Sermo 1
DE DIFFERENTIA RETRIBUTIONIS JUSTORUM ET IMPIORUM, ET QUOMODO HIC JUSTI PREMANTUR AB IMPIIS.
VOS qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Matth. xix, 28.
In his verbis Christus promisit sanctis Apostolis, et in eorum persona omnibus apostolicam vitam ducentibus, puta religiosis omnibusque perfectis, quod in die judicii sessuri sint secum et judicaturi genus humanum. Judicabunt quippe per assessoriam dignitatem, et omnes electi judicabunt per sententiæ Judicis approbationem. Et de his justis atque perfectis in lectione hac dicitur, quod in die judicii stabunt cum Christo in magna constantia contra suos persecutores:1 quia de sua salvatione erunt securi, præsertim qui ante horam illius judicii ad beatificam Dei fruitionem pertingunt. Tunc utique erunt in gaudio magno, quia damnationem evaserunt æternam. Nec reprobis suisque adversariis condolebunt, sed zelo justitiæ contra eos movebuntur. Propter quod prædixit Propheta:2 Lætabitur justus, quum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. In Job quoque asseritur:3 Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos. Tunc enim Beati et justi erunt divinæ justitiæ plenarie conformati, et congratulabuntur eidem in justa punitione pravorum, quia tunc tempus erit rigoris justitiæ, non dulcoris misericordiæ circa iniquos.
Denique, in lectione hac hodierna valde compendiosa continentur multa saluberrima documenta. Primum est de differentia retributionis justorum et injustorum: quoniam Sancti erunt in grandi constantia, in æterna lætitia, in beatitudine plena; impii autem, in timore horribili, in admiratione pœnali, in pœnitentia sterili, in gemitu atque angustia æternali, in incendio infernali. Hinc in Malachia scriptum est: Convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.4 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt superbi, et omnes facientes impietatem, stipula; et inflammabit eos dies veniens. Et orietur vobis timentibus Deum Sol justitiæ; et salietis quasi vituli de armento. Hinc ait Gregorius: In extremo judicii die, dum apertis cœlis, ministrantibus angelis, consedentibus Apostolis, Christus in sede majestatis suæ apparuerit, omnes electi ac reprobi pariter eum videbunt, ut justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti de ultione supplicii in perpetuum gemant. Hieronymus quoque: Judicaturo (inquit) Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. O quantus horror corda iniquorum tunc penetrabit, quum viderint Judicem summum contra se tam iratum, seque protinus in sempiterna, acerbissima ruituros tormenta! Tunc namque, ut ait Anselmus, a dextris erunt peccata accusantia, a sinistris infinita dæmonia ad accusandum pronissima; subtus horrendum chaos inferni, superius Judex iratus; intus conscientia urens, foris mundus ardens. Ibi justus vix salvabitur.5 Heu! miser peccator sic deprehensus quo fugiet? Impossibile erit latere, intolerabile apparere.
Secundo in lectione ista docetur, quod sit pœnitentia quædam infructuosa, illa videlicet qua quis dolet de suis peccatis, non in quantum sunt inhonorativa offensivaque Dei, et in se turpia et iniqua, hoc est non ex Dei amore et zelo justitiæ, sed in quantum sunt sibi ipsi nociva damnationisque causa, utpote ex solo servili timore, seu improbo et privato sui ipsius amore. Ex hoc namque quod homo amat se in se, sequitur quod horret sui ipsius punitionem, et dolet de causa punitionis, scilicet de peccato, in quantum est causa suæ afflictionis. Denique de isto legitur exemplum horribile in libro secundo Machabæorum de Antiocho rege iniquo, qui quum in gravi esset constitutus languore, ex propria vexatione ad sui ipsius cognitionem perductus, dixit:67 Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Orabat autem hic scelestus (id est vitiosus iste Antiochus) Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus. Promisit etiam se templum Dei in Jerusalem, quod prius exspoliaverat, donis optimis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de suis redditibus præstiturum; super hæc et Judæum se futurum, et omnem locum Terræ sanctæ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem. Et tamen hæc omnia ei nil profuerunt, sed in æternum damnatus est. Simili modo dicit Apostolus ad Hebræos de Esau, quod non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.8 — Verumtamen nulli debet dari desperationis occasio, quia quamdiu durat hæc vita, est homo in statu merendi ac demerendi: ideo potest salubriter pœnitere. Sed ex præhabitis patet, quam periculosissimum sit pœnitentiam diu differre, præsertim usque ad gravem infirmitatem aut senectutem, quia tunc rara est pœnitentia vera. Et quamvis quidam in extremis videantur plurimum pœnitere, non tamen salvantur, quoniam ex servili timore, hoc est ex formidine condemnationis æternæ, non ex caritate et zelo justitiæ, pœnitent. Cujus signum est, quod si diutius vivere possent, nec mortem timerent, aut sanarentur, mox ad solita redirent peccata. Pœniteat ergo unusquisque tempestive, et ex odio culpæ, atque ex Dei amore, maxime dolens quod tam benignissimum Patrem offendit, tam altissimum, sanctissimum et superdignissimum Deum inhonoravit.
Tertio ex lectione hac informamur, quod electi Dei et justi in vita præsenti ab infidelibus et iniquis deridentur, spernuntur ac fatui reputantur. Unde et Christus ait in Psalmo:9 Omnes videntes me, deriserunt me. Atque ex Evangelio patet, quantas subsannationes, blasphemias, detractiones, injurias a Judæis pertulerit ante suam passionem, in ea et post eam. Sic et sanctus Job dixit: Nunc autem derident me juniores tempore.10 Unde et quarto Regum habetur, quemadmodum principes dixerunt ad Jehu de filio Prophetarum quem Eliseus misit ad Jehu:11 Quid venit insanus iste ad te? Nam qualis quisque est, taliter judicat. Impii ergo peccatis corrupti, vitiis excæcati, et in rationis judicio prorsus infecti, quoniam iniquitatem amant, terrena et carnalia sapiunt, quæ spiritualibus et divinis præferunt bonis, bonum judicant malum, et econtra: sicque vitam justorum putant insaniam.12 Sicque videmus quotidie, quod quidam parentes et propinqui carnales, reputant filios et cognatos suos religionem intrantes, velut insanos et insipienter agentes; et mundani, pomposi, lascivi derident quosdam devotos et simplices abjecte humiliterque vestitos. Ideo in Ecclesiastico legitur:13 Abominatio est superbo humilitas; sic et exsecratio diviti pauper. Itaque si optamus esse de numero electorum filiorumque Dei, non dedignemur perferre persecutiones, irrisiones et odia mundi, sed gaudeamus et regratiemur Deo in talibus, confidentes quod in die judicii inter Dei filios inveniemur. Nam et Salvator loquitur sanctis Apostolis, et in eorum persona cunctis electis: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.14 Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Postremo, sic et beatissimi isti apostoli Philippus et Jacobus diversas cum Christo perpessi sunt tribulationes, irrisiones et persecutiones ante ipsius passionem, et in ea, ac postea. Propter quod Christus dixit ad eos in Cœna novissima: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.15 Et rursus: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium præstare Deo. Itemque:16 Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.17 Quæ omnia generaliter Apostolis est locutus. In sequentibus vero sermonibus, mentio erit de specialibus horum felicium Apostolorum persecutionibus atque martyriis.
Footnotes
Chapter 36 of 278