Enarratio in evangelium
NON TURBETUR COR VESTRUM. Joann. XIV, 1-13.
EVANGELIUM festi præsentis ex sermone Christi post Cœnam Apostolis facto est sumptum: quod in solennitate hac legitur, quia in eo speciale quid de beatissimo Philippo apostolo continetur. Itaque Joannes scribit:
Dixit Jesus discipulis suis, puta Apostolis: Non turbetur cor vestrum. Ante ait Salvator: Nunc anima mea turbata est.1 Et rursus: Quum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu.2 Quomodo ergo nunc ait Apostolis, « Non turbetur cor vestrum », præsertim quum ejus actio sit nostra instructio, ipseque cœperit facere et docere?3 Respondendum, quod verba illa de Christi turbatione, intelligenda sunt de turbatione inferioris partis animæ sponte assumpta, judicium rationis sequente, nec eam impediente. Quæ turbatio fuit propassio magis quam passio, secundum Hieronymum. Ad quod innuendum, scriptum est: Jesus infremuit spiritu, et turbavit se ipsum.4 Porro quod Christus nunc ait, « Non turbetur cor vestrum », intelligendum est de turbatione immoderata rationem præveniente et offuscante, quæ paci et tranquillitati opponitur: quæ turbatio oritur ex immoderatis passionibus animæ, utpote ira, dolore, tristitia et timore. Quoniam ergo Apostoli fuerunt in Cœna vehementer contristati ac territi, quia audierunt a Christo, quod unus eorum eum esset traditurus, et omnes in eo scandalum essent passuri;5 hinc eos admonuit ne ex immoderatis tristitia et timore perturbarentur, sed ad tranquillitatem mentis in Deo se darent. Ideo subditur:
Creditis in Deum unum, verum et vivum, et in me credite, quia et ego verus sum Deus: ideo consequens est, ut si in Deum creditis, in me quoque credatis. Per quod Christus se Deum esse insinuat: quia non est credendum nisi in verum Deum, quum fides sit theologica virtus, cujus objectum est Deus seu veritas prima. Itaque per hæc verba testatur se Christus cum suis discipulis semper esse divina majestate mansurum, et per consequens se posse eos conservare ac consolari.
Deinde consolatur eos commemoratione ac pollicitatione felicitatis futuræ, dicendo : In domo Patris mei, id est in paradiso cœlesti, in cœlo empyreo, in triumphanti Ecclesia, in patria Beatorum, mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum, juxta diversitates et gradus meritorum : quoniam quo electi in vita hac in divino amore perfectiores fuerunt, eo clarius vident Deum atque jucundius eo fruuntur. Nam caritatis fervori seu perfectioni, essentiale præmium, quod est visio seu fruitio Dei, est correspondens. Denique beatitudo Sanctorum, seu beatifica visio Dei, una est ex parte objecti, quod est simplicissimus Deus. Unde omnibus in vinea laborantibus, id est in Ecclesia militanti virtuose viventibus, idem diurnus dicitur dari denarius, per quem vita designatur æterna.6 Sed ex parte subjecti diversificatur atque distinguitur felicitas ista, juxta merita mentium Deo fruentium.
Si quo minus, id est, si aliter aut minus esset quam vobis nunc dixi, videlicet si in domo Patris mei mansiones multæ non essent, dixissem vobis quod subditur : Quia, id est quod, vado parare vobis locum, id est mansionem in domo Patris cœlestis. Sed hoc non debui dicere, quoniam jam paratæ sunt mansiones istæ quantum est ex parte Dei, qui ex sua liberalissima bonitate paratus est dare mansionem cœlestem omnibus ad eam sufficienter dispositis. Unde in die judicii dicturus est Christus electis :7 Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Verumtamen mansiones istas Christus per suam passionem præparavit fidelibus, quoniam virtute et merito Christi eas acquirunt. Ipse equidem sua passione aperuit aditum regni cœlestis, et gratiam nobis promeruit ac largitur. Ideo subditur : Et si abiero, id est, per passionem et ascensionem meam corporaliter a vobis recessero, et præparavero vobis locum, id est, felicitatem æternam promeruero vobis per mei sanguinis effusionem, ascendendo quoque dedero vobis spem ascendendi, quia capitis præcessio spes exstat membrorum. Propter quod fertur in Hymno : Est elevatus nubibus, et spem fecit credentibus, etc. Iterum venio, id est, in morte cujuslibet vestrum redibo ad vos, saltem invisibiliter et per effectum, per angelos quoque quos mittam ut animas vestras ad meum perducant tribunal; et accipiam vos ad me ipsum, id est, in cœlesti gloria collocabo, ut ubi sum ego, et vos sitis, videlicet in cœlo empyreo et in beatifica Divinitatis fruitione. Hinc in Apocalypsi ait Unigenitus Dei : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo.8 Et alibi : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.9 Vel sic : « Iterum venio », id est, in fine sæculi ad judicandum visibiliter redibo, prout angeli sunt locuti : Quemadmodum vidistis eum ascendentem in cœlum, ita veniet.10 « Et accipiam vos ad me ipsum », id est, in anima et corpore glorificatos vos transferam ad cœlestis palatii aulam.
