Sermo 6
QUIBUS PRÆEMINENTIIS ENITUIT JOANNES, ET QUOMODO SILENTII OBSERVATIONE IPSUM DEBEAMUS IMITARI.1
ECCE ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Malach. III, 1.
De incomprehensibili et incircumscriptibili superessentialique Deo scriptum est in Ecclesiastico: Quis enarrabit eum sicuti est ab initio? Hoc et de amantissimo Dei felicissimoque isto Joanne possumus dicere. Siquidem quæ de ipso in Scripturis leguntur canonicis (de quibus possent, largiente Domino, plurimi sermones facillime compilari), sunt singularia et excellentissima valde, et hoc ab initio suæ annuntiationis usque ad finem suæ felicissimæ passionis.2 Ab angelo Gabriele, a quo et Christus, denuntiatus est nasciturus, a sanctis parentibus natus est, a matre duplici sterilitate impedita conceptus est, in utero purgatus est ab originali peccato atque repletus Spiritu Sancto. Nondum natus, Christi novit præsentiam, et vehementer gavisus est super eam. In innocentia mansit; usum rationis sortitus, mox ingressus est eremum; ibi solitariam, monasticam, eremiticam, anachoreticam divinissimamque vitam duxit, corpusculum suum sanctissimum dirissime castigavit. Deinde, circa tricesimum vitæ suæ annum, Deo revelante ac imperante, venit ad publicum, cœpitque prædicare, congregavit discipulos, populum baptizavit; prædicando, baptizando, testificando, viam Christo paravit, ad ejus notitiam populum inducendo, atque ut ei obedirent hortando. Deinde Regem gloriæ meruit baptizare, Dominum majestatis meruit contrectare, viditque cœlos apertos, et Spiritum Sanctum in specie columbæ super Christum descendere;34 sed et Dei Patris vocem meruit tunc audire, et Unigenitum Dei humanatum palpare, sicque superbenedictæ Trinitati medius esse, atque tam evidentem de ea ostensionem primus accipere. Regem demum incestuosum imperterrite reprehendit, et pro Deo ac justitia carcerem et mortem victoriose sustinuit.
Denique dictus est angelus, nuntius Verbi æterni, præco Judicis summi, patriarcha eximius, propheta altissimus, imo amplius quam propheta a Christo expressus, doctor et prædicator egregius, victoriosissimus martyr, purissimus virgo, monachorum exordium, eremitarum exemplar, anachoretarum magister, forma virtutum, totius perfectionis exemplum, splendor Sanctorum, excellentissimus homo, consanguineus Salvatoris, amicus Dei, paranymphus Sponsi cœlestis, legis Evangelii que horizon.567 Quis unquam audivit talem, aut quis conspexit ei consimilem? Unus est et unicus valde, nec habet secundum, de quo non immerito aureum illud os S. Joannes Chrysostomus est locutus: Conversatio sacrosancti Joannis Baptistæ omnium vitam fecit apparere velut culpabilem. Quemadmodum namque si videris albam vestem, dicis, Satis est candida vestis ista; si autem eam posueris juxta nivem, incipit tibi sordida apparere, etiam si sordida non sit: sic quantum ad comparationem S. Joannis, omnis pene homo videbatur immundus.
Porro recte per omnia dictus est angelus, qui tam angelicæ fuit vitæ in carne mortali, vitamque cœlestibus civibus proximam duxit. Quid enim est vita angelicorum in summo cœlo spirituum, nisi in primis vultui Creatoris indesinenter per contemplationem purissimam beatificamque intendere, æternæ et infinitæ bonitatis amore fervere, increata dulcedine plene ad libitum frui, in summo bono immobilitari, cum summa reverentia adsistere Deo, promptissima mente obedire ac deservire Altissimo; deinde quæ Dei sunt aliis nuntiare, inferiores purgare, illuminare, perficere, excedentes quoque arguere, et homines multipliciter adjuvare ad gratiam ac salutem? Hæc omnia gloriosissimus egit Joannes Baptista in præsenti hac vita. Erat quippe æternæ Veritatis contemplator altissimus, simplicissimæ Deitatis inspector præcipuus, adorandæque Trinitatis speculator sublimis; mysticam theologiam fuit summe expertus, nec solum per similitudines symbolicas, imo per spirituales similitudines, et sæpissime per anagogicum lumen contemplabatur omnium fontem bonorum superpulcherrimum Deum, atque ad tam sincerissimos contemplationum raptuumque excessus et fervores in præsenti perductus est vita, quod inter contemplationem patriæ, quæ est per speciem, et contemplationem viæ communem, quæ est per fidem, contemplatio ejus medio se habuit modo. Insuper Creatoris sui inæstimabiliter æstuabat amore, caritatis implebatur ardoribus, et novis assidue dilectionis sanctæ renovabatur ac penetrabatur incendiis. Flamma amoris purissimi omnia intima ejus suavissime ussit; atque innumerabilibus vicibus inflammabatur in Deo, et quasi in continuis stetit ardoribus caritatis; supernis quoque consolidationibus uberrime recreabatur, et veræ Deitatis dulcedinem copiosissime experiebatur; orationibus et laudibus Dei, meditationibus divinorum occupavit se jugiter, nec in cibo, potu somnoque tenuissimis cessavit ab istis; secretissimam et quietissimam duxit vitam, nullum temporis spatium infructuose expendens, et jugiter magis fervens. Deinde Deo jubente orsus est prædicare, et prædicando, alios purgare, illuminare, perficere, corripere, castigare, totisque viribus pro communi omnium laborare salute, et verbis ac factis, fama, exemplo, baptismo, prædicatione universos Christo adducere, legique evangelicæ eos parare.
