Sermo 1
DE MAGNIFICENTIIS ET PERSECUTIONIBUS B. PETRI APOSTOLI.
CONSTITUIT eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ. Ps. CIV, 21.
Verba ista ad litteram scripta sunt de Pharaone rege Ægypti, et Joseph patriarcha. Qui quum exposuisset Pharaoni som- Gen. XLI, 15 et seq. nia sua, constitutus est ab eo præpositus sui palatii et dominus totius Ægypti, ita quod secundus fuit a Pharaone, utpote supremus post eum. Unde ut in Genesi legitur, Pharao rex dixit ad Joseph : Tu eris super domum meam, et ad oris tui imperium cunctus populus obediet; uno tantum regni solio te præcedam. Ecce constituo te super universam terram Ægypti, et absque tuo imperio, non movebit quisquam manum aut pedem in tota terra Ægypti.1
Porro omnia ista allegorice exponuntur de Deo Patre Rege æterno, et Filio ejus Jesu Christo incarnato, cujus manifesta figura fuerat sanctus Joseph. Per Ægyptum quoque designatur hic mundus. Quemadmodum itaque Pharao præfecit Joseph suo regno atque palatio, et omnibus quæ habebat, sic Deus Pater Christum hominem omni creaturæ præfecit, secundum quod ipse testatur : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.2 Constituit quoque Deus Pater Christum dominum domus suæ, id est totius Ecclesiæ : de qua ad Timotheum scribit Apostolus, Scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi.3
Insuper verba ista adhuc mystice valde convenienter exponuntur de Christo et S. Petro. Christus namque constituit beatissimum Petrum dominum domus suæ, id est prælatum, hierarcham ac summum pontificem totius universalis Ecclesiæ peregrinantis in terra. Nam generalem, supremum ac plenum suum vicarium fecit eum. Sicque uno regni solio Christus Petrum præcedit, quoniam Christus est dominus principalis, Petrus vero dominus vicarialis. Fecit etiam Petrum principem totius possessionis suæ, quoniam plenitudinem utriusque potestatis, videlicet spiritualis ac sæcularis, contulit ei : ita quod dispositio regnorum mundi in certo casu ad summum spectat Pontificem, similiter dispensatio ecclesiasticorum bonorum. Ideo, sicut universi Ægyptii obedire Joseph fuerant obligati, sic homines cuncti in hoc mundo viventes, tenentur obedire Pontifici summo, Petri successori atque vicario.
Præterea, sicut Dominus noster Jesus Christus reliquit Petrum suæ potestatis ac prælationis vicarium, sic etiam suæ tribulationis et persecutionis et laborum suorum, imo et crucifixionis suæ, dimisit eum successorem præcipuum. Quantas enim tribulationes et persecutiones pertulerit sacratissimus Petrus, quos etiam in prædicando ac itinerando labores habuerit, partim in libro Actuum Apostolorum descriptum est, et partim in aliis libris. Sed et Joannes refert qualiter Christus Petro genus sui prædixit martyrii :4 Quum senueris, inquiens, alius te cinget, id est, in cruce ligabit. Quod (ut Evangelista ibi exponit) Christus dixit, significans qua morte Petrus clarificaturus fuerat Deum. Simon quoque magus multas persecutiones intulit S. Petro, et contra eum frequenter incitavit Antiochenos ac alios multos, præsertim Neronem imperatorem, atque nonnullos Romanos :5 ut infra in sermonibus aliis referetur.
Amplius, quoniam S. Petrus fuit universorum sui temporis Christianorum fidelissimus pastor, piissimus et affectuosissimus pater, summus prælatus; non dubium quin Christianis, qui suo tempore in Judæa et aliis locis crudelissime occidebantur, injustissime opprimebantur, undique fugabantur, et variis affligebantur tormentis, valde cordialiter ac amare condoluit, tanquam pater et magister ac prælatus filiis, discipulis et subjectis. Nec minus compatiebatur obstinatis Judæis, ceterisque incredulis : nam omnes homines sibi fuerunt commissi. Si ergo Paulus apostolus dixit veraciter, Tristitia mihi magna est et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis;6 non dubium quin gloriosissimus totius Ecclesiæ pastor Petrus hoc dicere potuit, qui tam singulariter in caritate arsit fraterna, imo ut in Itinerario suo B. Clemens testatur, immensam habuit caritatem ad omne genus humanum.
