In festo
SS. PETRI ET PAULI APOSTOLORUM
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
MISIT HERODES REX MANUS, ETC. Act. XII, 1-11.
LECTIO ista refert quemadmodum princeps Apostolorum beatissimus Petrus ab Herode fuerit incarceratus, atque ab angelo liberatus. Verumtamen de hac re seu liberatione non est hodierna solennitas, sed festum S. Petri ad Vincula. Legitur tamen hodie lectio ista, quia de S. Petro et ejus persecutione pertractat, et quoniam in Scriptura canonica non invenitur quod nunc loco epistolæ magis apte legatur. Itaque scribit Lucas evangelista :
Misit Herodes rex manus, id est potestatem sui exercitus. Iste fuit Herodes Agrippa, filius Aristobuli, filii Herodis Ascalonitæ qui occidit infantes.1 Ut affligeret quosdam de Ecclesia primitiva, id est aliquos Christianos. Occidit autem, id est, decollari fecit, Jacobum Majorem, filium Zebedæi, fratrem Joannis apostoli, gladio: quod qualiter et propter quid gestum sit, infra in sermone de S. Jacobo apostolo referetur. Videns autem quia placeret Judæis incredulis (quorum exstitit princeps) occisio Jacobi, apposuit apprehendere, id est capere, et Petrum tanquam capitaneum et prælatum omnium Christianorum. Erant autem dies Azymorum, id est festivitatis paschalis, quæ septem diebus duravit in quibus vescebantur Judæi panibus azymis, id est non fermentatis :2 infra quos Judæi non facile aliquem occiderunt, propter reverentiam festi illius, quod celebrabant in memoriam liberationis patrum suorum de Ægypto. Quem quum apprehendisset, misit in carcerem, tradens eum quatuor quaternionibus militum ad custodiendum. Sicut centurio appellatur qui centum præest militibus, ita quaternio, qui quatuor militibus præest. Sicque sub quatuor istis quaternionibus erant sedecim milites, ac per hoc viginti simul fuerunt, præter custodes carceris. Commisit enim tam multis custodiam Petri, ne aliquo modo evaderet. Nam multa mirabilia noverat a S. Petro esse peracta : ideo caute fecit eum servari, quemadmodum proditor Judas de Jesu dixit Judæis :3 Ducite eum caute, ne scilicet vestris e manibus elabatur. Volens post Pascha producere eum populo, id est obstinatis Judæis præsentare, ut ad eorum voluntatem occideretur. Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia, id est cunctis fidelibus Petri incarcerationem scientibus, ad Deum pro eo, ut liberaretur de manu Herodis : quoniam magis necessarius fuit Ecclesiæ, tanquam princeps Apostolorum et prælocutor eorum, in verbis quoque et factis potentior, imo celeberrimus in miraculis.
Quum autem producturus eum esset
Herodes, id est populo præsentaturus ad mortem, in ipsa nocte, diem quo hoc facere voluit præcedente, erat Petrus dormiens (non enim timore mortis turbatus fuit aut impeditus a somno, ut moris est incarceratis) inter duos milites, vinctus catenis duabus; et custodes ante ostium custodiebant carcerem, ita quod humana industria aut virtute non valebat evadere. Et ecce angelus Domini adstitit, id est, coram Petro stetit, et lumen refulsit in habitaculo carceris. Angelus quippe cum splendido vultu apparens, carcerem illustravit; solus tamen Petrus lumen illud adspexit. Percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus, angelo eas dissolvente.
Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, id est, cinge te. Ut enim Scholastica refert historia ex verbis Bedæ, S. Petrus deposuit cingulum suum propter molestiam carceris, ut tunica pedes operiente, frigus temperaret nocturnum. Per quod datur exemplum ac documentum devotis, quod tempore corporalis molestiæ, licet eis aliquid de propositi sui relaxare rigore. Insuper, secundum Cassianum, quoniam Elias et Petrus cingulis usi leguntur, monachi in deserto cingulis utebantur. Et calcea te caligas tuas, id est, calceamenta tua indue. Dicuntque aliqui, quod caliga nunc sumitur pro genere calceamenti non habentis corium super pedem : quod quidam vocant sandalium. Sed in communi usu loquendi caliga pro crurium indumento accipitur. Et fecit Petrus sic. Et dixit illi angelus : Circumda, id est obvolve, tibi vestimentum tuum : quod forsan de pallio dicitur; et sequere me. Et exiens carcerem, sequebatur eum, videlicet angelum, et nesciebat quia verum est veritate rei, id est reale aliquid, quod fiebat per angelum circa se, scilicet eductio ista de carcere. Existimabat autem se visum videre, id est visionem imaginariam horum habere. Unde videtur quod non plenarie vigilavit. Nam et aliqui in somno surgunt et ambulant.
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, id est custodes per duo loca divisos : qui somno erant oppressi, aut tali cæcitate percussi quali et Syri sub Eliseo, aut alio modo impediti divina virtute, ne Petrum egredientem sentirent, et prohiberent;4 venerunt ad portam ferream : quæ (ut dicitur) fuit in atrio carceris atque exterior; quæ ducit ad civitatem Jerusalem. Ex quo elicitur quod carcer extra urbem fuit, aut in parte ejus exteriori. Quæ ultro aperta est eis virtute divina per angelum. Et exeuntes per ferream portam, processerunt vicum unum, urbem intrando, et continuo discessit angelus ab eo, id est, repente disparuit. Et Petrus ad se reversus, id est compos mentis effectus, et proprium actum advertens, dixit : Nunc scio vere per experientiam et ad sensum, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum meam occisionem desiderantium. Utitur autem Petrus in omnibus stilo ornato et eleganti, et sæpe difficili, semperque sententioso.
Footnotes
Chapter 96 of 278