Skip to the text

Sermo 5

DE SOLITUDINE ET COLLECTIONE SPIRITUS; ET QUAM ILLUMINATUS FUERIT JOANNES, UTPOTE SPIRITU SANCTO PLENUS.

IN solitudine loquar ad cor ejus. Osee II, 14.

Sicut in statutis Ordinis fertur Cartusiensis, suavitates psalmodiarum, baptismata lacrimarum, fervores orationum, subtilitates meditationum, excessus contemplationum, nulla re magis quam solitudine adjuvantur. Ad quod insinuandum Christus, cujus mens Deo per beatificam visionem intenta, nec publico impediri, nec solitudine poterat adjuvari, oraturus ascendit solus in montem.1 Passione quoque instante, relictis non solum undecim præelectis Apostolis, sed et tribus sibi familiarioribus, solus oravit.2 Philosophi etiam sunt fassi, quod anima quiescendo fit prudens. Atque de sapientia Ecclesiasticus scribit: Qui minoratur actu, percipiet illam.3 Denique omnium horum causa est evidens. Quum enim virtus unita sit fortior quam dispersa, quanto cor hominis minus cum hominibus occupatur, et quanto minus circa exteriora sollicitatur, quanto minus variis speciebus depingitur, et quanto minus per diversa dividitur; tanto intentius, stabilius, ferventius atque perfectius potest se occupare cum Deo, cum spiritualibus, interioribus ac divinis. Rursus, quanto quis plenius vitat peccandi occasiones, tanto eminentius vitat peccata; et quanto vigilantius se applicat Creatori, tanto exuberantius visitatur, illuminatur et inflammatur ab eo, quemadmodum in Job asseritur:4 Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Unde et Jacobus apostolus monet:5 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Per Zachariam quoque Deus hortatur: Convertimini ad me, et convertar ad vos.6

Porro qui in solitudine degit, a diversis et maximis peccandi occasionibus liberatur: quia nec audit nec profert verba inania, nec cum hominibus inordinate se occupat, habetque fortes ac varias incitationes ad bonum, ad devotionem, ad unionem cum Deo ex quieto et solitario loco, nec ab hominibus perturbatur, neque ab eis ad vitia trahitur. Ipseque locus et situs locorum, vasta deserti, concava vallium, cacumina montium, defossa et plana terrarum, admonent solitarium Creatori intendere, cum illo solo se occupare, omnem cordis sui affectum, fidem totamque spem in eo dumtaxat defigere, atque in eo solummodo consolari ac delectari, Omnipotentis quoque majestatem, sapientiam, bonitatem, in suis speculari effectibus, sicque ad ejus contemplationem sinceram et anagogicam elevari.

Nunc igitur consideremus pro viribus, qualem vitam sacratissimus iste Joannes in eremo duxerit. Certe quo majoris erat capacitatis et aptitudinis ad influxus deificos, ad inundationes supernas, ad inflammationes internas, ad irradiationes Solis justitiæ, ad charismatum susceptionem cœlestium, ad unctiones Spiritus Sancti, ad raptum et ecstasim; eo Sol sapientiæ, fons infinitæ munificentiæ, Deus opulentiæ illimitatæ, dator gratiæ universæ, abundantius, frequentius liberaliusque influxit, communicavit, infudit, largitus est electissimo suo Joanni. Deus etenim, cujus natura bonitas, cujus proprietas pietas, cujus liberalitas est immensa, cujus dilectio summa, cujus opulentia minorari non valet, comparatur infinito ac liquidissimo elemento quod influit, effluit, superfluit et supereffluit universis; splendidissimo quoque soli, qui cunctis sui luminis susceptivis radios copiose infundit. Imo certissime Deus gloriæ infinitæ est una supersapientissima mens, una supersplendidissima infinitaque lux, cujus communicabilitas, liberalitas, opulentia, omnipotentia, pietas finem non habet, mensuram non recipit, omnem modum transcendit, et paratior est ad dandum, quam ulla creatura ad capiendum.

