Skip to the text

Sermo 3

DE PRÆCONIIS EXCELLENTIISQUE S. JOANNIS BAPTISTÆ.

INTER natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Matth. XI, 11.

Sicut Matthæus evangelista prætacto scribit capitulo, quum sacratissimus Joannes Baptista ab Herode fuisset incarceratus, et duos ex discipulis suis misisset ad Christum, ut interrogarent eum, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?1 ipse Dominus noster Jesus Christus post recessum discipulorum illorum cœpit gloriosum Joannem commendare coram plebe in multis, et tandem laudes ipsius brevi testimonio comprehendens, disseruit:2 «Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista». Quod testimonium verbis brevissimum, sententiis est immensum. Quis enim exprimere queat, quanta sequuntur de excellentia S. Joannis ex verbo isto? Si enim inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista, ergo nec Abraham Dei amicus, nec Moyses legislator, qui quotidie ore ad os loquebatur cum angelo, et clare, non per ænigmata, vidit Deum, nec David vir secundum cor Dei, neque Elias in paradisum translatus, major fuit Joanne Baptista.345 O quantum præconium ore infallibilis Veritatis prolatum!

Sed nunc laudes et excellentiæ magni Joannis particularius sunt tangendæ. Porro de hac re devotissimus Joannis amator B. Bernardus sermonem composuit elegantem, decem excellentias seu honores Joannis sanctissimi ponens, quas breviter tangere, et alias superaddere volo.

Prima ejus excellentia est, gloriosa annuntiatio ejus, quia eodem angelo quo Virgini annuntiata est incarnatio Filii Dei, annuntiata est Zachariæ Joannis conceptio: quæ etiam annuntiata est in templo, quum Christi incarnatio annuntiata credatur in thalamo.

Luc. 1, 11 et seq., 26 et seq.

Secunda excellentia S. Joannis est, sanctificatio ejus in utero: quod in Scripturis canonicis non legitur nisi de Joanne Baptista ac Jeremia;6 quanquam de Virgine gloriosa nullum sit dubium quin etiam præ Joanne repleta sit Spiritu Sancto in suæ utero genitricis.7 De hac re jam supra dicta sunt multa.

Tertia excellentia ejus est, exsultatio sua in ventre matris: quod de nullo Sanctorum in Scripturis invenitur divinis, præterquam de Joanne; quanquam de Christo sit certum quod anima ejus a primo suæ creationis momento quo unita est Verbo æterno, viderit Deum per speciem, et in gaudio beatificæ fruitionis incessabiliter fuerit. Joannes vero in utero tam miraculose et copiose illuminatus est a Spiritu Sancto, quod intellectualiter cognovit Dei Unigenitum esse jam incarnatum, atque in utero virginis Mariæ vere præsentem. Idcirco ex apprehensione seu cognitione tam ineffabilis boni, vehementissime est gavisus, quemadmodum Evangelista refert, dicendo, Ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit in gaudio infans in utero ejus:8 ita quod præ abundantia gaudii suæ mentis, facta est redundantia lætitiæ in corpus ipsius, sic quod Joannes in ventre matris etiam corporali quadam motione et inclinatione reverentiam Regi altissimo Jesu Christo exhibuit, sicut et postmodum in Baptismo. Hinc imperita et contemnenda est eorum opinio qui dicunt, Joannem in utero non veraciter esse gavisum et usu rationis dotatum, sed per modum exsultantis solum se habuisse.9 Hoc namque evangelicæ Scripturæ non satis concordat, et dictis sanctorum patrum Ambrosii, Augustini, Maximi quoque episcopi, Bedæ et Bernardi aperte contrariatur.

