Enarratio in evangelium
VENIT JESUS IN PARTES CÆSAREÆ PHILIPPI, ETC. Matth. XVI, 13-19.
HODIERNO in evangelio describit sanctus evangelista Matthæus in quanta excellentia, potestate et gratia Dominus Jesus constituit gloriosissimum Apostolorum principem Petrum. Idcirco evangelium illud legitur hodie. Et quamvis sit hodie solennitas Petri et Pauli, Ecclesia tamen in divino Officio specialiter commemorationem facit de S. Petro tanquam de principali, et cras de S. Paulo. Itaque Matthæus dicit :
Venit Jesus in partes, id est ad loca vicina, Cœsareœ Philippi, id est civitatis quam Philippus filius Herodis Ascalonitæ vocavit Cæsaream, ad honorem Tiberii Cæsaris; et interrogabat discipulos suos, puta Apostolos, non ex ignorantia, sed ut eos instrueret, sicut magistri suos solent interrogare discipulos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? id est, quid dicunt et sentiunt turbæ de me, et quem dicunt me esse? At illi dixerunt: Alii dicunt te esse Joannem Baptistam: sicut Herodes Antipas frater prædicti Philippi, qui Herodes audiens famam Christi, dicebat: Quem ego decollavi Joannem, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in illo.1 Alii autem dicunt te esse Eliam. Nam sicut sacerdotes et alii multi suspicabantur Joannem Baptistam esse Eliam, propter vitæ austeritatem et eremiticam mansionem similitudinemque vestitus, atque justitiæ zelum; sic aliqui putaverunt Dominum Jesum esse Eliam, propter miraculorum excellentiam, imperterritamque mentis constantiam, et insuperabilem veritatis attestationem. Alii vero dicunt te esse Jeremiam, propter conversationis tuæ sanctitatem, quoniam Jeremias sanctificatus fuit in utero matris.2 Aut unum ex
Prophetis. Putabant namque aliquem præcedentium Prophetarum surrexisse a mortuis, juxta illud Lucæ:3 Dicebatur a quibusdam, quia Propheta unus de prioribus surrexit.
Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? id est, vos qui melius aliis scitis miracula mea, et doctrinam meam auditis quotidie, quid sentitis de me? Respondens Simon Petrus, dixit. Petrus ceteris principalior atque ferventior, pro omnibus dat responsum: Tu es Christus, id est rex Messias, mundi Salvator, in lege et Prophetis a Deo promissus ac prænuntiatus, Filius Dei unigenitus, Patri æterno coæternus, consubstantialis et æqualis. Itaque Filius es Dei vivi, qui essentialiter vita est, in quo idem sunt esse, vivere et intelligere.
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es nunc in spe, beatitudine viæ et gratiæ, imo gratiæ specialis ac meriti magni, Simon Bar Jona, id est filius Joannis. Petrus enim proprio nomine a principio Simon vocatus fuit, filius viri qui dicebatur Joannes. Unde secundum Joannem, Christus ait ad eum:4 Simon Joannis, diligis me? Vel, « Bar Jona », id est filius columbæ, utpote adoptivus filius Spiritus Sancti, qui et per columbam significatur. Quia caro et sanguis non revelavit tibi, id est, nullus Judæorum te docuit, nec a te ipso agnoscis, quod protulisti, videlicet quod ego sum Christus, Filius Dei vivi. Sed Pater meus qui in cœlis est, ille cor tuum illuminavit ad intelligendum quod ego sum Christus, Filius Dei. Et ego dico tibi, id est, tuæ fidelissimæ confessioni vicem rependo et mercedem retribuo: Quia, id est quod, tu es Petrus, id est firmus in fide, ac principalis;5 et a me Petra Petrum te voco, sicut a me Christo aliquis dicitur christianus, quoniam mei qui Petra sum, dignus confessor exsistis. Sic ergo imposuit ei Christus nomen novum, propter fidei suæ confessionem. Et super hanc petram quam confessus es, videlicet super me ipsum, qui lapis sum angularis; vel, « super hanc petram », id est hujus fidei firmitatem; ædificabo Ecclesiam meam, id est, populum fidelem catholicum, spiritualiter per dona gratiæ fundabo ac confirmabo : quos per caritatem, fidem et gratiam mihi conjungam, ut in me sint unum mysticum corpus, una domus, unus populus, et una Ecclesia. In hac igitur fide, quod Jesus est Christus, Filius Dei, fundatur et salvatur Ecclesia : præsertim quum in nomine Christi, tota superbeatissima Trinitas intelligatur, videlicet Pater ungens, Filius unctus, Spiritus Sanctus unctio. Hinc Joannes in prima sua Canonica : Omnis (inquit) qui credit quod Jesus est Christus, ex Deo natus est.6 Porro ad hoc quod aliquis vere et salubriter credat Jesum esse Christum, oportet quod credat vera esse omnia quæ docuit Christus, habeatque fidem formatam, ne quod fide asserit, opere neget.