Et quo ego vado scitis, id est, per fidem aliquo modo cognoscitis, quod per passionem et ascensionem vado ad Patrem cœlestem ac patriam Beatorum, prout sæpius retuli vobis. Et viam qua ad Patrem vado scitis, utpote passionem meam jam imminentem, quam frequenter vobis prænuntiavi. Vel, « viam », id est me ipsum, ut infra habetur et exponetur, « scitis », id est cognoscitis.
Dicit ei Thomas, loquens in persona sui et condiscipulorum, saltem quorumdam : Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? quasi dicat : Non possumus eam agnoscere. Videtur S. Thomas apostolus verbis sui magistri directe contradixisse. Nam Christus dixit: Quo ego vado scitis, et viam scitis; Thomas vero: Domine, inquit, nescimus quo vadis, etc. Verumtamen non putavit Christum aliquid falsum dixisse, nec intendebat verba ipsius reprobare; sed æstimavit dictum Christi et suum posse simul verificari, quoniam Christus frequenter loquebatur figuraliter et obscure. Denique utriusque verba fuerunt vera, quia Apostoli aliquo modo sciebant quo Christus iret et viam per quam, et aliquo modo hæc nesciebant. Sciebant namque viam et terminum itineris Christi confuse et incomplete, non determinate et perfecte. Rursus sciebant illa materialiter, non formaliter. Sciebant equidem ea per fidem quoad id quod sunt, non autem sub propria et formali ratione qua hujusmodi sunt. Nam noverant Patrem aliquo modo per fidem: audierant namque quotidie, quod Christus vocavit Deum altissimum suum Patrem. Similiter Christum aliquo modo noverunt, non tamen noverunt quod ipse esset via, et Pater terminus viæ hujus quæ Christus est.
Hinc subditur: Dicit ei Jesus, probans quod materialiter noverant viam, quoniam noverant ipsum Jesum Christum, qui via est: Ego sum via qua itur ad Patrem spirituali accessu, per mentis conversionem ad ipsum, hoc est per fidem, spem, caritatem, ceterasque virtutes. Hoc competit Christo secundum quod homo est, Dei ac hominum mediator, advocatus ac pontifex hominum, et reconciliator eorum cum Deo. Ego quoque sum et veritas, et vita.111213 Hoc competit Christo secundum naturam divinam, qua ipse et Pater ac Spiritus Sanctus sunt una veritas prima et exemplaris, unaque vita actualissima, simplicissima, superessentialis, fontalis, omnem vivendi plenitudinem ac beatitudinem cum infinita perfectione in se habens. Itaque Christus est via per quam, veritas in qua, vita ad quam imus. Consequenter ostendit se esse viam. Nemo venit ad Patrem, in præsenti per gratiam, nec in futuro per gloriam, nisi per me mediatorem salvatoremque mundi, id est, nisi habeat fidem de me, meque sequatur, et merito passionis meæ gratiam consequatur. Imo, nunquam adultus aliquis est salvatus, nisi habendo fidem de Christo, ad minus implicitam. Tempore vero evangelicæ legis nemo conjungitur Deo Patri, nisi per sacramenta a Christo instituta, quæ a Christi passione efficaciam sortiuntur et gratiam. Quæ sacramenta oportet accipere realiter, si adsit facultas, tempore opportuno; si vero desit facultas, sufficit ea accipere voto seu desiderio.