Quarta excellentia ejus est, gaudium in sua nativitate, in qua parentes ejus et alii multi magnifice sunt gavisi.10 Et recte Deus sic ordinavit, quoniam sine peccato est natus. Ideo ejus nativitatem Ecclesia celebrat. Hinc in solennitate hac Christifideles singulariter gaudere deberent, gaudio utique spirituali. Sed heu, quanta est perversitas nostra, quanta est abusio hujus sæculi nequam! Nam omnia pervertuntur, et in festo isto quo omne carnale gaudium specialiter est spernendum, et spirituali jucunditate in sanctis operibus insistendum, miserrimi homines magis et præ solito ad carnales consolationes, vanitates insaniasque convertuntur, conviviis, potationibus, loquacitatibus, jocis, risibus et choreis vacantes. Nec ad ista sufficit eis dies tam longa, imo noctem quoque magna ex parte damnabiliter consumunt in istis. Sic, o miseri et perversi, beatissimum omnium Christianorum patronum honoratis Joannem, faciendo omnia ista quæ ei tam maxime displicent, spiritualeque gaudium in carnale vertentes? — Denique, sicut Bernardus in quodam tangit sermone, etiam paganis, id est Sarracenis, gaudiosa est ista solennitas. Nam S. Joannem tenent pro viro sanctissimo et magno Propheta. Unde in Alcorano, id est libro legis eorum, quam Mahometus infelix et pseudopropheta contulit, multa de Joanne sublimia sunt conscripta. Siquidem quinto Alcorani capitulo dicitur: Zachariæ Deum deprecanti ut sibi filium gratum honorificumque tribueret, quum orationes ante altare funderet coram Deo, angeli responderunt: Deus tuæ petitioni satisfaciens, optimoque nuntio te lætificans, filium tibi promittit Joannem confirmantem verbum.11 Et erit vir bonus, ac virgo perseverans. Nunc ergo, o Christi-fideles, in virtuosis actibus spiritualique gaudio inde prodeunte, celebremus præclarissimi nativitatem Joannis.

Quinta excellentia ejus est, singularitas in conversatione, quia sub teneris suæ infantiæ annis, hominum fugit adspectus, parentes et omnia dereliquit, eremum intrans, et ibi in montibus et speluncis cavernisque terræ et vallibus degens, solique Deo purissima et affectuosissima mente vacans.1213 Corpus quoque suum quamvis immaculatum et sanctum, rigide tractavit, vestimentum gerens de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos.14 Hoc indumentum ejus unum et unicum fuit hieme et æstate. Esca autem ipsius erat locusta et mel silvestre. Quid inter hæc facimus, et quid ad ista dicemus, qui corpora nostra quæ tot vitiis servierunt, delicate tractamus, gulose implemus, curiose vestimus, imo et molliter atque superflue ea induimus, obscenis quoque voluptatibus ipsa polluimus, peccatis peccata adjicientes, quum tamen dicat Apostolus, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis?15 Emendemus igitur vitam, et S. Joannis sequentes vestigia, corpus nostrum subjiciamus rectæ rationis judicio, rationemque Deo, ut juxta divinæ legis præcepta conversemur in omnibus.

Sexta excellentia ejus est, novitas suæ prædicationis, quoniam nullus Sanctorum ante eum manifeste prædicavit regnum cœlorum cœlestisque regni felicitatem. Sed ipse primus omnium dixit:16 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Hinc in Evangelio ait Salvator: Prophetæ et lex usque ad Joannem;1718 exinde regnum cœlorum annuntiatur.

Septima excellentia ejus est, quod Christum Dominum universorum meruit baptizare, baptizavitque illum qui solus baptizat in Spiritu Sancto, et a quo puritas omnis descendit. Et hoc fecit sacer Joannes cum ineffabili humilitate et obedientia admiranda. Siquidem antequam Christus ad ejus accessit baptismum, confessus est se esse indignum ut procumbens solveret corrigiam calceamentorum illius.19 Christo quoque veniente ad se, admiratione et horrore concussus, dixit humillime: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?20 Nihilo minus Christo dicente, Sine modo, acquievit et obedivit.

Octava excellentia ejus est, sublimitas revelationis sibi factæ de supergloriosissima Trinitate, quæ ei in Christi baptizatione magis evidenter apparuit quam Sanctorum alicui ante eum. Tunc namque vidit Joannes cœlos apertos, et Spiritum Sanctum in specie columbæ super Christum descendere ac manere.21 Audivit et vocem Patris, dicentis:22 Hic est Filius meus dilectus. Quem Dei Unigenitum felix iste Joannes tunc contrectavit ac baptizavit.23

Nona excellentia ejus est, testimonium Veritatis, quoniam ipsemet Christus Deus et homo, contestatus est de Joanne:24 Inter natos mulierum non surrexit major, etc.

