Sermo 1
QUAM SIT JUSTORUM AC REPROBORUM SERMO DIVERSUS; ET QUI SINT DIGNI FRUCTUS POENITENTIÆ.
JOANNES erat lucerna ardens et lucens. Joann. v, 35.
In his verbis Christus laudat felicissimum suum baptistam ac consanguineum a duobus: primo, a caritatis suæ fervore, quum ait, « Ille erat lucerna ardens »; secundo, a sapientiæ suæ splendore, dum subdit, « et lucens ».
Denique in lectione exposita, quæ loco epistolæ in Ecclesia legitur hodie, S. Joannes Baptista multipliciter commendatur. Primo, quoniam Deus sibi nomen imposuit, et antequam conciperetur, præcepit per angelum ut vocaretur Joannes: quod a principio mundi raro legitur contigisse.1 Aliquibus tamen Deus per angelos imposuit nomen, videlicet Ismaeli et Isaac filiis Abrahæ, ut patet in Genesi;23 item Samsoni. Josiæ quoque regis nomen diu prædixit per Prophetam, ut legitur tertio Regum.4
Similiter per Isaiam prædixit nomen Cyri regis Persarum. In Evangelio autem legitur hoc de Joanne et Christo.5 Secundo, quoniam Deus in utero materno eum sanctificavit, imo (quod majus est) Spiritu
Sancto implevit, et usu rationis miraculose prævenit, ut Lucas evangelista testatur, et in expositione lectionis expositum est.6 Porro, dum virgo Christifera visitasset Elisabeth, exsultavit Joannes in utero ejus, quia cognovit præsentiam Filii Dei Salvatorisque mundi:7 sicque operante Spiritu Sancto, acceleratus fuit in eo usus rationis, ita quod nondum natus, Christi majestatem atque præsentiam est mirabiliter contemplatus. Idcirco sanctificatio ejus in utero, gratiosior fuit quam sanctificatio
Jeremiæ prophetæ. Potuit itaque Joannes dicere illud Jeremiæ: Factum est verbum Domini ad me, dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de ventre, sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te.8
Tertio, in lectione hac commendatur ab efficacia et excellentia gratiæ sibi concessæ in prædicando, quum ait:9 Posuit os meum quasi gladium acutum.
Sed cur istud de Christo et Joanne refert Scriptura, quum de impiis dicat Propheta, Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus;1011 itemque, Gladius in labiis eorum? Et respondendum, quod per eamdem rem secundum diversas ejus proprietates et actiones, possunt contraria designari:12 quemadmodum per leonem ratione suæ fortitudinis et eminentiæ in animalibus, exprimitur Christus in Apocalypsi, quo legitur:
Ecce vicit leo de tribu Juda. Per leonem quoque ratione suæ ferocitatis ac rapacitatis seu voracitatis, designat Petrus diabolum, quum dicit:13 Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.14 Quemadmodum etiam ait Paulus, Liberatus sum de ore leonis: per leonem intelligens ferocem Neronem. Itaque homines vitiosi comparantur gladio, et os seu lingua eorum gladius dicitur, quoniam pungitiva, detractoria, vulnerativa et nociva proferunt verba, juxta illud Jeremiæ: Sagitta vulnerans lingua eorum; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.15 Et iterum ait Scriptura: Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.16 Salomon quoque alibi: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.17 Porro os justorum gladius nominatur, quoniam verba habent justi rigoris et invectivæ ac caritativæ increpationis, quæ penetrant audientes, et resecant culpas, atque duritiam dividunt cordis ut gratiam Dei suscipiat emollitum. Hinc Ecclesiastes ait: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi.18 Sed et apud Jeremiam loquitur Deus: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram?19
Sed jam ex Evangelio demonstremus, quam vere Joannes dicat, Posuit os meum quasi gladium acutum.20 Itaque Matthæus ait: Videns Joannes multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, id est filii serpentium, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira, id est rigorem judicii divini evadere? Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. Et ne velitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.21 Et paleas (id est iniquos) Christus comburet igne inexstinguibili.22 Insuper verbis istis magni Joannis addit Lucas: Interrogabant eum turbæ, dicentes, Quid ergo faciemus?23 Respondit: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. In quibus verbis omnem superfluitatem vestimentorum ac ciborum et potuum resecat, et opera misericordiæ perfecte ac spiritualiter docet. Porro, quoniam decens et justum est ut qui fortia prædicat, fortia operetur, et qui alios increpat rigorose, non palpet se ipsum (propter quod dixit
