperantes, nec in obediendo ad id quod proprii velle est respicientes, quoniam obedientia tanto est purior et Deo placentior, quo minus habet de proprio.

Taciturnitatem demum gloriosissimæ Virginis imitemur, silentium diligenter servantes, ut nec verbis nec signis simus leves sive superflui; omnemque orationem intelligibilem sensum habentem, sine necessitate et absque licentia prolatam, sciamus esse fractionem silentii, et de ea proclamemus culpam nostram, exprimentes quoties, quando et cum quibus ita excessimus. Nonne qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam?11 Simus etiam verecundi, modesti et sapientiali pudore repleti, omnem peccati fœditatem coram vultu Altissimi abhorrentes; moderati quoque in cibo, potu ac somno, et inter alios exemplares atque pacifici, orationibus ac meditationibus sacris semper intenti.

Footnotes

  1. Luc. xI, 41. ↩

  2. Matth. VI, 34. ↩

  3. Luc. III, 11. ↩

  4. Prov. viii, 31. ↩

  5. Eccl. xiv, 22. ↩

  6. Eccl. xxiii, 28. ↩

  7. Ps. 1, 2. ↩

  8. Philipp. iv, 8, 9. ↩

  9. Ps. lxxii, 28. ↩

  10. Ibid. 25, 26. ↩

  11. Prov. xxi, 23. ↩

Chapter 155 of 161