Sermo 4
Ad religiosos
DE AMICITIA MUTUA CHRISTI ET JOANNIS; ET QUAM CONTEMNENDA SIT, QUAMQUE IMPEDIAT A DEO AMICITIA MUNDANA.
QUI habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Joann. III, 29.
Ista sunt verba electissimi et sacratissimi Joannis Baptistæ de Christo, qui solus est propriissime sponsus Ecclesiæ atque cujuslibet animæ virtuosæ. Quumque Joannes propter varias et præclaras excellentias suas a Judæis Christus existimaretur et Sponsus, fassus est esse se amicum Sponsi istius, non Sponsum. Denique, sicut in exterioribus, sponsi amicus sponso congratulatur, ejusque vultum intuendo, eloquia audiendo, prosperitatem et jucunditatem pensando lætatur; sic cœlestis et divinissimus iste Joannes Baptista Christum Dei Unigenitum, Deum verum veraciter incarnatum, non spiritualiter tantum, sed corporaliter quoque videndo et audiendo, ejus eminentiam considerando, præsertim dum eum baptizavit, gaudio gaudebat propter Christi præsentiam, loquelam et gloriam: quia tunc Christi majestas fuit Joanni gloriosissime manifestata. Nam vidit Spiritum Sanctum in forma columbæ super Christum descendentem et in eo manentem. Audivit quoque vocem Patris desuper intonantem: Hic est Filius meus dilectus. Fuit ergo benedictissimus iste Joannes Christi amicus, non qualitercumque, sed excellenter ac intime valde. Universis quippe fidelibus asserit Christus: Vos amici mei estis, si feceritis ea Joann. 1, 32; Matth. III, 16.
Joann. xv, 14. quæ ego præcipio vobis. Et certe non solum amicus, imo et filius Dei rite vocatur quicumque præceptum caritatis secundum Christi doctrinam adimplens: non solum Deum toto diligens corde et amicos sicut se ipsum, sed inimicos etiam sinceriter amans, et benefaciens odientibus se, pro persequentibus quoque et calumniantibus se exorans.1 Attamen qui evangelica Salvatoris observant præcepta, altiori modo amici ejus vocantur:2 quibus testatur, Jam non dicam vos servos, sed amicos. Porro sanctissimus iste Joannes excellentissimo modo fuit Christi amicus, qui et evangelicis nondum propalatis consiliis, eadem sublimissime adimplevit, non solum monasticam, sed et eremiticam ac anachoreticam ducens in terris vitam, vitam plane angelicam et cœlestem, supernaturalem, admirabilem, ineffabili modo divinam.3
Deinceps diligentius jam pensemus, cur Joannes dicatur Christi amicus. Et hoc per excellentiam grandem. Etenim sicut in veteri Testamento reges Israel leguntur habuisse singuli amicum, quemadmodum Chusai Arachites amicus exstitit David regis, et filius Nathan, Salomonis; sic Christus Dei electus, verus et summus Rex, amicum habere in terra elegit ac voluit fidelissimum Joannem Baptistam. Denique amicorum est eadem velle et nolle, sincera, speciali ac fervida dilectione mutuo affici, ita ut unus cupiat et procuret bonum alterius, non proprii intuitu commodi aut honoris, sed ex pura amicitia propter ipsum amicum, ut bene sit ei; item sua secreta sibi invicem communicare, libenter et jucunde convivere, se ipsos sibi mutuo impertiri, atque pro invicem pati, dum causa expostulat. Propter hæc omnia fuit gloriosissimus sanctissimusque Joannes Baptista excellentissimus Christi amicus: quia a Christi voluntate nunquam fuit per mortale peccatum discordans. In venialibus quoque tam raro ac parum deliquit, quod post Christum et ejus virgineam Genitricem, nunquam in hoc puriorem habuit nec majorem. Imo quantum capax
II Reg. XVI, 16.
