Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

QUAM PLENA FUERIT GRATIA AC VIRTUTIBUS MARIA; ET QUOMODO ILLAM FIDE, SPE AC CARITATE DEBEAMUS IMITARI.

ASCENDET sicut virgultum coram Deo, et sicut radix de terra sitienti.

Verba ista ad litteram de Christo prædicta sunt, de ejus videlicet conceptione virginea, et nativitate mundissima.1 Quemadmodum enim virgultum oritur et ascendit seu crescit ex terra non seminata, neque humano artificio aut labore parata aut fecundata; et sicut radix ex sicca pullulat terra : sic Unigenitus Dei a Virgine est conceptus, atque ex ea natus, ea a nullo homine fecunda effecta, nec semine viri tacta. Quam supernaturalem conceptionem decuit per angelum nuntiari, qui dixit ad Virginem sanctam :2 Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Nempe si Deus ab exordio mundi plures utriusque sexus gratia adimplevit : quanto magis istam quam sibi elegit in matrem, in qua et cum qua habitare in terra decrevit? Fuit itaque gratia plena, quia virtutibus ac donis, fructibus et beatitudinibus fuit copiose referta : et sicut omnium erat altissima, ita et humillima.

Fuit ergo in primis plena fide, quoniam in se ipsa fuit experta quod fidei est : imo quod comprehendere ratione nequivit, in se ipsa factum persensit. Etenim se virginem esse et nihilo minus Dei Filium concepisse certissimum scivit, nec tamen ipsam Dei incarnationem potuit penetrare. Ex revelatione quoque superna cognovit se esse in gratia, et in gratia tam præclara : quod sine fidei veritate esse non posse cognovit. Cetera etiam Filii sui scivit mysteria, quæ omnia in suo corde conservavit ac contulit.3 Insuper, in spe non potuit vacillare, quæ se scivit fontem totius beatitudinis peperisse :4 unde et a cunctis generationibus beatificandam se prophetavit. Nec ignoravit se super omnium supernorum spirituum ordines exaltandam. Nec dubium quin ardentissima fuit in caritate, quum sciret se tam summe præelectam a Deo, et tam incomparabilia beneficia sibi esse collata ab eo, ipsamque Dei bonitatem tam sublimiter fuerit contemplata, atque suavitatem ipsius tam summe experta. Insuper, quum inter Deum et nos nil separet, nec donorum ejus infusionem a nobis quidquam impediat, nisi nostra peccata : quis excogitare sufficiat quanta fuerit gratia plena, quam altis virtutum excellentiis decorata Virgo dignissima, in qua nulla penitus culpa, nulla unquam negligentia habuit locum? Hinc innotescit quod inæstimabiliter quotidie crevit in omni dono Spiritus Sancti, in omni gratia et virtute, in beatitudinibus et fructibus Spiritus. Estque in ea summe impletum quod ait Salvator : Habenti dabitur, et abundabit.5 Quo enim quis perfectior ferventiorque exstiterit, eo quotidie potest plus et facilius valde proficere, et nisi negligens fuerit, magis atque facilius proficit ; sed quidam ex negligentia sua paulatim evacuantur.

Imitemur ergo aliqualiter saltem gloriosissimæ Virginis fidem, tamque certissime evangelio Christi credamus, ac si præsentialiter omnia quæ in eo scripta sunt, corporaliter quantum fieri potuit vidissemus. Correspondeat quoque in nobis altitudini fidei altitudo conversationis devotæ, ut opere veraciter ostendamus fidem nos habere certissimam, et tam magna et ineffabilia bona præstolari a Deo. Si enim juxta Sanctorum doctrinam, vere christianus non est, ex cujus conversatione non elucescit veritas fidei christianæ, ita quod quicumque ejus inspexerit vitam, fateri cogatur sanctam esse legem quæ talem instituit vitam ; qui non implet quod Archiapostolus cohortatur, Hæc est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam;6 qui inter iniquos tanquam luminare vitæ non fulget (unde et Paulus nos admonet, Verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est vereatur, nihil mali habens loqui de nobis) :78 quanto magis talis indignus est, religiosus aut monachus nuncupari ?

D Denique, quum fides sine operibus mortua9 asseratur, fides uniuscujusque tantum habet de vivacitate, quantum de correspondentia et efficacia operum virtuosorum. Ut ergo fidem per omnia vivam nos habere monstremus, eam sanctis actibus undique perornemus. Et nonne miseranda est negligentia ista, quod quum indubitanter credamus nullum bonum manere a Deo irremuneratum, nullumque vitium impunitum, et posse nos omni hora tantum præmium thesaurizare in cœlo, et10

Deum altissimum totam vitam nostram indesinenter conspicere, atque tam arduum esse nostræ salutis negotium, quod pro nobis Unigenitus Dei Patris incarnatus, in mundo hoc conversatus ac crucifixus est, ita quod oportet nos post vitam istam brevissimam in æternum salvari, aut perpetuo condemnari; hujus quoque fidei jam plura habeamus testimonia, pluresque testes prorsus idoneos, quam ipsi qui credamus consistimus : quod omnibus istis non obstantibus, adhuc negligentes ac desides sumus, præsertim quum videamus ad oculum, eos qui juxta Christi legem ac fidem Deo servierunt perfecte, tam glorificatos et exaltatos esse ab Omnipotente, qui invisibilem illorum beatitudinem nobis per tot et tanta demonstravit visibilia et infallibilia signa? Resipiscamus ergo, et sanctis omni hora abundemus operibus, eaque prompte ac fervide inchoemus. Propter quod secundo Paralipomenon dicitur : Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ, quia erit merces operi vestro.

