Skip to the text

Sermo 2

DE ANGELICA VITA ET MIRABILI CONCEPTIONE S. JOANNIS BAPTISTÆ.

ECCE ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Malach. III, 1.

Ista sunt verba Christi, veri et incarnati Dei. In quibus duo de B. Joanne Baptista tanguntur.1 Primum est, dignitas ejus, quum dicitur, « mitto angelum meum ». Secundum est, ejus officium, quum subditur, « et præparabit viam ante faciem meam ». Itaque sanctissimus iste Christi præcursor, angelus nuncupatur, quia angelicam vitam duxit in terris. Nam ab exordio pueritiæ suæ, solus soli Deo vacavit in eremo, in qua die ac nocte intentus fuit supra humanas vires summo et incommutabili bono, Deo sublimi et benedicto, ipsum sincerissime contemplando, ardentissime diligendo, devotissime collaudando, affectuosissime exorando. Hæc fuit vita et occupatio ac delectatio ejus die ac nocte. Porro de cibo et potu modicissimum quid accepit, nec cibum et potum sumendo a Dei laude et oratione cessavit; nec ita somno fuit oppressus, quin in ipso mens ejus frequenter intenderet Deo, ita quod dicere potuit illud Canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat.2 Etenim quia purissimam habuit mentem, omni humilitate, virtute, pietate ceterisque virtutibus secundum supremum earum gradum repletam, æternus Sol sapientiæ, Deus omnipotens ac liberalissimus, fons totius bonitatis ac gratiæ, indesinenter ac copiosissime splenduit ei, illuminavit inflammavitque eum, et suorum infusionibus luminum tenuit eum in se erectum. Sicque quotidie ineffabiliter crevit in omni gratia, virtute ac dono Spiritus Sancti, in splendore contemplationis, in fervore sancti amoris, in vigore stabilitatis internæ in Deo. O excellentissimum ac præclarissimum virum, o deificatum cœliformemque hominem, o amantissimum Dei, in quo Deus ipse quasi in thalamo requievit die ac nocte, et tanquam in throno!3

Præterea, ut sanctitatem et excellentiam gloriosissimi Joannis Baptistæ fundamentaliter agnoscamus, recitare oportet quid de eo sanctus evangelista Lucas testetur. Itaque S. Lucas evangelium suum a sacratissimo isto incepit Joanne, eo quod ipse fuit præcursor Christi, et quia ex his quæ de Joanne leguntur, fides christiana non parum corroboratur, ea quoque quæ de Christo creduntur, credibiliora redduntur. In primis igitur Lucas describit, quando et qualiter Joannes Baptista fuit conceptus, dicens, quod in diebus Herodis senioris et Ascalonitæ, qui pueros trucidavit, fuit inter Judæos sacerdos nomine Zacharias, habens uxorem dictam Elisabeth.45 Erantque ambo justi ac virtuosi coram Altissimo, ambulantes in universis Dei præceptis, et irreprehensibiliter inter homines conversantes; nec tamen habebant aliquam prolem: cujus una exstitit ratio, quia Elisabeth ex sua naturali dispositione fuerat infecunda. Aliam quoque causam ponit Evangelista, quoniam ambo senes fuerunt. Verumtamen ex divina præordinatione contigit ita: quoniam decentissimum fuit ut præcursor Christi supernaturaliter ex virgine nati, supernaturaliter nasceretur ex femina sterili, imo ex parentibus quorum uterque fuit ad prolificandum naturaliter tunc ineptus, quando ex eis est procreatus.

