Sermo 2
QUIBUS EST LAUDANDUS B. PHILIPPUS, ET QUÆ IN EO SUNT IMITANDA.
INVENIT Jesus Philippum, et dicit ei : Sequere me. Joann. 1, 43.
Gloriosus et sanctus Dei apostolus Philippus, ex Evangelio probatur multipliciter esse laudabilis. Primo, quia ut aliqui dicunt, inter omnes Apostolos primo a
Christo vocatus est ad suum discipulatum.
Quamvis enim ante Philippi vocationem dixerit Christus Andreæ et socio ejus, Venite et videte, videlicet ubi habitem, non tamen fuerunt a Christo ad suum discipulatum vocati.1 Nec ipse primo vocavit eos; sed ipsi auditis verbis magistri sui Joannis Baptistæ, dicentis de Christo, Ecce Agnus Dei, secuti sunt Jesum, dixeruntque ei :2 Rabbi, ubi habitas? Qui respondit : Venite et videte. Statim post hoc rediens Jesus a loco prope Jordanem in Galilæam, invenit Philippum;34 et vocans eum ad suum discipulatum, locutus est ei : Sequere me. Post hæc vocavit Christus Petrum et Andream ad sequendum se.5 Fuit ergo beatus iste Philippus multum a Christo electus, qui tam cito et primo vocavit eum ut sequeretur se.
Secundo laudabilis est a sua docilitate et obedientia. Statim namque acquievit vocationi Christi, et secutus est eum mente et corpore, quum tamen nondum viderit eum miracula facientem : siquidem conversio aquæ in vinum facta in nuptiis, fuit post istam vocationem.6 Nec mirum quod Philippus statim secutus est Dominum Salvatorem, quoniam ipse erat vocans, loquens et docens sicut potestatem habens: et sicut exterius vocavit verbo vocali, sic intus vocavit et inclinavit mentis auditum instinctu atque virtute spirituali.7 Et quoniam Deus fuit, potuit immediate in voluntatem hominum agere et imprimere, et eam pro suo libitu immutare, afficere, hinc indeque vertere. — Itaque et nos exemplo sanctissimi Philippi apostoli, dociles simus, non pertinaces in proprio sensu : quia docilitas est pars prima prudentiæ, mentem ad ejus susceptionem disponens ac reserans. Qui ergo indocilis est, prudentiæ non est capax, sed immansivus in proprio sensu : ideo in diversa ruit pericula, in gravia quoque peccata variosque errores. Hinc loquitur Salomon : Audi, fili mi, disciplinam patris tui, ut addatur gratia capiti tuo. Obediamus etiam prompte superioribus nostris, et inspirationi divinæ, cum Propheta dicentes : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Nam Samuele propheta testante :8 Melior est obedientia quam victimæ; quoniam tanquam scelus idololatriæ est, nolle acquiescere.9
Tertio ex Evangelio commendatur Philippus apostolus a fervore caritatis fraternæ zeloque animarum. Mox enim quum fuisset a Christo vocatus, sollicitus fuit pro fratre suo carnali et ejus salute. Accessit namque fratrem suum Nathanael, dixitque ei : Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetæ, invenimus Jesum a Nazareth;10 veni et vide. Fuit autem beatus iste Nathanael frater Philippi, doctus in lege, et tantæ innocentiæ ac virtutis, quod Christus videns eum venientem ad se, testimonium ei perhibuit, dicens :11 Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Fuit etenim vir sincerus et rectus, simulatione, hypocrisi, fraude falsitateque carens. Propterea sincerissimo, rectissimo ac simplicissimo Deo fuit amabilis. — Cujus B. Nathanaelis sinceritatem rectitudinemque sequamur.
Nam ut Malachias ait propheta, Maledictus dolosus.12 Et sanctus David :13 Virum (inquit) sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Insuper in prætacto fraternæ caritatis fervore imitemur felicem Philippum apostolum, et proximorum nostrorum conversionem et salutem fervide affectemus; gratiam quoque nobis concessam, eis caritative communicemus, quemadmodum princeps Apostolorum hortatur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.14 Itaque fratres et proximos nostros studeamus Christo adducere, eos hortando, informando, corripiendo, convertendo pro posse, in caritate et discretione. Nam sacrificium acceptissimum Deo est zelus animarum. Hujus oppositum agunt homines negligentes, carnali amore cæcati, qui proximorum suorum vident ruinam, iniquitatem atque pericula, nec tamen pro posse apponunt caritatis ac pietatis remedia. Quod in prælatis et superioribus maxime prorsus damnabile est.15
Quarto commendatur S. Philippus a sapientia sua. Nam antequam fuit a Christo vocatus, scivit Moysen et Prophetas prædixisse de Christo. Unde a Christo vocatus, statim dixit Nathanaeli: Quem scripsit Moyses, et Prophetæ, invenimus Jesum. Et dicunt nonnulli, quod antequam vocabatur a Christo, fuit discipulus S. Joannis Baptistæ, sicut Andreas.16 Porro Moyses scripsit in lege de Christo dupliciter. Primo, aliorum verba de Christo dicta narrando: ut quum ait, Non auferetur sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est;17 et rursus, Salutare tuum exspectabo, Domine. Quæ sunt verba Jacob patriarchæ.18 Alibi quoque scribit in Genesi Deum dixisse ad Abraham, et item ad Isaac, ac postea ad Jacob: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Secundo scribit de Christo, prophetando de ipso, ut quum ait:1920 Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me.