Decima excellentia ejus est, assertio matris Ecclesiæ. Nam Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum mater, magistra ac domina, in honorem Joannis Baptistæ, post Christi nomen, consecrata est et signata.

Insuper possunt et aliæ excellentiæ Joannis beatissimi assignari. Prima, quod sancti Prophetæ de ipso tam præclare locuti sunt; quia de ipso ab Isaia est prædictum: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini.25 In Malachia quoque: Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.26 Secunda excellentia ejus est, quod de nullo Sanctorum tantum scribunt sancti Evangelistæ in evangeliis suis, sicut de præelecto sanctissimoque Joanne, Christo excepto. Tertia est, spiritualitas sui amoris. Nam quamvis sciret Deum incarnatum inter homines conversari, nunquam tamen corporaliter legitur eum accessisse. In quo patet quam spiritualis fuit ejus dilectio. Quarta est, gloriosum ejus martyrium, imo et fortitudo atque constantia ejus, qua nec Herodi pepercit, nec mortem pro Deo et æquitate expavit. Postremo, vir iste sanctissimus, virgo, doctor et martyr fuit: sicque tribus aureolis decoratur. Fuit item propheta et patriarcha, imo plus quam propheta, et patriarcharum finis ac vertex, sed et Christi præcursor. Et certe ab ejus laude condigna deficit lingua nostra. — Præterea in Joanne possumus profundissimam dispositionem increatæ sapientiæ Dei advertere. Nam vir iste tam sanctus, cujus exordia, utpote conceptio atque nativitas, tot mirabilibus præfulserunt, ad virilem perductus ætatem, et prædicans ac baptizans, nullum fecit miraculum, sicut Joannes evangelista manifeste habet; et hoc ideo, ut Judæi adverterent non ipsum Joannem sed Jesum esse veraciter Christum seu regem Messiam, de cujus miraculis Isaias propheta prædixit: Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Quæ omnia atque majora videbant a Jesu fieri Nazareno.27

Itaque ex consideratione sanctitatis ac rigorosæ conversationis B. Joannis provocemur ad maturitatem in moribus, ad proprii corporis castigationem, ad zelum justitiæ, ad opera pietatis, ad contemplationem cœlestium, ad ferventem Dei nostri amorem, ad perseverandum in bonis, ad continuum profectum virtutum, ut omne tempus nostrum fructuose atque salubriter expendamus. Ad laudem, etc.

Marc. vi, 17 et seq. Matth. xi, 9. Ibid. 10; Marc. 1, 2, 3. Joann. x, 41.

Footnotes

  1. Matth. XI, 2, 3. ↩

  2. Ibid. 7-14. ↩

  3. Act. XIII, 22. ↩

  4. Num. XII, 8. ↩

  5. Is. XLI, 8. ↩

  6. Ibid. 15; ↩

  7. Jer. 1, 5. ↩

  8. Luc. 1, 41. ↩

  9. Matth. 11, 14. ↩

  10. Luc. 1, 14, 58. ↩

  11. IV Reg. II, 11. ↩

  12. Luc. 1, 80. ↩

  13. Ibid. 15. ↩

  14. Matth. III, 4. ↩

  15. Galat. v, 24. ↩

  16. Matth. III, 2. ↩

  17. Luc. XVI, 16. ↩

  18. Luc. XI, 13; ↩

  19. Marc. 1, 7. ↩

  20. Matth. III, 14. ↩

  21. Marc. 1, 8. ↩

  22. Joann. 1, 32; ↩

  23. Matth. III, 16, 17. ↩

  24. Matth. XI, 11. ↩

  25. Is. XL, 3. ↩

  26. Malach. III, 1. ↩

  27. Is. xxxv, 5, 6. ↩

Chapter 92 of 278