Sermo 4
Ad religiosos
QUAM DELICIOSUM QUAMQUE PRÆCLARUM SIT DEUM VIDERE.
PHILIPPE, qui videt me, videt et Patrem. Joann. XIV, 9.
Quum Filius Dei post Cœnam suam novissimam, in sermone illo altissimo quem tunc fecit Apostolis, inter cetera disseruisset, Ego sum via, veritas, et vita;1 nemo venit ad Patrem nisi per me;2 et rursus, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : intelligens sanctus et gloriosus Philippus apostolus, quod Christus cognitionem Dei Patris in tantum commendaret atque extolleret, ut in ea beatitudinem constitueret mentis humanæ, locutus est Salvatori: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.3 Beatitudo namque habentem contentat, et ejus quietat affectum. Cui respondit Christus: « Philippe, qui videt me, videt et Patrem ».4 Quasi dicat: Noli appetere Dei Patris beatificam visionem, quasi Pater sit major me secundum naturam meam superiorem, quum sic Pater et ego unum simus. Idcirco qui videt me secundum hanc increatam meam naturam et divinitatis meæ essentiam, videt et Patrem.5 Imo tota Trinitas superbenedicta sicut est una essentia, ita est unum beatificæ visionis objectum. Hanc beatissimam supergloriosissimæ Trinitatis visionem præclari apostoli Philippus et Jacobus affectuosissime desideraverunt, præsertim post missionem et receptionem Spiritus Sancti in signo visibili, et pro ea sibi ac aliis obtinenda infatigabiliter laboraverunt, omnia reliquerunt, sanctissime conversati sunt, innumerabiles homines docuerunt et converterunt; suamque fidem per efficacissima probaverunt miracula, quia S. Philippus simul suscitavit tres mortuos, plurimosque incurabiliter infectos repente curavit. Sed et per Prophetarum oracula, per legis Scripturas, per omnium mundanorum contemptum et irreprehensibilissimam vitam, fidem corroboraverunt catholicam, et pro ejus defensione martyrium invictissime sunt perpessi.
Conemur igitur viribus totis sectari patronos, doctores et principes nostros, et sancte vivendo, exemplariter conversando, patientiam semper servando, ostendamus nos veram, vivam ac sanctam fidem ac legem habere: ut in omnibus justificationibus evangelicæ legis, universisque observantiis Ordinis nostri incedamus usque in finem sine querela6, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, et ne Deus inhonoretur in nobis et per nos. Imo sic luceat lux nostra, id est virtuosa ac lucida conversatio nostra, coram intraneis atque extraneis, ut videntes bona facta nostra, ædificentur, et glorificent Patrem.
Insuper, cum benedictis et venerandissimis istis Apostolis divini vultus intuitionem ferventissime peroptemus. Tanta quippe est felicitas, Deum essentialiter pulchrum et infinite perfectum, in se ipso clare per speciem contueri, ut ab inexpertis nequeat comprehendi. Quod tamen quam magnum, quam appetibile, quam superdeliciosum suavissimumque consistat, quatuor modis agnoscimus.
Primo, per fidem seu testimonia Scripturarum, quia Isaias ac Paulus testantur: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.78 Et quæ sunt illa, nisi sui ipsius beatifica visio, plena fruitio, secura ac sempiterna possessio? Unde rursus loquitur Paulus: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam illam.9 Psalmista quoque: Inebriabuntur (inquit) ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Sed et Christus in Evangelio:11 Hæc est (ait) vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.
Secundo cognoscimus istud auctoritate sanctorum Patrum et catholicorum doctorum, qui omnes concorditer protestantur, quod tam delectabile, tam beatum et dulce, tam desiderabile, præclarum ac nobile sit, Divinitatis essentiam, increatam pulchritudinem, lumen illud superpurissimum in se ipso per speciem cernere, et quantum ad quid est, clare cognoscere: quod quamvis non nisi per unam horam posset quis illam visionem attingere, merito tamen ejus desiderio deberet pro ea mille annis totis viribus laborare, adversaque omnia pati, et tandem mortem subire.
Tertio scimus istud per rationem. Quamvis enim naturali ratione non innotescat quod Deum per speciem simus visuri, ratio tamen fide illuminata, idque futurum esse ex Scripturis cognoscens, multiplici-
II Cor. vi, 3.
