Sermo 2
QUOD PETRUS ET PAULUS DUÆ OLIVÆ DUOQUE SINT LUMINARIA MUNDI ; ET DE VITA EORUMDEM.
HI sunt duæ olivæ et duo candelabra lucentia, in conspectu Domini terræ stantes. Apoc. XI, 4.
Verba ista de beatissimis viris Enoch et Elia ad litteram scripta sunt : quæ de gloriosissimis viris Petro et Paulo mystice possunt aptissime explanari. In primis equidem constat, quod in Scripturis sacris homo frequenter arbor vocetur, quia in multis similitudinem habet cum arbore : quoniam instar arboris crescit paulatim in altum, atque in annis infantiæ ac adolescentiæ viret, in juventuteque floret ac fructum producit, deinde in senio quasi arbor successive decrescit, arescit ac deficit. Floret quoque in scientia proficiendo, fructificat vero quæ bona sunt exsequendo. Hinc ait sacratissimus Joannes Baptista, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur :1 per arborem significans hominem.
Insuper, propter diversas arborum proprietates, homines diversis arboribus comparantur ac designantur. Oliva autem est arbor fructuosa, et dulcem producit fructum, oleum quoque derivatur ex ea. Hinc ait Propheta :2 Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Certumque est quod per oleum pietas designetur. Itaque, sic præstantissimi isti apostoli Petrus et Paulus vocantur duæ olivæ, quia virtuosis operibus erant plenissimi, et innumerabiles homines spiritualiter genuerunt in Christo, eos convertendo ad fidem; omni etiam caritatis, pietatis dulcedinisque internæ affectu copiosissime redundabant : imo in caritatis, pietatis ac suavitatis affectum corda eorum quasi omnino videbantur conversa, quia tam ferventer, tam laboriose et indesinenter pro totius mundi conversione et salute satagebant orando, flendo, prædicando, scribendo, sanctissime conversando, deceptoribus resistendo, persecutiones multas gravissimas sustinendo, innumerabilia quoque faciendo miracula, et suos discipulos, viros sanctos per diversa mittendo regna.
Amplius, recte duo isti Apostoli candelabra nuncupantur lucentia, quoniam instar candelabrorum candelas accensas super se habentium et adstantes illuminantium, ipsi universum mundum illuminaverunt, et nunc usque illuminant per sua sanctissima scripta, perfecta exempla, merita gloriosa, orationes assiduas. De virtutibus autem et excellentiis horum sublimium Apostolorum, superius dicta sunt multa in sermonibus de festis eorum, quæ etiam possunt pro ista solennitate servire, nec decet ea modo repetere. Itaque de divinissimis istis Apostolis dici potest illud Geneseos : Fecit Deus duo magna luminaria :3 luminare majus ut præesset diei, luminare minus ut præesset nocti. Quemadmodum ergo Deus in machina mundi et in regione cœlesti constituit duo luminaria magna, videlicet solem ut præsit diei, et lunam ut præsit nocti; ita in militanti Ecclesia, quæ frequenter in Evangelio appellatur regnum cœlorum a Christo, posuit luminaria duo magna :4 luminare majus, videlicet Petrum, ut præesset diei, id est populo Judæorum, in quibus fuit notitia et cultus unius Dei; et luminare minus, utpote Paulum, ut præesset nocti, hoc est plebi gentilium, qui ignorantiam Dei habentes, caligine idololatriæ fuerunt operti. Unde et Paulus ipse protestatur :
Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.5 Ad Timotheum quoque, doctorem gentium se appellat.6 Porro B. Petrus dicitur luminare majus, non quod S. Paulus fuerit in sapientia minor, aut quod lumen suæ sapientiæ ac doctrinæ a Petro acceperat, vel quod docuit pauciores, sed quoniam major exstitit Paulo potestate prælatica et jurisdictione, utpote prælatus, pastor et præsul totius universalis Ecclesiæ, Apostolorumque princeps. Videtur quoque in miraculis fuisse potentior, quia et umbra corporis sui curavit infirmos.7 Quis vero eorum sanctitate fuerit major, et an in sanctitate fuerint æquales, ei est committendum de quo Salomon loquitur : Spirituum ponderator est Dominus.8
Sed jam de horum beatissimorum martyrio Apostolorum aliquid breviter est tangendum. Verumtamen primo exponam quomodo intelligendum sit quod Petrus dicitur præfuisse Judæis, et Paulus gentilibus. Hoc namque per appropriationem quamdam est dictum, quoniam misso Spiritu Sancto S. Petrus præ ceteris Apostolis docuit et convertit Judæos, ut patet in Actibus Apostolorum, et per diversas civitates Judææ, Galilææ atque Samariæ transivit prædicando hinc inde solis Judæis, præsertim per quatuor annos. Postmodum prædicavit et gentilibus, quia (ut dictum est) toti præsidebat Ecclesiæ, universasque oves suas, imo totum genus humanum, Christus ei commisit ac subdit : Pasce (inquiens) oves meas.9 Paulus vero statim post suam conversionem prædicavit gentilibus. Nihilo minus diu ac copiose prædicavit Judæis, diversis in locis, ut patet in Actibus. Scripsit quoque epistolam ad Hebræos. Et quum primo intrasset Romam, statim congregavit Judæos, prædicavitque eis, et multos eorum convertit, ut in Actibus legitur.10
Itaque de beatissimo Petro id primo sciendum, quod juxta prætacta, per quatuor annos prædicavit undique in Judæa, nusquam fixam sibi constituens sedem certumque locum. Post hoc in Antiochia sedem episcopalem sibi constituit, et septem ibidem præfuit annis. Ex quo enim Christus eum toti præfecit Ecclesiæ, potuit sibi sedem erigere ubicumque sibi complacuit. Quumque in Antiochia et Judæa Simonem magum penitus superasset, et Simonem illum Romam esse profectum audisset, disposuit se ut iret ad Romam, cœpitque paulatim illic proficisci, et undique prædicavit in via per urbes et alia loca, atque innumerabiles homines hinc inde convertit. Nam et fama præcucurrit eum ubique, et homines certatim confluebant ad eum ut prædicationem ejus audirent, ita quod sæpe circa vesperam urbes ingrediens, quum optaret parum quiescere, non permittebatur pausare, turbis ad eum confluentibus undique. Et hoc fuit propter creberrima et innumerabilia ejus miracula, quia quocumque venit, curavit infirmos. Quæ omnia in Itinerario S. Clementis plenius recitantur.
Denique quarto anno Claudii imperatoris legitur S. Petrus Romam venisse, et viginti quinque annis sedit ibidem in cathedra pontificii summi. Atque ut liberius orationi, prædicationi et contemplationi posset vacare, duos sibi assumpsit coadjutores, videlicet S. Linum et S. Cletum, qui exteriora expediebant: quorum unus intra muros Romæ, alius extra muros sedebat. Nam innumerabiles ex variis mundi partibus ad Christum conversi, confluebant ad Romam, ut principem Apostolorum et totius Ecclesiæ summum viderent Pontificem, pleniusque instruerentur ab ipso. Itaque infra præfatos viginti quinque annos sanctissimus Petrus multos valde convertit in Roma et extra eam; et per diversas partes ac urbes Italiæ, Hispaniæ, Galliæ, Germaniæ, Africæ, suos direxit discipulos, per quos innumerabiles gentilium turbæ convertebantur ad Christum.