Quum ergo signifer cœlestis, angelicus et divinus iste Joannes, universarum magister virtutum, ac totius perfectionis exemplar, sit omnium religiosorum et maxime solitariorum specialissimus, dilectissimus præstantissimusque patronus, magister, institutor, pater et ductor, eum præcordialissime diligamus, frequenter recogitemus, assidue invocemus, specialiter veneremur, infatigabiliter imitemur. Non diligamus mundum neque quæ mundi sunt; soli Deo placere, cor purum jugiter exhibere, reverentialiter semper servire toto posse perseveranter conemur. Os nostrum operculo sancti ac diligentis silentii sit reclusum, et ab apertione ad loquacitatem aut quodcumque illicitum verbum semper servetur clausum, ne per ostium oris irrefrenationemque linguæ ruant in thalamum cordis immunditiæ multæ et graves culpæ. Nempe sicut urbs patens et absque murorum ambitu, in quam undique ruunt hostes et debacchantur ad libitum, sic religiosus qui non didicit in loquendo cohibere spiritum suum:89 quia in animam ejus incidunt inanes vitiorum turbæ, phantasmatum inquietudo et vanitas, invisibiles hostes interiora depopulantes, gratia spoliantes, devotionis spiritum exstinguentes, atque a spirituali retrahentes profectu, et misero illudentes. Certe vir linguosus non dirigetur in terra.1011 Et cur hoc, nisi quia in multiloquio non deest peccatum, et qui multis utitur verbis lædit animam suam?1213 Idcirco qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Quoties ista audimus, legimus et cantamus? Nec prodest, nec emendamus nos, nec obtemperamus Scripturis statutisque Ordinis, sed ubertim in nobis impletur quod Salomon profitetur:1415 Stultus verba multiplicat; et, Totum spiritum suum profert stultus. — Scienti et non facienti, peccatum est illi. Idcirco emendamus nos fervide, quum melius sit viam justitiæ ignorare quam agnitam non servare.1617 Bona consuetudo est altera quædam natura, facitque jucunde ac facillime operari. In observatione ergo silentii, imo in omni observantia regulari, faciamus nobis consuetudinem bonam, nec unquam pigritiæ aut tepori cedat cor nostrum. Postremo, beatissimi Joannis exemplo, simus in cibo, potu somnoque sobrii, vestitu humili, parco ac duro contenti, et corpus nostrum disciplinis, vigiliis, jejuniis et omni pœnitentiali labore discrete castigemus et coarctemus. Orationibus quoque, psalmodiis, meditationibus sanctis, recordationi dominicæ passionis, examinationi conscientiæ propriæ, contemplationibus divinorum quotidie magis ac magis devote, perfecte, stabiliter insistere enitamur. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei. Amen.
Footnotes
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
*Eccli.* XLIII, 35. ↩
-
*Marc.* VI, 17 et seq. ↩
-
*Luc.* I, 13 et seq., 26 et seq. ↩
-
*Matth.* XI, 9. ↩
-
*Ibid.* III, 2 et seq. ↩
-
*Ibid.* 80. ↩
-
Prov. xxv, 28. ↩
-
1 Joann. 11, 15. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Ps. cxxxix, 12. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Eccl. xx, 8. ↩
-
Prov. xxix, 11. ↩
-
Eccle. x, 14. ↩
-
II Petr. ii, 21. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
Chapter 95 of 278