Skip to the text

Sermo 5

DE REFRENATIONE LINGUÆ; DE CONFESSIONE ET REMEDIIS VENIALIUM.

DIXIT angelus ad Jacob : Quod nomen est tibi? Respondit : Jacob. Dixitque angelus : Nequaquam ultra Jacob vocaberis, sed Israel erit nomen tuum. Gen. XXXII, 27, 28.

Verba ista ad litteram de Jacob patriarcha conscripta sunt : quæ de beatissimo apostolo Jacobo congrue exponuntur. Si enim Jacob ille patriarcha propterea dictus est Israel, quoniam angelum Domini in forma assumpta conspexit : quanto magis iste appellandus est Israel, qui Dominum angelorum, Unigenitum Patris, verum Deum veraciter incarnatum, tot diebus fidelibus oculis conspexit in terris, conversans, loquens, manducans et bibens, intrans et exiens, et familiariter vivens cum ipso; qui etiam suscepto Spiritu Sancto, oculis interioribus multo splendidius contemplabatur quotidie majestatem Altissimi ?

Porro, quum Jacobus interpretetur supplantans, felicissimus Jacobus iste sic vitia supplantavit, quod ea non incidit.1 Nam creditur nunquam peccasse mortaliter, nisi forte quis dicat Apostolos peccasse mortaliter, fugiendo a Christo tempore passionis, tunc quoque corruendo a fide : a qua tamen iste Apostolus non penitus corruisse videtur, quia (ut legitur) vovit se non manducaturum quousque Filium hominis videret resurrexisse a mortuis. Verumtamen de excellentia vitæ et sanctitate conversationis Jacobi hujus, S. Hieronymus et Hegesippus tempori Apostolorum vicinus, magna et mira scripserunt : ut quod ex matris suæ utero fuit sanctus et Domino consecratus, vereque Nazaræus, orationibus semper intentus, ac tantæ reputationis in populo, quod vestem ejus certatim tangere cupiebant, et Sancta sanctorum ingredi a Judæis permittebatur, ac alia quædam quæ nostis.

Præterea, quam vere et excellenter erat spiritu sapientiæ adimpletus, omni patientia et virtute firmatus, omni morali plenus doctrina, ac suavitate redundans interna, ex compendiosissima sua innotescit epistola, in qua quidquid ad monasticam spectat vitam, invenimus descriptum. In qua licet omni virtute nos imbuat, specialiter tamen ad linguæ refrenationem, ad observationem silentii nos hortatur : Si quis (inquiens) putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.23 Et quanta pravitas sit ipsa loquacitas, docet ibidem, dicendo : Lingua inquietum est malum, plenum veneno mortifero.4 Ex qua quanta sequantur peccata, pandit quum ait : Universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus nostrum, inflammata a gehenna. Audivit namque a Christo : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnabere.5 Insuper docet, quod vera et sancta religio sit, immaculatum se custodire a sæculo, id est non conformari mundanis carnalibusque hominibus :6 quia amicitia hujus mundi inimica est Deo, ita quod quicumque voluerit amicus hujus mundi esse, inimicus Dei constituitur.7 Exhortans quoque nos ad plurimarum victoriam passionum, ad amaritudinis et contentionis exstirpationem, fatetur : Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est sapientia ista de cœlo descendens, sed terrena, animalis et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Advertant hoc contentiosi, impatientes, pungitivi et murmuratores, et sciant quod Paulus apostolus contentiones et æmulationes inter mortalia numerat vitia.8 Nec solum offensivum est Dei, sed et aspernabile coram hominibus. Propter quod Salomon ait : Honor est homini, quum separat se a lite. Imo et scandalizativum et nocivum est aliis valde. Propter quod admonet Paulus : Noli verbis contendere, ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium.9 Ad patientiam demum nobis summe necessariam et ad longanimitatem nos admonens : Exemplum (inquit) accipite longanimitatis, laboris et patientiæ, Prophetas ;10 itemque, Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ ;11 et denuo, Omne gaudium existimate, fratres, quum in tentationes varias incideritis.1213 — His igitur atque consimilibus documentis bene imbuti, exercitati et reformati, adspiremus ad patriam, ad Omnipotentis deliciosissimam visionem, cum S. Philippo apostolo Christum rogantes :1415 Domine, ostende nobis Patrem ; Patrem utique luminum, Patrem potentis gratiæ perennisque gloriæ.

