Sermo 3
DE EXCELLENTIIS S. JACOBI APOSTOLI.
ERAT vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. Job I, 1.
Verba hæc de sancto Job propheta ac patriarcha ad litteram scripta, de sanctissimo apostolo Jacobo verissime exponuntur. Hic præclarus Apostolus multis excellentiis est ornatus. Prima excellentia ejus est, sancta genealogia et propagatio ejus, quoniam consanguineus exstitit Christi, videlicet filius sororis Virginis gloriosæ, et ita de stirpe fuit Davidica; et erat cognatio ejus sanctissima, erantque consobrini ipsius Joannes evangelista et Jacobus frater ejus. Porro fratres Jacobi hujus, fuerunt sancti apostoli Simon et Judas, et Joseph justus, qui cum Matthia fuit statutus, ut unus eorum super quem sors veniret, esset apostolus.12
Secunda excellentia ejus est, quod ab infantia fuit sanctissimæ vitæ, atque ut multi testantur, in utero matris sanctificatus, et ab omni mortali culpa immunis. Unde de ejus sanctitate sic scribit Hegesippus, Apostolorum vicinus temporibus, in quinto Commentariorum volumine : Suscepit Jerosolymorum Ecclesiam gubernandam frater Domini Jacobus, qui ab omnibus cognominatus est Justus, ab ipsis Christi temporibus perdurans usque ad nos. Hic ex matris utero sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnes non comedit, nunquam attonsus est, oleo non est unctus, nec balneis usus; sindone, id est linea veste, fuit semper indutus; toties in oratione flexerat genua, ut callos in genibus sicut in calcaneis videretur habere, et in modum camelorum ejus genua duruerunt. Pro hac summa justitia appellatus est Justus, et populi munimentum, quoniam et pro populo deprecabatur assidue. Hic solus inter Apostolos ob nimiam suam sanctitatem permittebatur a Judæis ingredi Sancta sanctorum, non causa immolationis, sed orationis. Dicit quoque Hieronymus, quod tantæ sanctitatis ac reputationis fuit in populo, quod fimbriam vestimenti ejus certatim tangere cupiebant. Sed et Josephus, vir doctissimus, et Judæorum historiographus summus, testatur quod tantæ celebritatis seu reverentiæ ac sanctitatis fuit in plebe, quod propter ejus occisionem crediderunt subversam esse Jerusalem, et Judæorum factam dispersionem. Verumtamen propter Christi occisionem factum est hoc, quemadmodum ipsemet Christus legitur prædixisse.3 Denique Jacobus iste dicitur Jacobus Minor, non quia Jacobo fratre Joannis apostoli, qui dicitur Jacobus Major, sanctitate aut dignitate inferior, sed quia vocatione posterior: nam illum Christus vocavit ad se ante istum.
Tertia excellentia ejus est, privilegiata honoratio sibi ab Apostolis sanctis exhibita: quia ut ait Hieronymus in libro de Viris illustribus, post passionem Domini ab ipsis Apostolis est Jerosolymorum episcopus ordinatus, id est Christianorum illorum primitivæ Ecclesiæ in Jerusalem congregatæ post Christi passionem et Spiritus Sancti missionem. Nam quamvis beatissimus Petrus fuit generalis et summus omnium Christianorum prælatus ac præsul, ipse tamen voluit Jacobum istum esse specialem episcopum illorum fidelium; atque (ut Anacletus Papa affirmat, et in Decreto habetur) Petrus, Jacobus et Joannes eum ordinaverunt et consecraverunt episcopum. Dicitur quoque, quod Apostoli ei hunc exhibuerunt honorem, quod primus inter eos Missam celebravit. Et quia primus fuit Jerosolymitanus episcopus, sancti Apostoli illi in pluribus deferebant, et magnum ei impendebant honorem, ut patet ex libro Actuum Apostolorum. Unde quum Petrus liberatus fuisset de carcere sub Herode, dixit fidelibus:4 Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et dum Paulus apostolus venisset Jerusalem, die sequente introivit ad Jacobum.5 Iste est Jacobus de quo ad Galatas scribit Apostolus, quod Petrus et Jacobus et Joannes videbantur columnæ esse.6
Quarta excellentia ejus est, præclara sapientia et doctrina ipsius: quæ in compendiosissima ejus patet epistola. Est namque epistola illa mirabiliter sententiosa: unde ex ea probatur, quantæ sapientiæ fuerit auctor ipsius. Erat etiam valde studiosus et humilis. Nam sicut in Itinerario suo recitat S. Clemens, felicissimus Jacobus iste rogavit S. Clementem ut omnia gesta, dicta et instituta S. Petri sibi describeret: quod etiam S. Clemens peregit. Et sicut in Decreto continetur, S. Clemens multa scripsit Jacobo huic apostolo.