Apostolus, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar);24 hinc et sanctus iste Joannes sibi ipsi valde fuit rigorosus, et prorsus irreprehensibiliter vixit. Unde sancti evangelistæ Matthæus et Marcus scribunt de eo: Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos;25 esca autem ejus erat locustæ et mel silvestre.26 In quibus verbis de parcitate, paupertate ac austeritate victus ac vestitus excellenter laudatur. A pueritia quoque commoratus est in deserto, omni humano carens solatio.27 Præterea, quoniam rigori debet misceri discretio, et fervori prudentia, idcirco Joannes omni fuit discretione ornatus, et rigori pietatem commiscens, unumquemque secundum exigentiam proprii status informans, ut Lucas scribit.28
Quarto, in lectione ista laudatur Joannes a protectione pietatis divinæ, quum dicitur:29 In umbra manus suæ protexit me. Protegit enim Deus electos: quia etsi eos cadere sæpe permittat, non tamen deserit eos in ruina peccati, nec ab hoste occidi atque ad inferos trahi permittit, ut promerentur dum peccant; sed misericorditer erigit eos, et cautiores surgere facit, ita quod casus cooperatur eis indirecte in bonum, quia post culpam custoditiores, humiliores, interdum quoque et ferventiores redduntur. Unde de electo ait Propheta:
Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.30 In tribulationibus, tentationibus et adversitatibus ipsos tuetur, pœnitentiamque largitur, atque pro brevibus ac modicis tribulationibus æternam et copiosissimam felicitatem conferre dignatur. Propter quod ait Apostolus: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.31 Et Sapiens ait: In paucis vexati, in multis bene disponentur.32 Itemque: Deus dextera sua teget eos, et brachio suo defendet eos;33 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Sic Deus hunc gloriosum ac sublimem protexit Joannem, qui in omni adversitate mansit invictissimus, imo et victoriosissimus mente, carcerem et mortem pro Deo et justitia sustinens patientissime.34
Quinto, laudatur hic S. Joannes, quia ad prædicandum nequaquam ingessit se, quousque Deus ei præcepit ire ad publicum et prædicare ac baptizare, ut Lucas scribit.35 Per quod ambitiosi et fatui homines increpantur, qui ad aliorum præsidentiam ingerunt semetipsos, quum nec virtutibus polleant, nec vera sapientia decorentur, et volunt præesse antequam didicerunt subesse.
Itaque hunc gloriosissimum Joannem Baptistam singulariter diligamus, cordialiter honoremus, fideliter assequamur. Studeamus in caritatis fervore, in zelo justitiæ, in sapientia salutari semper proficere. Postremo, unusquisque pro posse suo proximos suos culpabiles, strenue cum discretione corripiat, pigros ad agilitatem hortetur. Proficientes quoque ad meliora sunt provocandi. Et jugiter Deum affectuosissime precemur, ut nos indesinenter defensare dignetur et conservare in bonis, atque perseverantiam dare finalem, sicut orat Propheta : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me.36 Quoniam nec in momento persistere valemus in bono, nisi protegente et conservante nos Domino, a quo est omnis boni inchoatio, prosecutione et completio, Christo dicente : Sine me nihil potestis facere.37 Qui precibus et meritis electissimi sui baptistæ Joannis nostras dignetur suscipere preces, et omnem gratiam ad salutem necessariam impertiri : cui cum Patre et Spiritu Sancto honor, etc.
Footnotes
-
Gen. XVI, 11; XVII, 19. ↩
-
III Reg. XIII, 2. ↩
-
Cf. in Luc. 1, 13. ↩
-
Is. XLV, 1, 4. ↩
-
Luc. i, 15. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Luc. 1, 13, 31. ↩
-
Jer. 1, 4, 5. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Ps. LVIII, 8. ↩
-
Ps. LVI, 5. ↩
-
Apoc. v, 5. ↩
-
II Tim. IV, 17. ↩
-
I Petr. v, 8. ↩
-
Jer. IX, 8. ↩
-
Prov. XXVI, 22. ↩
-
Eccle. X, 11. ↩
-
Eccle. xii, 11. ↩
-
Jer. xxiii, 29. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Matth. iii, 7-10. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Luc. iii, 10, 11. ↩
-
1 Cor. IX, 27. ↩
-
Marc. I, 6. ↩
-
Matth. iii, 4; ↩
-
Luc. I, 80. ↩
-
Luc. III, 3 et seq. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Ps. XXXVI, 24. ↩
-
Rom. VIII, 18. ↩
-
Sap. III, 5. ↩
-
Sap. V, 17. ↩
-
Marc. VI, 17 et seq. ↩
-
Luc. III, 2. ↩
-
Ps. XVI, 8. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
Chapter 89 of 278