Quinto laudatur S. Philippus a privilegio suæ vocationis ad apostolatum. Nam quamvis frater ejus Nathanael fuit doctor in lege et vir sanctus, Christus tamen præposuit ei Philippum, eum eligendo in apostolum.
Sexto ex Evangelio probatur laudabilis a sua humilitate. Quum etenim (sicut Joannes ait) quidam gentiles in die Palmarum dixissent Philippo, Domine, volumus Jesum videre21, Philippus ex humilitate et reverentia sua ad Christum, non statim per se ipsum præsumpsit ei id annuntiare, sed primo dixit Andreæ, deinde ipse et Andreas simul retulerunt hoc Salvatori. In hac ergo humiiitatis virtute sectemur hunc sanctum Apostolum. Non simus audaces, nobis ipsis placentes, præsumptuosi, sed humiles, timorati et circumspecti in omnibus. Et superiores suos habeat in reverentia debita unusquisque, quoniam Christus ait præsidentibus aliorum:22 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.
Insuper beatissimus iste Apostolus ex sua Legenda probatur multipliciter commendandus. Primo, a sua fructuosa et constantissima prædicatione. Nam annis viginti in regione Scythiæ prædicavit evangelicam legem, multos valde convertens. Quumque ibidem innumerabiles convertisset, presbyteros ac diaconos ordinavit præfecitque eis. Quo facto, in urbem Asiæ Hierapolim nomine, est profectus, et ibi hæresim Ebionitarum destruxit, plurimosque convertit. Habuit quoque tres filias sacratissimas virgines, per quas Spiritus Sanctus multos convertit ad fidem.
Secundo laudatur ab excellentia et virtute miraculorum suorum. Quum enim viginti annis prædicasset in Scythia, tenuerunt eum pagani, volentes ut Marti sacrificaret. Tunc repente draco magnus de sub vase egrediens, filium pontificis idolorum et duos tribunos, quorum ministri tenuerunt S. Philippum, occidit; ceteros autem paganos suo flatu vehementer inficiens, reddidit ægros. Quibus dixit Apostolus: Credite mihi, et hanc statuam Martis confringite, atque in loco ipsius Christum crucifixum adorate et colite, quatenus infirmi vestri curentur ac mortui suscitentur. Hi ergo qui cruciabantur, clamabant: Fac ut sanemur, et quæ præcipis faciemus. Tunc Philippus jussit draconi recedere neminique nocere. Qui protinus obedivit Apostolo, nec ultra comparuit. Mox igitur S. Philippus prece ad Dominum fusa, omnes illos infirmos curavit, atque tres mortuos suscitavit. Quibus peractis, conversi sunt universi.
Tertio commendatur a venerando ac sancto senio suo, et a glorioso suo martyrio. Quum enim octoginta octo esset annorum, ab infidelibus captus, cruci affixus est. In quo patet invictissima et victoriosa fortitudo animi ejus, quod in tam grandæva ætate supplicium tam præacerbum ita alacriter atque promptissime pertulit. Sepultæ sunt juxta eum devotissimæ filiæ ejus duæ, una a dextris, alia a sinistris ipsius; tertia vero alibi est sepulta.
Itaque hunc sanctum imitemur Apostolum in omni patientia, fortitudine et perseverantia, et in adversis sicut in omnibus divitiis gloriemur; atque incomparabiliter plus optemus in vita præsenti pro nostris castigari peccatis, quam futuræ vitæ reservari tormentis: præsertim quum per pœnas vitæ præsentis non solum a nostris peccatis purgemur, verum etiam in gratia et virtutibus perficiamur, ac Christo propter nos passo conformemur; sicque æternæ beatitudinis promereamur gloriosum augmentum, et vitæ futuræ supplicia felici redimamus compendio, ad cœlestem quoque felicitatem et gloriam sempiternam celerius perducamur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
Ibid. 36-39. ↩
-
Ibid. 43. ↩
-
Joann. 1, 38-40. ↩
-
Matth. 19. ↩
-
Joann. 11, 1 et seq. ↩
-
Marc. 1, 22. ↩
-
Prov. 1, 8, 9. ↩
-
1 Reg. xv, 22, 23. ↩
-
Joann. 1, 45, 46. ↩
-
Ibid. 47. ↩
-
Malach. 1, 14. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
1 Petr. iv, 10. ↩
-
Joann. II, 1 et seq. ↩
-
Joann. 1, 43. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Deut. XVIII, 15. ↩
-
Deut. XXI, 18; XXVI, 4; XXVIII, 14. ↩
-
Joann. XII, 21, 22. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
Chapter 38 of 278