Quinta excellentia ejus est, gloriosum martyrium ejus, et patientia magna quam habuit in adversis; et quod tempore sui martyrii pro interfectoribus suis crudelissimis, flexis genibus exoravit. Legitur quippe, quod septimo sui episcopatus anno, convenientibus sanctis Apostolis in Jerusalem in festo Paschæ, interrogavit eos Jacobus coram populo quanta per eos Deus fecisset in locis ubi prædicaverunt; retuleruntque ei coram plebe. Quumque per septem dies Jacobus aliique Apostoli coram Caipha ac multitudine Judæorum prædicassent, et prope esset ut credere baptizarique vellent, quidam Judæus templum ingrediens, cœpit clamare: O viri Israelitæ, cur vos a magis istis falli permittitis? Atque in tantum concitavit ille diabolicus homo Judæos contra Apostolos, quod eos lapidare volebant. Ascendit quoque super gradum ubi apostolus Jacobus prædicavit, et præcipitavit eum deorsum, ita quod ex tunc plurimum claudicavit. Anno autem (ut legitur) tricesimo sui episcopatus, quæsierunt Judæi occasionem ut eum occiderent, dixeruntque ei: Precamur ut revoces populum (quoniam erat putans quod Jesus Nazarenus sit Christus). Deinde posuerunt eum super pinnaculum templi, et exclamantes dixerunt: Virorum justissime, quoniam populus errat in Jesu, æstimans quod sit Christus, dic nobis, quid tibi videtur? Tunc Jacobus cum ingenti et hilari voce respondit: Quid me interrogatis de Filio hominis? Ecce ipse sedet in cœlis a dextris summæ virtutis, venturus judicare vivos ac mortuos. Tunc Scribæ et Pharisæi dixerunt: Male fecimus tale testimonium præstari Jesu. Et conclamantes, dicebant: O, o, o, Justus erravit. Ascendentes ergo, præcipitaverunt eum, atque lapidibus obruerunt. Inter hæc ipse super genua sua procumbens, manibus in cœlum elevatis, oravit: Domine, ignosce illis, quia quod faciunt nesciunt.7 Tunc unus ex eis perticam fullonis arripiens, caput ejus tam valide vulneravit, quod cerebrum ejus excussit. Et tali martyrio migravit ad Dominum.
Insuper de sanctissimo Jacobo isto refert Hieronymus, quod Christo capto, juravit non manducare quousque Filius hominis surrexisset a mortuis. Quumque usque ad diem tertium mansisset jejunans, in ipso resurrectionis die Christus Jacobo existentibusque cum eo apparuit, dicens : Ponite mensam et panem. Deinde panem benedicens, dedit Jacobo Justo, dicens : Surge, frater mi, et comede, quoniam Filius hominis a mortuis resurrexit. — Præterea Jacobus iste dictus est frater Domini, scilicet Christi, quoniam in vultus dispositione lineamentisque corporis, ac modo conversationis, exstitit ei simillimus. Hinc gloriosus martyr Ignatius in epistola ad Joannem evangelistam, a quo fuit conversus, sic ait : Si licitum mihi est, apud te Jerosolymam volo ascendere, ut videam illum venerabilem Jacobum, quem referunt Jesu Christo simillimum facie, vita et modo conversationis, ac si ejusdem frater esset gemellus. Quem dicunt si videro, videam et ipsum Jesum secundum omnia corporis lineamenta. Ex quibus etiam verbis elicitur, quod multi viri præcipui ad fidem conversi, ex diversis locis perrexerunt Jerusalem videre Jacobum istum sanctissimum.
Ecce quam multa proponuntur nobis virtutum exempla. Studeamus igitur sanctorum Apostolorum sequi vestigia, ne ad graviorem nostram damnationem eorum audiamus virtutes. Scienti etenim bonum et non facienti, peccatum est illi, ut in epistola sua scripsit sanctus ille Apostolus.8 Nec prodest nobis Sanctorum celebrare solennia, nisi eorum sequamur opera virtuosa : et tunc eos præcipue ac saluberrime veneramur, quando eorum exempla efficaciter imitamur.
Ecce ex præinductis videmus, quomodo electissimi viri Dei in sæculo isto nequam gravissimas persecutiones et crudelissimas mortes perpessi sunt. Quid ergo fiet de nobis, qui quotidie Deum in multis offendimus, et tamen nec pro Deo nec pro vitiis nostris pati aliquid volumus :9 imo pro uno verbo indignamur, ulciscimur, detrahimus, et usque ad proximi rancorem delabimur? Multi quoque diebus festivis multo plura committunt peccata quam aliis. Sed revertamur ad cor, et consideremus ad quid instituta sint festa Sanctorum : quia ad hoc instituta sunt utique, ut Sanctos et Deum in suis Sanctis honoremus, atque Sanctorum vitam audiendo ac recolendo, eorum sectemur virtutes ac patrocinia invocemus. Propterea cum beatissimo Jacobo isto apostolo discamus Deum quotidie sæpissime invocare, pro omnibus tam amicis quam inimicis cordialiter exorare, in omni tribulatione patientiam fixam habere, in vera devotione firmiter permanere, et Deo altissimo reverenter in omnibus obedire ac deservire. Ad laudem et gloriam ejus.
Footnotes
Chapter 39 of 278