Denique quam singularissime ac excellentissime, quam diligentissime et ferventissime disposuerit atque aptaverit se gloriosissimus sanctissimusque Joannes ad hujus æternæ et immensæ lucis illuminationes et gratias, ad hujus superaltissimæ mentis contemplationes ardentissimosque amores, ad omnimodam sui cordis transformationem in Deum, ex Scripturis demonstratur canonicis. Primo, quoniam mansit in innocentia valde præcipua. Secundo, quia in utero matris purgatus fuit ab originali, tanta quoque virtutum perfectione et gratia decoratus fuit, quod repletus fertur Spiritu Sancto in utero, imo et usu rationis cognitioneque Christi valde miraculose præventus.7 Tertio, quia occasiones peccandi perfectissime devitavit. Quarto, quoniam adminicula proficiendi plenissime apprehendit. Quinto, quia officium ad quod divinitus fuerat præelectus, maximam perfectionem exegit.

Primo itaque istud ostenditur ex ejus innocentia. Homo etenim naturalem habet dispositionem, aptitudinem, imo et inchoationem innatam ad sapientiam ac virtutes. Nam et habitus habet innatos tam speculabilium quam agibilium, qui intellectus et synderesis appellantur. Et nisi corrumpatur, inficiatur et impediatur hæc aptitudo, multum confert homini ad profectum, in tantum ut etiam ex se ipso et lumine naturali multum possit proficere in virtutibus acquisitis, ac plurima invenire. Bonitas quoque complexionis confert ad profectum non parum. Quum itaque beatissimus Joannes innocentissimus manserit, atque egregiæ indolis et bonæ complexionis indubitanter exstiterit, certum est quod ex hac parte summe in deserto profecerit, concurrentibus aliis quæ tangentur.

Secundo ostenditur idem ex plenitudine gratiæ ac virtutum sibi in ventre genitricis infusa. Dum enim dona gratiæ excellenter perficiunt dona naturæ, fit homo aptissimus ad omnium divinorum incrementa charismatum. Iterum constat, quod sicut unum vitium sua mole ac suo demerito trahit ad aliud, sic una virtus et gratia sua sinceritate ac dignitate disponit et trahit ad aliam. Et quanto quis perfectiori gratia perornatur, tanto exuberantius desuper visitatur, impletur et ungitur, nisi per negligentiam suam obicem ponat, et paulatim evacuetur. Propter quod dixit

Salvator:8 Habenti dabitur, et abundabit. Quum itaque dignissimus iste Joannes fuerit Spiritu Sancto repletus in utero, nec per negligentiam aliquam plenitudinem illam minuerit, patet quod ex hac parte summe et ineffabiliter profecerit in deserto.

Tertio idem probatur, quoniam occasiones peccandi perfectissime evitavit: quia nec sanctitate parentum, nec plenitudine gratiæ sibi collatæ, nec promissis angelicis ac divinis contentus, mox ut infantiæ annos egressus est, properavit ad eremum, ut ab omni occupatione, allocutione, familiaritate, societate, retentione humana penitus absolutus, soli intenderet Creatori; divitias, delicias et honores vitæ præsentis tanquam plurimarum occasiones culparum omnino abjecit, quum esset tam famosi, divitis ac nobilis filius sacerdotis.

Quarto idem ostenditur, quoniam adminicula profectus ac sanctitatis plenissime apprehendit. Adminicula enim hujusmodi sunt carnis afflictio et paupertas, solitudo, silentium, quies, continentia, et ab omni cura terrena libertas. Ipse autem innocentissimum et sacratissimum suum corpusculum a pueritia ita tractavit, quasi universa commisisset flagitia. Siquidem vestis ejus fuit asperrima, utpote pellis cameli.9 Victus etiam nonne tenuissimus exstitit, puta locustæ, melque silvestre et latex? Sed et lectus ipsius nonne dura et nuda exstitit humus? Porro silentium, quies et continentia, in summo gradu inerant ei.

