Enarratio in evangelium
ELISABETH IMPLETUM EST TEMPUS PARIENDI, ETC. Luc. I, 57-68.
HISTORIAM hodiernæ solennitatis, quæ est de nativitate beatissimi præcursoris Domini nostri Jesu Christi, Lucas sanctus evangelista in evangelio festi præsentis compendiose describit, dicendo :
Elisabeth impletum est tempus pariendi, id est, nonus mensis ei advenit, et peperit filium suum primogenitum ac unigenitum, puta Joannem. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, id est, quod Deus valde misericorditer fecit cum ea, concedendo ei filium supernaturaliter, non obstante naturali ejus sterilitate ac senio; et congratulabantur ei, ex dilectione qua eam et ejus diligebant maritum : nam sine querela et valde pacifice conversabantur Zacharias et Elisabeth inter suos vicinos atque propinquos.1 Et factum est in die octavo a nativitate Joannis, venerunt circumcidere puerum, juxta legis præceptum :2 Infans octo dierum circumcidetur. De quo præcepto et rationibus ejus, dictum est in expositione evangelii festi de Circumcisione Christi. Et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Primogenitis namque, et præsertim unigenitis, solet apud multos nomen patris imponi. Istis autem vicinis et cognatis non erat spes quod Zacharias et Elisabeth amplius prolificarent. Quemadmodum autem in novo Testamento nomen imponitur in Baptismo, ita tunc in circumcisione. Sed quum circumcisio fuerit remedium contra originale peccatum, cur circumcisus est Joannes, qui in materno utero fuit sanctificatus, id est ab originali purgatus, et gratia Dei ornatus, imo Spiritu Sancto repletus? Respondetur, quod circumcisus est non ob indigentiam remedii, sed propter observationem præcepti; item ne alii scandalizarentur, quia non sciebant quod esset sanctificatus; et causa singularitatis vitandæ; et forte per circumcisionem illam valde pœnalem, in ipso aucta est gratia Dei.
Et respondens mater ejus Elisabeth, dixit : Nequaquam appellabitur Zacharias, sed vocabitur Joannes. Quod enim Deus per angelum præcepisset puerum sic esse vocandum, cognovit Elisabeth per spiritum prophetiæ, seu ex revelatione divina, quia hoc nulli homini nisi viro suo fuerat intimatum in templo, qui ex tunc mutus permansit: nisi dicatur quod scripto indicavit id conjugi suæ, quemadmodum paulo post indicavit id ceteris, sicut subjungitur. Forsitan enim quæ ei in templo fuerant revelata, per scripta indicavit suæ uxori. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine: idcirco miramur, et irrationabile nobis videtur, quod vis eum ita vocari.
Innuebant autem patri ejus, id est, per signa sensibilia quærebant a Zacharia, quem, id est quo nomine, vellet vocari eum. Porro ex eo quod dicitur hic, « innuebant patri ejus », doctores eliciunt, quod Zacharias ob suam incredulitatem non solum mutus, sed et surdus fuit effectus: si enim audisset, non nutu sed verbo voluntatem ejus interrogassent. Et postulans nutu, non verbo, pugillarem, id est calamum scriptoris, seu tabulam parvam quæ pugillo potest includi, scripsit, dicens verbo scripto, non vocali: Joannes est nomen ejus. Quasi dicat: Non ego, aut uxor mea, nomen infanti impono, sed nomen a Deo per angelum ei impositum pando. Et mirati sunt universi ibi præsentes, videntes tot insolita circa infantulum fieri.
Apertum est autem illico os ejus et lingua ejus: id est, ori et linguæ Zachariæ tunc restituta est pristina loquendi facultas; nec dubium quin os ejus interim aperiebatur ad cibum et potum sumendum, non autem ad loquendum. Quemadmodum autem suæ incredulitatis demerito fuit loquela privatus, sic fidei suæ scripta confessione ac merito, loquelæ est restitutus. Ideo ait Ambrosius: Linguam quam incredulitas vinxerat, fides solvit. Et loquebatur, benedicens Deum benedictione laudis et gratiarum actionis, eo quod se ob suam culpam paternaliter castigavit, et pie curavit, juxta illud Tobiæ:3 Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu sanasti me. Ob alias quoque causas Dominum benedixit, ut infra in suo cantico tangit. Denique, quid post suam curationem primo locutus sit, Deum benedicendo, infra habetur. Nam dixit: Benedictus Dominus Deus Israel, etc.