Præterea constantes et firmi simus in spe, quia ex parte Dei non erit nostræ salutis defectus. Idcirco, per opera bona certam faciamus nostram vocationem.11 Et quum non sint condignæ actiones et passiones temporis hujus ad futuram gloriam ac mercedem, viriliter agamus et confortetur cor nostrum, ac patientissime quidquid adversitatis occurrerit, toleremus.1213 Siquidem quod in præsenti est leve ac modicum tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis, et bonorum laborum gloriosus atque æternus est fructus.1415 Siquidem pro modico isto obsequio quod impendimus Deo, speramus nos felices futuros, feliciter regnaturos, summæ Deitatis visuros clare essentiam, pleneque fruituros ejus dulcedine : non quidem per centum aut mille annos, aut decem millia annorum dumtaxat, sed vere ac securissime in æternum. Sed heu, quanta est ingratitudo ac tarditas nostra! Quia et sæculares ac pauperes hujus mundi ferventius, fortius patientiusque laborant ac sustinent pro transitorio lucro, quam pro Deo ac præmio sempiterno. Pœniteamus ergo, et intueamur quam ferventissime et instanter prædecessores nostri sancti Patres laboraverunt, eosque quotidie cum recenti sectemur fervore.

Insuper ardentes ac robusti, crescentes et puri simus in caritate, summum et incomparabile illud bonum a quo sumus creati et conservamur in esse, cujus beneficiis incessabiliter utimur, quod incomparabilis amabilitatis est, tam ardenter sinceriterque amemus ut ejus amore vulneremur ac langueamus, atque cum Sponsa Regis æterni dicere simus condigni : Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.16 Videamus et verecundemur, quia filii hujus sæculi, amatores immundi, plus amant sua objecta vana et vilia, carnalia et impura, quam nos Dominum Deum nostrum, bonum omnifarie ac perfectionaliter infinitum, cujus supersplendidissima essentia est supersubstantialiter bona, pura et interminata. Nonne plures in sæculo ita invicem sensuali afficiuntur amore, ut vix queant quiescere aut dormire vel manducare, et nocturnis horis discurrant ut saltem ad modicum colloquantur; quidquid etiam agant aut patiantur, sui memores sint objecti? Et quomodo nos in summi boni amore sumus tam imbecilles ac frigidi, ut et tempore divinorum, tempore orationum ac psalmodiæ et celebrationis, undique distrahamur, nec figamur in eo; atque tam bestialiter repleamus nos cibo ac potu, ut somnolenti, pigri garrulique reddamur, et plurimum a cultu impediamur divino? Ingemiscat ergo cor nostrum, et sursum se erigat; incomparabilem Dei bonitatem, amabilitatem, pulchritudinem, sanctitatem, sapientiam, pietatem, suavitatem, beatitudinem contempletur, contemplando accendatur, accendendo delectetur, delectando colat ac totis viribus semper honoret Dominum Deum excelsum ac adorandum:17 ita ut quidquid aggrediatur aut operetur, memor sit ejus, et conquiescat in ipso suo ultimo fine, superoptimo bono.

Postremo, quoniam Deus, Dei Unigenitus, qui dignatus est beatissimæ Virginis esse filius, ipsam gloriosissimam Virginem, Matrem suam mundissimam, fecit præcunctis puris creaturis indicibiliter honorabilem atque amabilem; idcirco post Deum eam singularissime diligamus, cultuque hyperduliæ affectuosissime veneremur, laudemus, invocemus, sectemur : tum quoniam in se ipsa tam præamabilis, tam prædecora, perfecta, divina et excellens consistit, et maxime quoniam mater est veri Dei; tum quia per eam Deus tot bona, tot beneficia, tantam misericordiam nobis exhibuit; tum quia et ipsa nobis tam benefica, tam misericordissima ac fidelissima fuit et est, et quoniam ipsa est mater nostra, advocata, protectrix atque in universis adjutrix nostra, et post Deum singularis spes nostra, utpote spei nostræ secundarium præcipuumque objectum post Deum. Cujus inæstimabili beatitudini totis congratulemur præcordiis. Ejus quoque modestiam, humilitatem, patientiam et pudorem sequamur in omnibus.

Footnotes

  1. Is. LIII, 2. ↩

  2. Luc. 1, 28. ↩

  3. Ibid. 1, 19. ↩

  4. Ibid. 1, 48. ↩

  5. Matth. xxv, 29. ↩

  6. I Petr ii, 15. ↩

  7. Tit. ii, 8. ↩

  8. Philipp. 1, 15. ↩

  9. Jacob. ii, 26. ↩

  10. Job xxiv, 12. ↩

  11. II Petr. I, 10. ↩

  12. Ps. XXX, 25. ↩

  13. Rom. VIII, 18. ↩

  14. Sap. III, 15. ↩

  15. II Cor. IV, 17. ↩

  16. Cant. II, 5. ↩

  17. II Par. xv, 7. ↩

Chapter 154 of 161