Matth. v, ter probat quam gloriosum et jucundissimum istud exsistat.12 Nempe, si delectabile est pulchram inspicere creaturam, magnum et ornatum exercitum, solem et luminaria cœli, principes terræ, prælatos Ecclesiæ, viros famosos, sanctos, sapientes, eximios, miracula facientes: nonne incomparabiliter jucundius et gloriosius exstat, Creatorem substantialiter et incircumscriptibiliter speciosum, omnis decoris fontem, lumen luminum, Regem regum, Dominum universorum, totam mundi machinam gubernantem, magna et mirabilia et imperscrutabilia absque numero operantem, qui infinitæ est sanctitatis et sapientiæ ac omnipotentiæ, cunctisque sine omni comparatione sublimior, clare et immediate in se ipso conspicere?13
Insuper ratio docet, quod quum visio pulchri, gustusque dulcis rei, et adeptio boni convenientis, naturaliter delectent; quod utique limpidissima visio superpulcherrimi Dei et immediata fruitio ejus, cujus natura est suavitas infinita, ejus quoque optata adeptio, tuta ac sempiterna possessio, qui est convenientissimus omni menti creatæ bene dispositæ, in quo est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium superplena et illimitata possessio, lætificent et oblectent cives cœlestes, inæstimabiliter nimis replendo, contentando et quietando in summo bono omnem appetitum et capacitatem eorum. De quibus Dominus ait per Isaiam: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium.14 Propter quod princeps ait Apostolorum:15 Videntes exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ salutem animarum vestrarum.
Denique philosophi de naturali beatitudine intelligentiarum loquentes, et eam in contemplatione primæ causæ constituentes, non certe in ea contemplatione in qua nos secundum fidei veritatem et Scripturarum doctrinam ponimus eam (utpote in contemplatione primæ causæ per speciem, quæ contemplatio est supernaturalis, quam et philosophi illi reputabant omni creato intellectui prorsus impossibilem esse), sed in contemplatione ad quam naturali sua virtute intelligentiæ queunt pertingere, quæ est per creatam intelligibilem formam (de qua cognitione in libro de Causis habetur): hi ergo philosophi asseruerunt magnam vehementer esse delectationem, felicitatem et gloriam intelligentiarum. De quibus et Aristoteles dixit, quod sunt entia simplicia, optimam vitam ducentia, et de suis sufficientia. Avicenna quoque disseruit, primam intelligentiam ex contemplatione primæ causæ tanta jucunditate perfundi, quod ex vehementia gaudii illius circumvolveret primum mobile rapidissimo ac velocissimo motu. Si ergo viri illi subtiles testati sunt tantam esse jucunditatem in contemplatione primæ causæ per speciem creatam, constat quod incomparabiliter major, intensior, plenior consistat lætitia in contemplatione ejus clara per speciem increatam, in qua divina essentia cernitur in se ipsa, et quid sit ipsa, in ipsa et per ipsam clare conspicitur.
Quarto cognoscimus istud per experientiam. Etenim tam bonus et pius, tam liberalis et amorosus est Dominus Deus, quod non vult nos in sola fide relinquere, et in sola spei exspectatione manere, sed etiam in præsenti dat quibusdam ad hoc ab æterno præelectis supernaturales, admirabiles, copiosas ac deliciosas, imo revera indicibiliter gaudiosas futuræ beatitudinis prælibationes, degustationes, participationes: ita quod in Deo inæstimabiliter delectantur, in suæ dulcedinis gustu vehementissime exhilarantur, ineffabili perfunduntur lætitia. Sicque replentur et afficiuntur ex unctione superna, ex inspectione veritatis æternæ, et ferventissima dilectione bonitatis immensæ, quod in divitias gloriæ rapuntur, et subito a se ipsis alienantur ac defluunt, corpore obrigescunt, et ab omni sensuum usu deficiunt, aut etiam in aere sublevantur et manent suspensi: quæ nequaquam naturaliter fieri valent. Si itaque futuræ illius felicitatis tantilla prægustatio atque tam modica participatio sic vincit naturam, sic oblectat et vincit, rapit, immutat et afficit mentem : quis queat vel modice excogitare, quæ, qualis et quanta sit beatitudo ac gloria illa cœlestis plena ac æternalis ? — Insuper experientia multoties docuit, quam deliciosissimum fuit quibusdam fidelibus in hac vita Virginem gloriosam ad momentum inspicere, aut angelum unum, quibus talis apparitio misericorditer facta est : quanta est ergo beatitudo, Deum infinite pulcherrimum, incomparabiliter suavissimum, convenientissimum perfectissimumque, in se ipso clare conspicere ?
Idcirco ad hanc beatitudinem fervide adspiremus, pro ea infatigabiliter laboremus, ejus desiderio cordis puritati incessabiliter studeamus; atque per caritatis profectum virtuosorumque operum quotidianam accumulationem, festinemus et approximemus omni hora ad ipsam. Siquidem beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt : cui honor et imperium sempiternum.
Footnotes
Chapter 40 of 278