Et factus est timor super omnes vicinos eorum, id est, super corda vicinorum Zachariæ et Elisabeth irruit timor. Visis enim et consideratis tot mirabilibus quæ circa parentes Zachariam et Elisabeth et miraculosam Joannis conceptionem ac nominationem contigerant, omnipotentiam atque justitiam Dei intuebantur in suis effectibus: idcirco propriæ fragilitatis et culpæ conscii sibi, expaverunt, sicut in Evangelio sæpius scriptum est, quod turbæ visis Christi miraculis, timuerunt.45 Siquidem homo propriæ infirmitatis et culpæ sibimet conscius, non immerito ex consideratione potestatis ac justitiæ Dei formidat. Propter quod Jeremias dicit: Magnus es, Domine, et magnum nomen tuum in fortitudine; quis non timebit te, o Rex gentium?6 Et sanctus Job loquitur: Deus, cujus iræ nemo potest resistere;7 idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Et super omnia montana Judææ, id est Judæis in montanis seu urbibus et villis in montibus ædificatis commorantibus, divulgabantur, id est, publice dicebantur, omnia verba hæc, id est mirabilia jam prætacta, circa Joannem et ejus parentes peracta. Mirabilia namque et magna ac rara solent undique publicari, quia libenter talia audiuntur: nam nova placent et admirationem inducunt. Homo autem est animal naturaliter admirativum, scientiæ cupidum, dicente Philosopho: Omnes homines naturaliter scire desiderant.
Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, id est, in mentibus suis ista firmiter impresserunt, tanquam commemoratione dignissima, dicentes intra se vel unus ad alium: Quis, putas, puer iste erit? ac si dicerent: Magnus et sanctus ac valde notabilis fiet, et crescet in virum eximium, quoniam talia ac tanta mirabilia fieri non solent nisi circa personas valde electas. Ideo subditur: Etenim manus Domini erat cum illo, id est, supernaturalis operatio Dei et gratiosa ejus præsentia, fuerant cum Joanne in ejus miraculosa conceptione, sanctificatione et nativitate.
Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit, dicens. Circa quæ scribit S. Ambrosius: Vide quam bonus Dominus, et facilis indulgere peccatis. Non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit: nam ille dudum mutus, prophetat. Denique, ante hanc horam fuerat Zacharias Spiritu Sancto repletus; sed nunc impletus describitur, quia in hora hac in donis tam gratiæ gratum facientis quam gratis datæ, multum profecit, et spiritum prophetiæ modo sortitus est. Recte etiam prius dicitur Spiritu Sancto impletus, quam vaticinatus, quoniam prophetare est opus Spiritus Sancti, juxta illud Petri:8 Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Itaque prophetavit, dicendo: Benedictus sit Dominus Deus Israel. Quod nunc ad litteram de unigenito Dei Filio specialiter dictum videtur. Nam subditur: Quia visitavit, id est, per incarnationem suam operari exorsus sive aggressus est, et fecit, id est, per passionem suam faciet et complebit, redemptionem plebis suæ. Loquitur enim Zacharias more prophetico, ponens præteritum pro tunc futuro. Christus quippe per suam passionem humanum genus salvare decreverat. Dicitur autem Deus universorum, specialiter « Dominus Deus Israel », id est Israeliticæ plebis, quoniam populus ille tunc Deum specialiter coluit, et legem ac alia diversa beneficia ab ipso accepit. Christus quoque ad redemptionem Judæorum se specialiter missum asseruit, dicens: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.9 Verumtamen in hoc versu potest per plebem Christi intelligi tota plebs electorum, quæ est populus Dei per prædestinationem æternam: imo et homines universi, qui sunt populus Christi per creationem, et pro quibus omnibus ipse satisfecit, eosque redemit sufficienter et quantum in ipso fuit. Itaque in principio cantici hujus Zacharias gratias refert Deo Dei Filio pro incarnatione et passione ipsius, et pro generali liberatione generis humani facta per ipsum.
Footnotes
Chapter 90 of 278