Quinto idem ostenditur ex altitudine sui officii, quoniam præordinatus erat a Deo ut Christum præcurreret, baptizaret, ostenderet, notificaret; inter legem et Evangelium mediaret, Judæos ad Christum converteret, et prædicator esset idoneus. Ad quæ digne agenda, decuit eum in eremo summe proficere, et in omni virtute mirabilem eminentiam obtinere, ut inter viros esset Christo in sanctitate et perfectione simillimus.

Quis ergo nunc queat concipere, excogitare aut fari, qualiter puer iste patriarchalis, tam gratiosus, purus ac virtuosus, tam fervens et zelo justitiæ plenus, tam perfectissimus, diligentissimus ac divinus, sedens in medio vastissimæ eremi, in latitudine horrendi deserti, quotidie, imo omni hora sæpissime, desuper implebatur et superimplebatur; quam radiosissime illuminabatur, quam validissime accendebatur, quam suavissime ungebatur; quam profundissime, supernaturaliter ac frequenter rapiebatur in Deum, et absorbebatur in divitias gloriæ ejus; quam admirabiliter ac valenter præveniebatur, et inopinatis excessibus ferebatur in principem luminum, in Dominum majestatis; quam suavissime conquievit et obdormivit in dilecto et soporabatur cor ejus in eo, deficiens a se ipso, ipseque totus abstrahebatur a sensibus, et fluxit in universorum fontale principium? O quam excellenter incerta et occulta sapientiæ suæ manifestavit ei tunc Deus, quam vehementer in meditatione salubri exarsit ignis amoris sui in Domino!1011 O quam limpide et profunde Deitatis contemplabatur abyssum, et superexaltatæ Trinitatis ingrediebatur caliginem! Quam clare atque feliciter intuebatur ibidem superessentialis et supergloriosissimæ Trinitatis mutuam intuitionem et dilectionem, mutuam complacentiam et fruitionem, emanationem et communicationem ad intra, superbeatissimam et æternam consistentiam ejus!

Insuper, hæc omnia non solum inspicienda ac recolenda, sed etiam imitanda sunt nobis. Si enim ille adhuc puer tam innocentissimus, corpus suum sanctissimum taliter castigavit, quid nos corpori nostro sordidissimo, omnium vitiorum instrumento effecto, infectionibus pleno, facere et inferre oportet? Qualiter illud castigare necesse est? Sed heu, quanta est calamitas, imperfectio, imo et defectuositas nostra, qui corpori nostro deesse nil patimur, qui non solum sufficientia, sed superflua quoque et delicata expetimus, et nisi saturati ac laute refecti fuerimus, murmuramus, caput dolemus, cantare, vigilare, Ordinisque labores ferre non possumus; nec recordamur qualiter patres et prædecessores nostri vixerunt, qualiter omnia in confortante eos Domino potuerunt? Sed resipiscamus a carnalitatibus, pusillanimitatibus et pigritiis nostris, exhibeamusque corpus nostrum hostiam sanctam, viventem, Deo placentem. Silentio quoque, quieti castitatique mentis et corporis operam demus sollicitam;12 cellæ et solitudini debitum persolvamus, fructuose nos habendo ac deiformiter nos occupando ibidem, orando, psallendo, meditando, contemplando, ferventissime diligendo, et omnia ordinate agendo, nec unquam tepescendo, sed quotidie amplius exardescendo in istis. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Matth. xiv, 23. ↩

  2. Matth. xxvi, 36 et seq. ↩

  3. Eccl. xxxviii, 25. ↩

  4. Job xxxiv, 14. ↩

  5. Jacob. iv, 8. ↩

  6. Zach. i, 3. ↩

  7. Luc. 1, 15. ↩

  8. Matth. xxv, 29. ↩

  9. Matth. m, 4. ↩

  10. Ps. xxxviii, 4. ↩

  11. Ps. l, 8. ↩

  12. Rom. XII, 1. ↩

Chapter 94 of 278