In festo
S. JOANNIS BAPTISTÆ
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
AUDITE, INSULÆ, ET ATTENDITE, ETC. IS. XLIX, 1-3, 5-7.
LECTIO ista ex Isaia propheta est sumpta, cujus omnia verba ibi ad litteram de Christo sunt scripta. Mystice vero, valde convenienter exponuntur de præclarissimo Christi membro ac milite, beatissimo ac sanctissimo Joanne Baptista, qui in donis gratiæ, efficacia prædicandi, sanctitateque vitæ, magnam cum Christo similitudinem habuit. Itaque ex persona sancti hujus Joannis nunc dicitur :
Audite, insulæ, id est homines in insulis habitantes. Porro insula dicitur regio seu provincia in medio aquæ seu maris sita; suntque insulæ multæ ad fidem conversæ, ut Cyprus, Creta, Rhodus, Anglia, Hibernia, etc. Et attendite, populi de longe, id est, qui longe et in extremis mundi partibus habitatis: quorum etiam multi christiani effecti sunt, ut Indi, Hispani, Sueci. Quid autem advertere debeant, subditur: Dominus ab utero vocavit me, id est, Deus omnipotens per angelum Gabrielem nomen meum prænuntiavit, et mox quum processissem ex utero, instigavit patrem meum Zachariam ad insinuandum nomen meum per verba scripta. Similiter matrem meam Elisabeth excitavit ut nomen mihi imponendum proferret. Ait enim Lucas, quod Gabriel archangelus Joannis conceptionem et nativitatem Zachariæ prædicens, inter cetera ait :1 Vocabis nomen ejus Joannem. Die quoque octavo post nativitatem Joannis, quum venissent propinqui ejus ad circumcidendum Joannem, et vellent eum appellare nomine patris, Elisabeth dixit:2 Nequaquam, sed vocabitur Joannes. Quumque per signa interrogarent patrem ejus, scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. De ventre matris meæ recordatus est nominis mei, id est, exprimendo nomen meum modo prætacto, monstravit se memorem nominis mei. Vel, « De ventre matris meæ recordatus est nominis mei », id est, gratiose et misericorditer adfuit mihi in utero matris meæ, in quo sanctificavit me, et statim ex utero, quoniam semper conservavit me in gratia. Dicitur enim Deus recordari eorum, quibus gratiam suam largitur; oblivisci vero, quos gratia privat, et juste finaliterque relinquit.
Et posuit os meum quasi gladium acutum, id est, sermonem justæ increpationis, et verba penetrativa vitiorumque resecativa præstitit mihi. Hoc ex Evangelio satis patet. Unde in Matthæo legimus S. Joannem dixisse Judæis: Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?3 Herodi etiam dixit: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.4 In umbra manus suæ, id est in adjutorio potentiæ suæ, protexit me a ruina peccati, ita quod impiorum persecutio animæ meæ non nocuit, imo profuit, quoniam gratiam patientiæ tribuit mihi. Sic enim protegit Deus suos electos : non quod non permittat eos in mundo hoc tribulari, atque ab impiis trucidari, quum scriptum sit, Multæ tribulationes justorum; sed quia in tribulatione dat patientiam, et per eam pro temporali tribulatione coronam donat æternam, juxta illud Jacobi : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.5 Et posuit me sicut sagittam electam, ita quod sicut electa sagitta a sagittante emissa, velocissime movetur, et recte pertingit ad signum, sic ego in omnibus a Spiritu Sancto promptissime motus sum, et audientium corda directe tetigi. In pharetra sua, id est potentia ac sapientia sua, abscondit me, id est, oculis hominum me subtraxit, ita quod in eremo latui, quousque placuit supersapientissimo omnipotentique Deo ut irem ad publicum gratia prædicandi ac baptizandi. Præterea sapientia ac potestas Dei recte per pharetram designantur, quia sicut ex pharetra sagitta projicitur, ita ex potentia et sapientia Dei homines justi ad opera sancta diriguntur atque moventur.
Et dixit mihi : Servus meus es tu, Israel, quia Joannes fuit specialissimus servus Christi, utpote ejus præcursor, præco, baptista, propheta. Dicitur quoque Israel : vel quia de semine Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, natus est; vel quia excellens fuit contemplator divinorum, atque altissimam habuit revelationem de summa Trinitate in Christi baptismate, quia tunc vidit Spiritum Sanctum in specie columbæ super Christum descendentem ac quiescentem, audivitque vocem Dei Patris dicentis de Christo, Hic est Filius meus dilectus;678 et ipsum Dei Unigenitum contrectavit ac baptizavit. Israel autem interpretatur vir videns Deum. Quia in te gloriabor : id est, per tuam prædicationem et sanctitatem gloriosus apparebo, et potestas ac excellentia mea innotescent hominibus; hi quoque quos converteris ad me, majestatem meam venerabuntur.
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, hoc est, in utero matris meæ Spiritu Sancto me implens ut sim idoneus Christi præcursor (juxta illud Lucæ, Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suæ) :91011 Dedi te in lucem gentium, id est, illuminatorem ac magistrum populorum te feci, ut sis salus mea, id est salutaris minister et instrumentum quo alios salvabo, quia per tuam prædicationem eos convertam, usque ad extremum terræ, id est fines mundi.12 Possunt autem per gentes gentiles intelligi. Et quamvis sacratissimus Christi baptista in propria persona non prædicavit gentilibus, sed Judæis, tamen quia doctrina ejus in Evangelio scripta, omnibus gentibus mundi est prædicata, nunc dicitur : Dedi te in lucem gentium, etc. Reges videbunt, et consurgent principes, id est, reges et principes ad fidem conversi, videbunt oculo interiori doctrinam et sanctitatem Joannis, atque ad ejus reverentiam se movebunt, imo ad Dei obsequium et honorem.13 Propter quod subditur : Et adorabunt Dominum Deum tuum, cui soli cultus latriæ est exhibendus, quia fidelis est, id est, fidelitatem conservans et implens promissa, juxta id Psalmistæ : Fidelis Dominus in omnibus verbis suis.14 Apostolus quoque :15 Fidelis (inquit) Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Et Sanctum Israel, id est Deum sanctificatorem Israeliticæ plebis, seu sancti Jacob patriarchæ, qui alio nomine dicitur Israel, qui elegit te, o beate Baptista, in tantum quod dixit de te :16 Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.17
Footnotes
-
Luc. 1, 13-17. ↩
-
Luc. 1, 59-63. ↩
-
Matth. III, 7. ↩
-
Marc. VI, 18. ↩
-
Jacob. i, 12. ↩
-
Matth. iii, 13-17.* ↩
-
*Joann. i, 32, 33; ↩
-
*Gen. xxxii, 28; xxxv, 10.* ↩
-
Ps. xxxiii, 20. ↩
-
*Luc. i, 15.* ↩
-
*Is. XLIX, 5.* ↩
-
*Is. XLIX, 6.* ↩
-
*Ibid. 7.* ↩
-
*Ps. cXLIV, 13.* ↩
-
*1 Cor. x, 13.* ↩
-
*Gen. xxxii, 28; xxxv, 10.* ↩
-
*Matth. xi, 11.* ↩
Chapter 88 of 278