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Jam dixit Salvator, Et quo ego vado scitis, et viam scitis, videlicet quia Patrem et Filium cognoscebant: quomodo ergo nunc ait, « Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis », quasi nec Filium nec Patrem cognoverint? Dicendum, quod quodam modo non noverunt, ut sit sensus: « Si cognovissetis me », fide perfecta, secundum deitatem meam, « et Patrem meum utique cognovissetis », eodem modo et tam clare ut me: primo, propter Patris et Filii substantialem identitatem ac unitatem; secundo, quoniam Pater et Filius sunt correlativa, quorum proprietas est, quod uno cognito, cognoscitur reliquum; tertiò, quoniam Pater et Filius tam similes sunt, ut uno cognito, alius cognoscatur; quarto, quoniam Filius est perfecta et naturalis imago Patris, in qua quidquid Patris est, plenissime lucet et repræsentatur. Et amodo, id est ex hoc tempore, seu post illud, videlicet post missionem Spiritus Sancti, cognoscetis eum magis perfecte quam modo, videlicet per donum sapientiæ, per fidem clarissimam, per purificatæ mentis intelligentiam, atque in patria facie ad faciem, hoc est clare per speciem, sicut est in se ipso;1415 et vidistis eum visione interiori, confusa et imperfecta, eo modo quo vidistis me secundum naturam divinam. Crediderunt namque Apostoli omnia verba Christi esse vera: et quoniam Christus dixit se Patri consubstantialem, asserendo, Ego et Pater unum sumus, ac multa similia;16 idcirco Apostoli cognoverunt aliquo modo Christum secundum divinitatem, quamvis illa cognitio fuerat multum imperfecta.
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, id est, ad perfectam Dei Patris notitiam perduc nos, et sufficit nobis, id est, nil amplius requiremus: quoniam in clara Dei notitia consistit felicitas, qua adepta, mens contentatur in Deo; nec Pater seorsum cognoscitur, sed una divina persona per speciem nota, tota superbenedicta cognoscitur Trinitas.
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, id est, tam diu conversatus sum inter vos, et multa de Deo vos docui, et non cognovistis me distincte, videlicet quod sim Deus Dei Unigenitus et homo in una persona: quod toties vobis insinuavi? In quo patet magna simplicitas, imo et ruditas vestra. Sed quum Philippus dixerit, Ostende nobis Patrem, cur Christus increpat eum ac alios de hoc quod ipsum Filium nondum noverunt? Dicendum quod ideo, quoniam causa ignorandi Patrem, fuit ignorantia Filii, et quia per idem est ignorare Filium et Patrem. Propter quod subditur: Philippe, qui videt me, id est, intellectualiter me cognoscit secundum quod Deus sum, videt et Patrem oculo mentis, eo modo quo videt me: qui enim videt me per fidem, videt et Patrem per fidem, et qui videt me per speciem, videt et Patrem per speciem. Hoc est quod paulo ante disseruit: Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Cujus assignatæ sunt quatuor rationes: quarum unam tangit Augustinus, dicendo quod Christus hoc dixit propter omnimodam similitudinem sui cum Patre: quemadmodum de duobus valde similibus dicimus, Vidistis istum, illum vidistis. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem, quasi nullo modo videritis eum, et quasi seorsum cognosceretur Pater sine me, et quasi cognitio Patris dignior esset quam cognitio mei? Hæc quippe videtur Philippus in suis verbis sensisse. Idcirco increpatur a Christo cor ejus inspiciente.
Non credis quia ego secundum deitatem sum in Patre, et Pater in me est? Quælibet enim divina persona est in alia per identitatem essentiæ, quæ in tribus numero una est, et quæ cum unaquaque persona realiter idem est: ideo ubi divina essentia, ibi quælibet divina persona. Hunc modum ponit S. Hilarius. Porro, secundum Damascenum, quælibet divina persona est in alia per circumincessionem, quoniam coimmensæ sunt. Insuper Pater est in Filio sicut in naturali imagine ipsum perfecte repræsentante; Filius quoque in Patre tanquam in proprio sempiternoque fonte, a quo immanenter egreditur et ingressibiliter oritur. Rursus Filius est in Patre sicut verbum internum ac immanens in proferente, et sicut conceptus in concipiente. Postremo unaquæque divina persona est in alia sicut cognitum et amatum in cognoscente et amante comprehensive, simpliciter atque omnino plenarie: ita quod quælibet divina persona cognoscit ac diligit aliam quantum cognoscibilis amabilisque consistit, utpote notitia claritatis immensæ, et infinito prorsus amore.