Insuper docet Lucas evangelista, quod eo die quo Zacharias sacerdos ministravit in templo, et stetit coram altari, ponens incensum, videlicet sacrificium sic vocatum, super altare, apparuit ei archangelus Gabriel, stans ad dexteram partem altaris. Omnis autem multitudo populi stetit extra, in atrio templi orans. Zacharias vero repente et improvise adspiciens angelum in specie humana valde præclara ac splendida apparentem, turbatus est atque perterritus: quoniam naturale est fragilitati humanæ ex talibus superiorum ac cœlestium spirituum visionibus conturbari ac formidare. Sed angeli sancti hominibus apparentes, statim confortant ac consolantur eos quos vident ex sua apparitione turbatos ac tremefactos; dæmones vero in specie angelorum aliquando, Deo permittente, apparentes hominibus, non eos consolantur ac roborant, sed magis ac magis perturbant. Et per hoc inter angelum bonum et malum docent sancti Patres esse discernendum. Hinc Gabriel dixit ad Zachariam: Ne timeas, Zacharia, exaudita est deprecatio tua, qua nunc pro Christi adventu, et interdum, imo et sæpe, pro filio obtinendo exorasti. Et ecce Elisabeth uxor tua senex et sterilis per naturam, pariet tibi filium per Dei gratiam: quem filium vocabis Joannem, in cujus nativitate vehementer gaudebis mente et corpore;6 sed et alii multi in ejus nativitate gaudebunt, et tibi ac tuæ conjugi congaudebunt.

Deinde Lucas evangelista describit magnitudinem gratiæ S. Joanni collatæ. Nam angelus dixit ad Zachariam: Filius qui tibi nascetur, erit coram Domino Deo magnus, id est multum virtuosus, sanctus, sapiens et perfectus, multisque privilegiis ac dignitatibus decoratus, ita quod erit eximius tam in donis gratiæ gratum facientis quam in donis gratiæ gratis datæ. Nam ultra prædicta, erit Christi præcursor, præco, baptista, paranymphus, propheta et prædicator. Vinum et siceram non bibet, intelligendo per siceram omnem potum inebriativum, de materia quacumque confectum. Quid igitur bibit, nisi aquam aut rorem? Fuit enim nazaræus Dei, id est Deo consecratus per omne tempus vitæ suæ: idcirco a vino et sicera semper abstinuit juxta legem. Et Spiritu Sancto replebitur in utero matris suæ:78 idcirco in utero fuit sanctificatus et confirmatus in bono, et ipsis virtutibus ac donis Spiritus Sancti excellenter ornatus.9 Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum patrum suorum, Deum verum et unum ac trinum. Hinc Matthæus ait: In diebus illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, et dicens: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Tunc exibat ad eum omnis Jerosolyma, et omnis Judæa10, id est populus Judæorum communiter, et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Sed et Lucas recitat quemadmodum audientes prædicationem S. Joannis Baptistæ, corde compuncti, interrogabant eum divisim, videlicet turbæ, deinde publicani, deinceps et milites.11 Ex quibus ostenditur, quod valde multos Judæos convertit. Multos quoque habebat speciales discipulos, viros virtutum: quorum nonnulli ex prædicatione ipsius conjunxerunt se Christo, et facti sunt ejus apostoli, inter quos fuerunt (ut legitur) Petrus, Andreas, Philippus, etc.12 Nec mirum, nam verba ejus ardebant ut facula, et ipse fuit ut ignis;13 sua quoque rigorosa atque sanctissima vita, prædicationem ipsius fecit efficacem, authenticam, fructuosam.

Deinceps addit Lucas evangelista, Gabrielis verba describens: Et ipse Joannes præcedet ante illum, scilicet Christum, in spiritu et virtute Eliæ, id est, in tali virtute et gratia præcedet primum Christi adventum, in quali secundum ipsius adventum præcedet Elias, qui cum Enoch de paradiso egrediens, prædicaturus est contra Antichristi perfidiam, et fortiter ei resistet. Sic ergo Joannes Christum præcedet, parare (id est, ut paret) Domino plebem perfectam, id est, auditores suos faciat multum discretos ac virtuosos.

Consequenter Lucas evangelista describit incredulitatem Zachariæ, et justam ejus ob hoc castigationem.14 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? id est, quo signo cognoscam vera esse quæ dicis de filio nascituro? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis, ita quod senes ac steriles sumus. Et respondit angelus ei: Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, id est, vultum Dei clare per speciem incessanter feliciterque contemplor, et quocumque me verto aut moveo, nunquam a Dei vultu immenso, ubique præsente, avertor; qui a Deo missus sum ad annuntiandum hæc omnia tibi. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem15 quo hæc fient, videlicet usque ad diem circumcisionis pueri, quando (sicut prædixi) Joannes vocabitur, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. Sicque ob incredulitatem suam Zacharias loquela privatus est, accepitque signum a Deo, quamvis non tale quale optavit. Et juste in lingua punitus est, quia loquendo incredule, Deum offendit. Unde in libro Sapientiæ scriptum est: Per quæ quis peccat, per hæc et punitur.16 Privatus est ergo loquela, ut qui discredendo fuit locutus, tacendo disceret esse verbis cœlestibus credulus.