Porro, sicut in Actibus scriptum est, quum Petrus curasset claudum a nativitate, infideles impiissimique Judæi posuerunt eum aliosque Apostolos in custodia publica. Et similiter alibi legitur, quod quum S. Petrus tot operaretur miracula in Jerusalem, cives posuerunt infirmos in plateis, in lectulis et grabatis, quatenus Petro veniente, saltem umbra ipsius obumbraret quemquam illorum, et sanarentur.7 Tunc infelices incorrigibilesque Judæi rursus invidia inflammati, carceraverunt sanctissimum Petrum ceterosque Apostolos.8 Quumque ab angelo essent educti de carcere, nec a prædicatione cessassent, superiores Judæorum adduxerunt eos ad suum concilium, interrogaveruntque eos cur a prædicationibus suis nequaquam cessarent. Quibus Petrus magna auctoritate et constantissima mente respondit : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.9 Et tunc flagellaverunt Apostolos. Estque probabile quod S. Petrum multo acrius flagellaverunt quam alios, quoniam principalis fuit et dux verbi seu prælocutor. Similiter in lectione hodierna docetur, quam crudeliter Herodes Agrippa Petrum incarceravit, ita quod vinctus fuit duabus catenis, et per omnes dies illius solennitatis paschalis sedit sic captus et aggravatus compedibus.10 — Postremo contra Simonem magum, magnum ac longum habuit Romæ conflictum. In quo quum in omnibus prævaluisset, et Simon ille nequissimus esset exstinctus, tam ipse Petrus quam Paulus a Nerone sunt interfecti, ut infra dicetur.11 Quoniam ergo princeps Apostolorum tanta sustinuit, discamus exemplo ipsius patientiam veram ac stabilem in omni adversitate habere, et caritate Dei ac proximorum fervere, pro salute etiam nostra ac proximorum incessabiliter laborare. Attendamus documenta beatissimi Petri, in prima sua dicentis epistola :12 Animas vestras castificate, id est, puras efficite, in obedientia caritatis; in fraternitatis amore, simplici ex corde diligite invicem attentius, deponentes omnem malitiam et dolum et simulationem et invidias et detractiones.1314 Iterum ait ibidem : Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, id est injurias, patiens injuste. Quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis?15 Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum. In quibus verbis docet princeps Apostolorum, magnum non esse, si quis patienter ferat correctiones sibi pro suis peccatis inflictas, sed si absque suo demerito affligatur. Quid ergo dicturi sunt, qui pro suis excessibus correpti sive correcti, impatientes fiunt, murmurant, indignantur, detrahunt, ulcisci minantur? Idcirco sunt dæmonum filii. Imo nonnulli ad tantam perversitatem labuntur, quod nec verbis corripi volunt, sed libere et impune peccare, non attendentes quam ineffabiliter vulnerent animas suas, quantis excæcationibus involvantur, et quam acerbissima inferni mereantur supplicia sempiterna. Resipiscant ergo miserrimi, et correptiones atque correctiones tanquam vitiorum et interiorum vulnerum suorum saluberrimas medicinas cupiant, ament et amplectantur, potius cupientes in præsenti vita castigari, quam æternaliter condemnari. Itaque beatissimum patrem, doctorem et principem nostrum S. Petrum cum omni fiducia et amore rogemus ut oret pro nobis, gratiamque vivendi juxta sua exempla ac documenta nobis impetrare dignetur, quatenus post vitam istam incertam, fallacem, defectuosam, brevissimam, cum ipso æternaliter feliciterque regnemus.
Footnotes
Chapter 97 of 278