III Reg. IV, 5. fuit natura humana, immunis fuisse videtur ab omni veniali culpa, citra omnimodam præservationem a culpa omni quacumque. Ad omnia etiam Christo placentia, ad omnia sancta, justa, pia, honesta, tam ardentissime ac instantissime afficiebatur, omnia quoque Christo displicentia, omnia fœda et prava tam vehementissime et incessabiliter abhorrebat, quod verissime fuit cum Christo eadem volens, et maximus ferventissimusque ipsius amicus: præsertim quia et venialia sua, si forsitan minutissima aliqua aliquando incidit, ita quotidie doluit, flevit, satisfecit et se afflixit, quasi magna incidisset peccata.
Insuper Christus et Joannes mutuo afficiebantur sincerissima, specialissima et fervidissima dilectione. Et quamvis amor Christi divinus et increatus, non dicatur proprie affectivus aut affici, tamen de amore Christi creato, infuso, spirituali, est certum, propter varias causas quæ sunt rationes et incitamenta amandi, puta bonitas, similitudo, propinquitas, cognitio, beneficentia, etc. Virtus autem et sanctitas, gratia et perfectio in Christo et Joanne sublimiter præfulserunt;4 et mente erant simillimi, carne quoque propinqui, et se invicem limpide cognoscentes, etiam nondum ex utero nati materno. Sed et maxima dona a Christo suscepit Joannes; atque per prædicationem Joannis innotuit Christus, imo honorificentiæ Christi impendebat Joannes viribus totis se totum. Quis ergo queat concipere quam ardentissime amaverint se mutuo? Quod etiam innotescit ex hoc quod de se invicem in absentia tam fidelissime ac reverentissime loquebantur, et unus alium tam mirifice extollebat, laudabat et glorificabat.5 Siquidem quum Joannes Christus ab hominibus putaretur, perhibuit se indignum solvere corrigiam calceamenti ipsius, et dixit:6 Illum oportet crescere, me autem minui.7 Quomodo autem Salvator magis commendare Joannem poterat quam dicendo, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista?8 Sic demum Christus et Joannes invicem cupiebant et procurabant unus alterius bonum affectu purissimo, non reflexo. Ad hoc quippe tendebat universa sanctissimi Joannis prædicatio, baptizatio, labor et conversatio, ut Christus ab omnibus cognosceretur ac coleretur.
Amplius, Christus et Joannes sua secreta mutuo communicaverunt: quoniam multa supernaturalia et secreta, multa saluberrima ac divina Christus revelavit Joanni, tam corporaliter eum affando quam spiritualiter illustrando. Siquidem Joanni nondum nato patefecit magnifice suam præsentiam;9 et in baptismo dixit ad eum: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc10 et superbeatissimæ Trinitatis mysterium declaravit Joanni, et quod ipsemet esset qui baptizaret in Spiritu Sancto, potestatem excellentiæ habens in Baptismo.11 Joannes quoque secretum suum aperuit Salvatori, dicendo: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?12 Spiritualiter vero cor suum effudit coram Christi deitate indesinenter.
