Sermo 3
DE SEPARATIONE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI TEMPORE MARTYRII; ET DE TRIBUS QUÆ IN FESTIS SANCTORUM VENIUNT CONSIDERANDA.
IN omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ps. XVIII, 5.
Quemadmodum in Decreto habetur, Italia, Hispania, Gallia, Africa et Germania a principe Apostolorum beatissimo Petro fidem acceperunt catholicam : non quod in omnibus regnis his gloriosissimus Petrus personaliter fuerit atque docuerit, sed quia in Roma residens, et toti Ecclesiæ præsidens, suos discipulos ad hæc regna direxit; nec solum ad regna ista, nam et S. Marcum evangelistam ad Alexandriam misit, urbem præcipuam in Ægypto. Sed et ipse præclarissimus Petrus in omni Judæa, Galilæa et Samaria Evangelium Christi disseminavit, deinde in Antiochia, et ab ea usque ad Romam. Denique in exordio suæ primæ epistolæ loquitur :
Petrus, apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ et Bithyniæ. Ecce quam longe et late, quam variis mundi partibus ac populis prædicavit archiapostolus Petrus. Quomodo autem gloriosum Vas electionis, ferventissimus Paulus apostolus, undique discurrebat prædicando, in ejus patet epistolis atque in Actibus Apostolorum. Merito ergo cantatur de eis : In omnem terram, etc. Et quoniam tempore illo Romani monarchiam mundi tenebant, decentissimum fuit ut Petrus apostolus, totius mundi prælatus, in Roma, capitanea hujus sæculi urbe, sederet : cui et Paulum Christus in solatium junxit. Quumque populum Romanum magna ex parte convertissent ad Christum, et Simonem magum, Neronis imperatoris fiduciam ac patronum, penitus superassent, ab ipso Nerone adjudicati sunt morti.1 Quo facto, mox obstinati Judæi perfidique pagani irruerunt in eos sicut lupi in agnos, et verbis atque verberibus multiplicem eis contumeliam intulerunt. De hoc divinus et affectuosissimus Dionysius in epistola sua ad Timotheum de passione et transitu horum Apostolorum sic loquitur: O frater mi Timothee, si vidisses agones consummationis eorum, defecisses præ lacrimis, præ tristitia et dolore. Quis enim non fleret, quando egressum est præceptum sententiæ ut Petrus crucifigeretur, Paulus decollaretur? Vidisses tunc turbas Judæorum et gentilium multitudines percutientes eos, illudentes eis, exspuentes in facies eorum. Ipsi vero Apostoli tranquilli manserunt tanquam agni innocentes et mansueti. Adveniente autem terribili tempore consummationis eorum, quum separarentur ab invicem, ligaverunt columnas mundi, non utique absque fratrum gemitu et ploratu. Dixitque Paulus Petro: Pax tecum, fundamentum Ecclesiæ et pastor ovium et agnorum Christi. Petrus quoque ad Paulum: Vade in pace, prædicator bonorum et mediator ac dux salutis justorum. Quum autem elongassent eos ab invicem, secutus sum magistrum meum Paulum: non enim in uno vico occiderunt eos. Porro in illa hora tristitiæ plena, dicente carnifice Paulo, Collum para, B. Paulus suspexit in cœlum, muniens frontem et pectus suum signo crucis, et dixit: Domine mi Jesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum.2 Et tunc absque tristitia et compulsione extendit collum, et suscepit coronam.
Consequenter divinus Dionysius refert quoddam valde mirabile, dicens: Attende miraculum, vide prodigium, frater dilecte. Nam post mortem illorum, vidi eos invicem manu ad manum intrantes portas urbis, indutos veste luminis et coronis claritatis ornatos. Non autem ego solus vidi eos, sed et Lemobia pedisequa Sertis regis, quæ discipula erat Pauli. Et quum educeretur Paulus ad mortem, egredeturque urbem, occurrit ei illa cum lacrimis. Cui Paulus: Noli flere, inquit, sed da mihi velum quo operitur caput tuum, et statim illud tibi restituam. Amputante autem carnifice caput Pauli, beatissimus Paulus in ipso ictu explicuit velum et collegit proprium sanguinem illo in velo, ligavitque velum et obvolvit et tradidit feminæ illi. Et reverso carnifici militi dixit S. Lemobia: Ubi dimisisti magistrum meum Paulum? Qui ait: Cum socio suo jacet extra urbem in valle Pugilum, et velo tuo velata est facies ejus. Ipsa vero respondit: Ecce nunc intraverunt Petrus et Paulus induti veste præclara, coronas fulgentes et luce radiantes in suis habentes capitibus. Et protulit velum sanguine cruentatum, monstravitque ei. Propter quod opus conversi sunt multi ad fidem.
Præterea divinus et amorosus Dionysius beatissimorum Apostolorum occisionem deplorat, dicendo: Væ mihi! jam cessavit concursus discipulorum vestrorum Romam venientium et quærentium vos, o gloriosi Apostoli. Jam nemo dicturus est: Eamus et videamus doctores nostros, et interrogemus eos qualiter nos regere oporteat Ecclesias nobis commissas, et interpretabuntur nobis præcepta Domini nostri Jesu Christi et eloquia Prophetarum. Jerusalem et Roma prava amicitia æquales factæ sunt in malo: Jerusalem crucifixit Christum, et Roma interemit ejus Apostolos. Jerusalem autem servit ei quem interfecit, Roma solennizando glorificat quos peremit.