Verum, quum visio fiat per assimilationem, nec discordantium apta sit unio, Christus nobis in Scripturis seu etiam inspiratione interna protinus respondebit :1617 Estote ergo perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.18 Unde per Moysen dixit : Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.1920 Non enim intrabit aliquid coinquinatum21 ad intuendum faciem Patris, cujus intuitio omnium angelicorum exstat spirituum summa glorificatio.22 Mundemus ergo nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.23 Non colligamus lignum, fœnum et stipulam ; sed venialia quæ quotidie ex fragilitate humana incidimus, per quotidianam confessionem, cordialem contritionem, satisfactionem idoneam abluamus. Omnia enim in confessione lavantur, si confessio non ex arida consuetudine aut superficiali observantia quotidie iteretur, sed ex pœnitentiali dolore, ex zelo justitiæ, ex propriæ conscientiæ pervigili examinatione. Cujus rei indicium erit, si post confessionem perseveret compunctio, atque condigna adhibeatur diligentia ad vitandum omne peccatum. Hinc sancti viri qui perfectionis studium habuerunt, et Deo in sanctitate ac justitia deservire jugiter optaverunt, in continua fuerunt proprii cordis custodia, in labore interno indesinenti ; nec animum relaxabant, nec minuerunt fervorem : imo in arrepto proposito fiebant quotidie seriosiores, et ubi erat major peccandi excitatio sive occasio, ibi se diligentius custodiebant. Horum ergo sequamur vestigia, et negligentias defleamus præteritorum dierum, in quibus velut cancri nunc parum forsan processimus, nunc mox retrocessimus: et erat cor nostrum quasi saccus pertusus, ex quo una hora dilabebatur quod ante infundebatur.

Præterea, præter prætacta, sunt et alia multa exercitia sancta quibus venialia auferuntur, utpote: fervor divinæ dilectionis, cujus flamma tollit peccata sicut ex igne consumitur stipula; item frequens adspiratio mentis ad Deum, qua impletur illud Psalmistæ, Oculi mei semper ad Dominum; pudor quoque seu erubescentia de peccatis et fatuitatibus vanitatibusque præteritis (talis namque confusio gratiam adducit et gloriam); insistere etiam orationibus ac laudibus Dei, aliis condolere, injurianti ignoscere, errantem convertere; cunctaque opera supererogationis.

Nec putandum quod spiritualia misericordiæ opera minus hoc faciant quam opera misericordiæ corporalia, imo magis id agunt:24 quum tamen de uno genere corporalium operum misericordiæ dixerit Christus, Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis;2526 rursusque scriptum sit, Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.2728

O quantum in brevi sentiret profectum, quantam animi libertatem, quam dulcem pectoris pacem, quam copiosam illuminationem, quam benignissimam Spiritus Sancti consolationem, qui ad tempus viriliter continuaret ac strenue prosequeretur præfatum studium perfectionis, assiduumque exercitationis internæ laborem, ac seriosissimam cordis sui custodiam, cor suum quantum possibile est, ad Deum continue aut saltem sæpissime elevans, quemadmodum dixit Propheta, Providebam Dominum in conspectu meo semper!

Conemur ad istud, o fratres, et omni die renovemus in nobis tale propositum, quod et quotidie cum recenti diligentia prosequamur; et quotiescumque nos distrahi experimur, protinus reducamus cor nostrum ad divinæ præsentiæ recordationem, et reprehendamus ac castigemus negligentiam evagationemque nostram, nec fatigemur in istis. Nunc quoque invocemus sanctos Apostolos istos, quatenus gratiam tantam nobis desuper impetrare dignentur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Gen. xxv, 25; xxvii, 36. ↩

  2. Jacob. 1, 26. ↩

  3. Matth. v, 8. ↩

  4. Jacob. III, 8. ↩

  5. Matth. xii, 37. ↩

  6. Jacob. 1, 27. ↩

  7. Jacob. IV, 4. ↩

  8. Joann. XIV, 8. ↩

  9. II Tim. II, 14. ↩

  10. Jacob. V, 10. ↩

  11. Jacob. I, 12. ↩

  12. Joann. xiv, 6. ↩

  13. Jacob. i, 2. ↩

  14. Prov. XX, 3. ↩

  15. Galat. V, 20. ↩

  16. II Tim. III, 14-16. ↩

  17. I Cor. III, 12. ↩

  18. Matth. V, 48. ↩

  19. Deut. XVIII, 13. ↩

  20. Ps. XXXI, 5 ; ↩

  21. Apoc. XXI, 27. ↩

  22. Prov. XXVIII, 13. ↩

  23. II Cor. VII, 1. ↩

  24. Ps. XXIV, 15. ↩

  25. Ps. XV, 8. ↩

  26. Luc. XI, 41. ↩

  27. Eccli. III, 33. ↩

  28. Eccli. IV, 25. ↩

Chapter 41 of 278