Legitur quoque in Martyrologio Sanctorum, quod gloriosissimus Archiapostolus tres ex discipulis suis, quos ad prædicandum direxit, in via defunctos, per contactum sui baculi suscitavit: in quo vere patet admiranda excellentia ejus. Siquidem quarto libro Regum legitur, quemadmodum magnus ille propheta Eliseus discipulum suum misit cum baculo suo ad suscitandum puerum mortuum, nec tamen ex contactu baculi Elisei fuit puer ille resuscitatus, sed Eliseo personaliter veniente, et super defunctum puerum illum sæpius procumbente seque expandente, ac exorante, tandem puer surrexit.11
Insuper, quam graves ac multas persecutiones, tribulationes, vulnerationes, contumelias, Vas electionis, sanctus ac sapientissimus Paulus apostolus sit perpessus, ipse in suis epistolis partim digessit, et partim in Actibus Apostolorum descriptum est.12 Ter etenim a gentilibus virgis cæsus est, id est publice flagellatus; a Judæis vero quinquies, ita quod qualibet vice triginta novem ictus accepit. Semel lapidatus est a Judæis, sic quod eum putabant exstinctum. Ter quoque naufragium passus est, et sæpe fuit incarceratus ac dire ligatus. At vero, prout sanctus refert Hieronymus in libro de Viris illustribus, vicesimo quinto post Christi passionem anno S. Paulus Romam missus est vinctus, videlicet anno Neronis imperatoris secundo; et per duos annos sub Nerone tunc mansit in Roma vinctus, non tamen clausus, sed libere ibat in urbe, et contra Judæos disputavit, plurimosque Judæorum convertit atque gentilium. Postmodum a Nerone dimissus, prædicavit in partibus occidentis; deinde rediit Romam, et cum beatissimo principe apostolici agminis Petro prædicavit in urbe, ita quod maxima pars Romanorum, etiam nobilium et domesticorum imperatoris, credebat in Christum. Pincernam quoque Neronis nomine Patroclum, S. Paulus suscitavit a mortuis.
Præterea, quum Simon magus per maleficia sua decepisset Neronem et plurimos Romanorum, in tantum quod eum pro deo colebant, gloriosi apostoli Petrus et Paulus ad Neronem introeuntes, omnia maleficia Simonis magi ei exposuerunt. Tunc coram imperatore et Romanis facta est magna et longa disceptatio et lis inter sanctos Apostolos et sceleratissimum illum magum. Quumque magus ille jactaret se posse mortuos suscitare, convocaverunt Romani beatissimum Petrum et Simonem magum, concorditer definientes ut ille occideretur qui mortuum suscitare non posset. Et mortuo quodam allato, dum Simon magus eum non valuisset resuscitare, S. Petrus eum in Christi suscitavit virtute. Quumque Romani vellent occidere magum, Petrus prohibuit, dicens : Christus nos docuit ut bonum pro malo reddamus. Tandem Simon magus dixit se velle in cœlum ascendere, et coram imperatore ac Romanis cœpit volare. Tunc Paulus dixit ad Petrum :13 O Petre, cur tardas? Tuum est imperare, meum orare. Perfice quod cœpisti : jam enim vocat nos Dominus. Statim ergo S. Petrus dæmones adjuravit ut corruere magum permitterent, moxque Simon magus corruens, fractis cervicibus exspiravit. Ob hoc Nero indignans, præcepit Apostolos trucidari, et Petrum sanctissimum tanquam extraneum crucifigi, Paulum tanquam civem Romanum decapitari. Porro S. Petrus ex profundissima humilitate reputavit se indignum taliter crucifigi sicut Christus Dominus ejus fuerat crucifixus, petiitque capite deorsum verso crucifigi. Et factum est ita. Quum igitur crucifixus fuisset, aperuit Deus adstantium oculos, videruntque angelos juxta Petrum apostolum stantes. Petrus vero de cruce populo prædicavit. Deinde devotissime alloquens Christum, et fideles ei commendans, tradidit spiritum. Sicque gloriosi Apostoli sunt uno die martyrio coronati : quorum patrocinia invocemus, documenta sequamur, præcepta implere semper conemur, ut eorum imitando vestigia, beatitudinem consequamur æternam.
Footnotes
Chapter 99 of 278