Et portæ inferi, id est vitia et errores tentationesque diaboli, quæ ducunt ad inferos; vel, « portæ inferi », id est tribulationes vitæ præsentis persecutionesque tyrannorum, quæ ob suam acerbitatem comparantur portis inferni; non prævalebunt adversus eam, id est, Ecclesiam non poterunt a fide avertere, nec eam in toto destruere, nec eam impugnare, quia semper aliqui boni in Ecclesia permanebunt, et ipsa Ecclesia usque ad finem mundi durabit. Ecclesia quippe præsertim consistit in electis et bonis fidelibus, qui vere sunt membra Christi. Impii autem sunt membra diaboli.
Et tibi dabo claves regni cœlorum. Sicut in corporalibus, clavis vocatur instrumentum quo rite janua aperitur, ita in spiritualibus, scilicet sacramento Pœnitentiæ, clavis appellatur potestas qua obstaculum ingrediendi regnum cœleste aufertur. Hoc autem obstaculum duplex est, utpote: macula, quæ est ipsa culpa, et reatus, qui est obligatio ad pœnam, eo quod nondum satisfactum sit pro peccato. Clavis ergo prout nunc sumitur, est potestas ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus judex indignos a regno excludit, et dignos ad illud admittit. Quæ potestas est in Deo Trinitate per auctoritatem primam et summam, in Christo homine per excellentiam quamdam creatam, in ministris Ecclesiæ per instrumentalem administrationem. Denique quidam dixerunt, quod sint duæ claves realiter condistinctæ, puta: scientia, per quam discernit sacerdos quis dignus sit regno, et quis indignus; et ipsa potestas admittendi ad regnum et excludendi ab illo: sic tamen, ut scientia dicatur clavis minus principalis, atque in ordine ad aliam clavem, sine qua nec clavis esset. Et ista videtur fuisse opinio Magistri, quarto libro Sententiarum. Alii probabilius dicunt, quod et communius nunc tenetur, quod non ipsa scientia, sed auctoritas utendi scientia ad discernendum modo prætacto, sit clavis: quæ auctoritas potest esse absque scientia, et econtra, quemadmodum in sæcularibus judiciis quidam habent auctoritatem judicandi secundum regulas juris, qui non habent juris scientiam, et aliqui econtra habent scientiam juris, non habentes auctoritatem exercendi judicium. Certum est autem quod scientia requiratur ad debitum usum clavis istius. Itaque clavis est una secundum essentiam, et bina secundum efficientiam. Idcirco Christus pluraliter dixit: Tibi dabo claves regni cœlorum.
Et quodcumque ligaveris super terram, id est, quemcumque a regno juste excluderis, servando rectum processum et debitum clavium usum:789 quia ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo divinus Dionysius loquitur, quod sacerdotes uti debent virtutibus hierarchicis sibi collatis, secundum quod Deitas moverit eos, quoniam agens instrumentale efficaciam non sortitur nisi prout a principali agente movetur. Propter quod dicit Apostolus : Secundum potestatem quæ data est mihi in ædificationem, et non in destructionem.10 Erit ligatum et in cœlis, id est, ratum erit et approbatum coram Deo. Et quodcumque solveris super terram, id est, quemcumque in Ecclesia a peccatis absolveris, et regno dignum censueris, erit solutum et in cœlis, id est, Deus illum absolutum judicabit, et regno condignum, servato (ut dictum est) recto processu, ut vere pœnitens et contritus atque confessus absolvatur, non alius.
Denique, secundum Thomam et alios solennes doctores, potestas illa ligandi et solvendi realiter idem est quod character sacerdotalis, qui est Ordo, sumendo Ordinem pro uno de septem sacramentis Ecclesiæ. Et juxta hoc Christus dedit Apostolis potestatem præfatam in Cœna, quando Apostolos constituit sacerdotes, dicendo : Hoc facite in meam commemorationem.11 Hinc omnis sacerdos habet potestatem ligandi atque solvendi secundum ejus essentiam; non tamen habet exsecutionem ipsius, quia non habet subditos in quos agat, videlicet quia jurisdictionem non habet. Unde secundum doctores super quartum Sententiarum, ad hoc quod sacerdos aliquem possit absolvere, exigitur duplex potestas, videlicet ordinis et jurisdictionis. Verumtamen in casu necessitatis extremæ, omnis sacerdos potest quemcumque peccatorem ab omni peccato absolvere.
Footnotes
Chapter 98 of 278