Adhuc autem, Christus et Joannes libenter atque hilariter convixerunt. Et tamen potest quis sciscitari, quomodo sit hoc verum, quum Joannes non sit Christum secutus, imo a pueritia in solitudine mansit.13 Et respondendum, quod Joannes tanquam vir perfectissimus et spirituali amore plenissimus, de corporali Christi præsentia non curavit, nec aliquo sensuali affectu afficiebatur ad ipsum, nec corporaliter cum ipso appetiit conversari, sed altiori diviniorique modo jugiter ei convixit, et familiarissime ac dulcissime fuit ei conjunctus, spiritualiter eum contemplans, et in suæ divinitatis præsentia se ipsum incessanter constituens, coram eo deambulans, sicut David ambulavit coram Domino, imo cum ipso perambulans, quemadmodum Enoch cum Deo legitur ambulasse.1415 Unde et ipsi Apostoli ad corporalem Christi præsentiam et adspectum taliter afficiebantur, quod per hoc a plena Spiritus Sancti infusione impediebantur. Propter quod Veritas summa Christus Dominus dixit ad eos: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos.16 Ex quibus saluberrime edocemur: primo, quam parum curandum sit de corporali carorum præsentia, nisi forte causa necessaria eam requirat; secundo, quam vehementer a sanctæ et spiritualis dilectionis puritate perfecta et perfectione, affectio impediat sensualis, dum et affectio ad mundissimam Christi humanitatem aliqualiter sensualis, impedivit a susceptione plenaria Spiritus Sancti Apostolos. Hinc inquietudo et impetus cordis ad exsistendum corporaliter cum dilecto, signum frequenter est magnæ imperfectionis et sensualis amoris. Et cur ad extraneorum seu non necessariorum afficimur præsentiam hominum? Quare non sufficit nobis præsentia superdulcissimi Dei ubique præsentis? Quid per multa diffundimur, quum unum sit necessarium?17 Hoc igitur unum intra nos exsistens, intus quæramus, in intimo cordis nostri intueamur, amplectamur ac veneremur, et indefesse custodiamus. — Adhuc autem, Christus et Joannes se mutuo impertiebantur, in tantum quod unus pro alio sustinuit mortem: Christus pro Joannis redemptione et salute, Joannes pro justitiæ defensione et Christi honore.
D Studeamus ergo et nos sacratissimi patris ac principis nostri vestigia imitando, esse modis prætactis amici Christi, volendo per omnia quæ vult ipse aut quæ ipse vult nos velle, atque nolendo quæ displacent ei. Quidquid ergo virtuti, quidquid honestati, quidquid spirituali profectui aut divino contrariatur honori, penitus detestemur ac fugiamus: et in hoc ipso habeamus nos ordinate, ut quanto quid gravioris est culpæ, seu magis contrarium legi divinæ aut præceptis Ecclesiæ, seu statutis Ordinis nostri aut voluntati et jussioni superiorum nostrorum, tanto cordialius ac efficacius illud abhorreamus ac evitemus, ne Scribis assimilemur ac Pharisæis, quibus loquitur Dominus:18 Væ vobis, duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Nec quis intromittat se corripere alium in levioribus culpis, nisi primo in gravioribus corripiat et emendet se ipsum, recordans quod Christus effatur :19 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris. Sed hujus oppositum agunt nonnulli, qui de parvis vim faciunt magnam, et de gravioribus nihil aut modice curant. Proni sunt quoque aliorum parva arguere, et se ipsos in majoribus palpare peccatis, nec æquanimiter ferunt si inde corripiantur. Quorum excæcata mens redeat ad se ipsam, seque in primis doceat, examinet, increpet et castiget. Insuper, cum Joanne sanctissimo pure et irreflexe afficiamur ad Deum, et sui accendamur zelo honoris, ipsum totis viribus venerantes, alios quoque toto posse inducentes ad idem; et quod verbis obtinere non possumus, precibus Deo fusis adipisci conemur. Sed et Deo convivere, hoc est, ei uniri et occupari in ipso atque cum ipso, eum laudando, orando, meditando, contemplando et amorose stringendo, sit summa delectatio nostra. Ad mortem quoque simus pro ipso parati.
Footnotes
-
Matth. xxii, 37, 39; v, 44. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
-
Luc. i, 80. ↩
-
Joann. i, 20; ↩
-
Luc. i, 41. ↩
-
Marc. i, 7. ↩
-
Joann. iii, 30. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Luc. 1, 41. ↩
-
Matth. iii, 15. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Luc. 1, 80. ↩
-
Gen. v, 22, 24. ↩
-
III Reg. 1x, 4. ↩
-
Joann. xvi, 7. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Matth. xxiii, 23, 24. ↩
-
III Reg. ix, 4. ↩
Chapter 93 of 278