Præterea, prout sanctus docet Bernardus, tria sunt quæ in festis Sanctorum pensare debemus. Primum est, auxilium Sancti cujus solennitas celebratur, utpote, quod potens sit subvenire cultoribus et precatoribus suis, pius quoque et pronus ad succurrendum. Si enim adhuc vivens in sæculo isto potens fuit et pius ac pronus ad auxiliandum, multo magis nunc regnans cum Christo potestatem habet et pietatem ad suffragandum. Idcirco ipsum fiducialiter invocare debemus ut oret pro nobis, indulgentiam nobis et gratiam et salutem impetrando a Domino. Hi autem præclarissimi apostoli Petrus et Paulus valde potentes sunt apud Altissimum, tanquam præcipui ejus amici, sed et visceribus pietatis, caritatis ac liberalitatis prorsus plenissimi sunt: ideo eos singulariter diligere debemus ac venerari et invocare. Imo et universi Apostoli apud Deum valde exstant potentes, suntque piissimi. Ipsi etenim senatores sunt cœlestis ac supernæ Jerusalem, triumphantis Ecclesiæ atque palatii Regis æterni, et amici ac secretarii ejus. Ideo decet ut quilibet Christianus eligat sibi unum Apostolum in patronum, eum videlicet ad quem magis afficitur, illumque quotidie in speciali habeat honore et commemoratione ac invocatione.
Secundum quod in Sanctorum festis debemus attendere, est exemplum Sancti cujus solennia celebramus, videlicet: quam virtuose et exemplariter vixit, quanta sustinuit, quam humilis, mansuetus, pius, justus, constans, discretus caritativusque fuit, et qualiter diem clausit extremum. Nec debemus ista ad hoc solum perpendere ut ea sciamus aut aliis ea valeamus referre, sed ut ædificemur et provocemus nos ipsos ad imitandum Sanctorum vestigia in omni virtute et gratia. Itaque in omni festo Sanctorum, pensemus quam diligentes coram Deo fuerunt, quam custoditi ac timorati in omnibus ne ipsum offenderent; quam ferventes et infatigabiles exstiterunt in Dei obsequio, quam assidui in orationibus fervidis, in meditationibus sanctis, in discussione conscientiarum suarum, in castigatione quotidianarum venialium culparum, quas etiam valde ponderaverunt, et in se ipsis vindicaverunt jejunando, sua corpora flagellando, in orationibus vigilando, cilicia deferendo, seque in planctibus cruciando. Denique omnia ista in sanctissimis istis apostolis Petro et Paulo copiosissime invenimus. Fuit certe in eis omnium virtutum perfectio, omnis boni exemplum; et quum summi essent per gratiam, humillimi tamen erant intuendo suam præteritam culpam. Consideremus ergo labores et fatigationes eorum, tentationes, persecutiones et tribulationes innumeras quas pro Christo, pro fide, pro justitia sunt perpessi: sicque ex eorum intuitu efficiamur ferventes et agiles in divinis, certi quod bonorum laborum gloriosus est fructus;3 in adversis quoque et asperis patientes, scientes quod per multas tribulationes oporteat nos intrare in regnum cœlorum, quod item omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur, ita quod renuit esse de numero electorum, qui renuit pati tribulationes justorum.45 Ecce sanctissimi isti Apostoli, electissimi Dei et amantissimi Christo, quanta sustinuerunt in sæculo isto: qui etiam in abstinentia valde magna atque in multa vixerunt inopia. Unde in Itinerario S. Clementis habetur, quod cibus beatissimi Petri fuit panis siccus cum olivis et raro cum oleribus, vestitus ejus fuit tunica simplex cum pallio humili.
Tertium nobis in festis Sanctorum considerandum, est confusio propria: quia de negligentiis et perversitatibus, de ingratitudinibus et peccatis nostris multis et magnis, imo innumerabilibus, verecundari et contristari vehementer debemus, eo quod Sancti quos colimus, similes nobis, passibiles fragilesque per naturam fuerunt, et tamen per gratiæ Dei auxilium atque per propriæ diligentiæ studium, ad tantam devenerunt perfectionem et gloriam. Cur ergo non solum difficilia, sed et impossibilia nobis videntur ea quæ gesserunt et passi sunt? Cur de auxilio Dei diffidimus, non advertentes exhortationem Pauli dicentis, Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, et quod ait Psalmista, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate?67
His tribus a sancto assignatis Bernardo, addi potest et quartum, videlicet magnitudo felicitatis et gloriæ Sancti cujus peragimus festum, ut ex consideratione præmii tam immensi pro labore tam brevi ac modico, accendamur ad opera virtuosa viriliter prosequenda, tribulationes quoque vitæ præsentis libentius toleremus, pensantes illud Apostoli: Id quod in præsenti leve et modicum est tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis;8 itemque, Non sunt (inquit) condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.9
Sic ergo horum sublimium Apostolorum cum spirituali jucunditate celebremus solennia, et eorum beatitudini congratulemur ex corde; ea quoque vitemus quibus graviter offenduntur, choreas, spectacula, loquacitates, detractiones, gulam, incontinentiam, fraudes, mendacia, perjuria, imo et juramenta non necessaria, ac ceteras præceptorum transgressiones. Sed heu, heu! vitia ista in hoc solennissimo festo a multis præ solito fiunt, et spiritualis jucunditas in carnalem conversa est: sicut et supra in sermone de B. Joanne Baptista est tactum.10 Sed hi (precor) Deum discant habere præ oculis, æterna quoque supplicia Acherontis, et juxta præhabita documenta, se emendent in omnibus. Ad laudem Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 100 of 278