Verba quœ ego loquor vobis per corpus meum, a me ipso non loquor, quoniam quidquid sum et habeo, a Patre accepi, a quo sapientiam potentiamque suscepi. Denique Christus secundum quod homo, loquebatur in omnibus ex inspiratione et regulatione æternæ et increatæ Sapientiæ, cujus instrumentum animatum conjunctum fuit ejus humanitas. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Pater mansit in Christo secundum naturam assumptam, quia per maximam gratiam habitavit in eo sicut in templo. Mansit quoque Pater in Christo secundum quod Deus est, quia per essentiæ unitatem et circumincessionem ac aliis modis jam tactis æternaliter est in eo. Pater itaque fecit opera et miracula Christi dupliciter: primo, quoniam operabatur per ejus humanitatem sicut per instrumentum, atque per Christum ut hominem tanquam per ministrum; secundo, quoniam Patris et Filii opera sunt indivisa, quum eorum sit una essentia et una potentia. Specialiter etiam dicitur Pater omnia fecisse per Filium sicut per Verbum æternum, juxta illud Joannis : Omnia per ipsum facta sunt.17
Deinde alloquitur discipulos in communi : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? juxta sensum expositum. Quasi dicat : Imo credere hoc debetis. Alioqui propter ipsa opera credite, id est, si propter verba mea non creditis hoc, propter miracula mea quæ vidistis, hoc credite, quoniam multa feci miracula, quæ fieri nequeunt nisi a Deo omnipotente, per quæ Pater confirmavit meam doctrinam.
Unde alibi loquitur Christus :18 Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me. Amen, amen, id est vere, vere, dico vobis, qui credit in me per fidem perfectam, opera, id est miracula, quæ ego facio, et ipse faciet, id est similia eis, non sua sed mea virtute. Hinc apud Marcum ait : Signa eos qui crediderint hæc sequentur : In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, etc.19 Et majora horum faciet, id est majora signa quam ego. Quia ad Patrem vado, id est, quia ad Patrem ascendendo, plenarie glorificabor in me ipso atque in omni populo cui ubique terrarum prædicabitur lex mea : ideo dabo vobis virtutem faciendi majora miracula quam egomet feci, secundum quod ad conversionem omnium gentium hoc erit necessarium. Vel : « Quia ad Patrem vado », id est, per hoc quod ad Patrem ascendo, fiet quod mittam vobis Spiritum Sanctum : quo suscepto, facietis majora prodigia quam egomet feci, non quod virtus et gratia Spiritus Sancti erit major in vobis quam fuit in me, sed quoniam decens est ut impassibilis factus, atque ad dexteram Dei Patris residens, per majora signa glorificer per meos ministros, quam antea per me ipsum.
Sed circa hæc oritur quæstio, quia videtur ex his quod nullus vere credat in Christum, nisi operetur miracula Christi, imo et majora quam ipse. Respondetur, quod Christus ad litteram loquitur de perfectis et certis fidelibus, ad hoc a Deo electis ut in fide Christi tanta operarentur miracula, præsertim Apostolis et apostolicis viris tempore primitivæ Ecclesiæ, et sæpe postea tempore opportuno. Denique beatissimus Petrus apostolus videtur fecisse miracula majora quam Christus, quoniam per corporis sui umbram curavit infirmos;20 et quidam Apostolorum suscitaverunt plures defunctos quam Christus.
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, id est per virtutes et merita mea; vel, « in nomine meo », id est salubriter, quoniam nomen meum est Jesus, quod interpretatur Salvator, vel salutaris :21 idcirco in nomine meo petit, qui salutaria deprecatur. Hoc faciam, id est, exaudiam vos. Per quod Christus innuit se exaudire cum Patre, et per consequens, se esse Patri æqualem ac verum Deum : quoniam gratias et virtutes dare, salutem conferre, in omnibus exaudire, non potest competere nisi vero omnipotentique Deo.
Footnotes
-
Joann. xii, 27. ↩
-
Joann. xiii, 21. ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Joann. xi, 33. ↩
-
Matth. xxvi, 21, 22, 31. ↩
-
Matth. xx, 9, 10. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Act. I, 11. ↩
-
Hebr. IX, 11. ↩
-
I Joann. II, 1; ↩
-
Tim. II, 5; ↩
-
I Joann. 11, 2. ↩
-
I Cor. XIII, 12; ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Joann. x, 25. ↩
-
Marc. XVI, 17, 18. ↩
-
Act. v, 15. ↩
-
Matth. 1, 21. ↩
Chapter 37 of 278