Et dum hæc fierent, plebs exspectavit foris Zachariam, admirans quod tam diu ultra solitum mansit in templo.17 Quumque egrederetur, nec posset loqui ad eos, cognoverunt quod visionem divinam, cœlestem aut angelicam habuisset in templo, præsertim quia et admirabilem alterationem viderunt in facie ejus ac gestibus. Innuebatque illis signo sensibili, ut essent contenti atque abirent. Quumque Zacharias redisset in domum suam, uxor ejus concepit ab eo. Quæ concepisse se sentiens, occultavit se mensibus sex, quia erubuit quod in senio suo concepit; valde tamen gaudebat de conceptu tam miraculoso.

Amplius, sicut dicunt doctores, S. Joannes conceptus est mense Septembri, octavo calendas Octobris, luna undecima, in æquinoctio autumnali; atque in mense sexto a conceptione B. Joannis, missus est angelus Gabriel ad Virginem gloriosam, ad annuntiandum Christi conceptionem in ea.18 Quæ protinus tunc concepit, moxque perrexit ad cognatam suam sanctam Elisabeth, et mansit cum ea per menses tres, videlicet quousque Joannes est natus, quem (ut in libro Justorum habetur) ipsa primo levavit. Itaque post tres menses illos Elisabeth peperit S. Joannem: quemadmodum in expositione præcedentis evangelii est narratum. Ideo textus evangelii hodierni cum expositione sua continuandus et annectendus est huic sermoni, videlicet qualiter Elisabeth peperit.19 Quo facto, convenerunt ad eum propinqui et vicini ipsius, etc., sicut in Evangelio continetur. Quibus omnibus addit Lucas evangelista:20 Puer autem Joannes crescebat et confortabatur spiritu, ita quod spiritus seu anima ejus confortabatur in Spiritu Sancto per virtutes et dona ipsius. Eratque in deserto usque ad diem ostensionis suæ ad Israel, id est, quousque Deus ei præcepit ire ad filios Israel ad prædicandum Christi adventum, atque ad præparandum Domino Christo viam.

Ecce hæc est præsentis solennitatis historia, ex qua diligenter consideranti patet admiranda gloriosi Præcursoris excellentia, de qua in sequenti sermone magis dicetur. Valdeque decuit tanta mirabilia fieri circa nativitatem Joannis, ut per hoc prædicatio ac testificatio ejus de Christo, credibilior fieret et magis authentica. Itaque tam beatissimi viri et sanctissimi patris nostri gratiam et virtutes miremur ac imitemur, et vanam lætitiam ac vitia carnis, omnemque iniquitatem vitemus, et solo spirituali gaudio gaudeamus in Domino, virtuosis insistentes operibus, ad gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Matth. XI, 10. ↩

  2. Cant. v, 2. ↩

  3. Deut. xxxiii, 12. ↩

  4. Matth. II, 16. ↩

  5. Luc. I, 5-7. ↩

  6. Luc. I, 8-14. ↩

  7. Ibid. 15. ↩

  8. Num. vi, 4, 20. ↩

  9. Luc. i, 16. ↩

  10. Matth. iii, 1, 2, 5, 6. ↩

  11. Luc. iii, 10-14. ↩

  12. Joann. i, 40 et seq. ↩

  13. Eccli. XLVIII, 1. ↩

  14. Luc. i, 18. ↩

  15. Ibid. 19, 20. ↩

  16. Sap. xi, 17. ↩

  17. Luc. i, 21-25. ↩

  18. Luc. 1, 26 et seq. ↩

  19. Luc. lvii, 57 et seq. ↩

  20. Luc. 1, 80. ↩

Chapter 91 of 278