Sermo 4
Ad religiosos
QUANTUM FERVOREM ET REVERENTIAM HABUERIT AD CHRISTUM PETRUS; ET DE CAVENDA PRÆSUMPTIONE.
CONSTITUIT eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ. Ps. CIV, 21.
Ecclesiastica dignitate atque ecclesiasticæ potestatis plenitudine, miraculorumque gloria, Dominus noster Jesus Christus sacratissimum Petrum præ cunctis Apostolis, imo præ Sanctis omnibus honoravit. Nec dubium quin contulit ei sapientiam et virtutes in tanta excellentia, quod per eas fuit ad tantæ præsidentiæ exsecutionem omnino idoneus.
« Constituit » ergo « eum dominum domus suæ », id est prælatum ac præsidem, judicem et rectorem totius militantis Ecclesiæ, quemadmodum super Marcum sanctus scribit Hieronymus:1 Cœnaculum grande stratum, est universalis seu tota Ecclesia. Dominus domus istius est Petrus apostolus. Constituit quoque eum « principem omnis possessionis suæ », hoc est hierarcham supremum universi populi christiani, de quo Pater loquitur Filio : Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.2 Hanc hereditatem et plebem Dominus et Salvator se ipso redemit et emit, quam post resurrectionem suam Petro commisit regendam: Pasce (inquiens) oves meas.3 Porro sacratissimus Petrus et quicumque ejus successor, vocatus est dominus domus Dei sive Ecclesiæ, prout principes et prælati dicuntur domini subditorum suorum dominatione ordinata, quæ ad bonum atque salutem subditorum refertur, quæ est dominatio prælaticæ administrationis seu dignitas præsidentialis, non autem dominatione fastus et inordinatæ superpositionis seu impiæ libertatis, qua quis propria libertate propriique intuitu commodi ac honoris aliis præest. Hinc in Regula sua sanctus scripsit Hieronymus: Non nobili Bartholomæo, sed vili piscatori B. Petro traditur principatus monarchiæ totius mundi. Unde Anselmus in exordio epistolæ de Incarnatione Verbi sic scribit Romano pontifici: Patri ac domino universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis. Et per hanc distinctionem faciliter concordantur variæ auctoritates quæ sibi invicem contrariari videntur.
Præterea, quoniam beatissimus Petrus princeps fuit apostolici chori et totius præsul ac doctor Ecclesiæ, omnia verba ejus ac facta, nobis sunt præcipue ponderanda ac diligentissime consideranda. Nam et verba ejus incaute prolata, et facta ejus non recta, valent nobis permaxime ad cautelam, ad ædificationem, instructionem et admirationem. Nempe, quod Christo passionem suam prænuntianti dixit seorsum, Domine, propitius esto tibi, nam hoc non erit: pandit nobis magnitudinem sui fervoris ad Christum, quamvis tunc nondum satis spiritualis ac puri; et item, quanta tunc fuit imperitia ejus atque simplicitas, quoniam necdum cognovit ex lege et Prophetis Christum esse passurum. Ex quibus nostra inflammatur ad Christum dilectio, et fides instruitur, eo quod sancti Apostoli et summus iste Apostolus usque post Christi passionem et resurrectionem tam imperiti, idiotæ ac simplicissimi erant. Quomodo ergo postea tantam repente sortiti sunt notitiam omnium Scripturarum, gratiamque linguarum, constantiam et fervorem, miraculorum quoque virtutes, ita ut facerent copiose quæ soli sunt possibilia Creatori omnipotenti? Rursus, quod in Cœna Christo suos pedes lavare volenti locutus est, Non lavabis mihi pedes in æternum4, ostendit quam summam et admirandam habuit reverentiam et humilitatem ad Salvatorem, ut et nos ita agamus.5 Nec solum ad Christum, sed ad ejus quoque vicarium spiritualem patrem nostrum habere debemus humilitatem et reverentiam grandem, tanquam ad eum qui nobis Christi repræsentat personam.
Porro, quod Christo Apostolorum ruinam prædicenti, Petrus respondit tam fervide quam incaute, Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor;6 informat nos quam periculosum sit quemquam de viribus suis præsumere, aut aliis se præferre, inconsiderateve loqui. Idcirco vitemus hæc omnia, et propriam infirmitatem, defectuositatem, instabilitatem pensantes, solius Dei innitamur auxilio, in ejus bonitate speremus, ejus opem et gratiam in cunctis præsupponamus. Et quamvis in spe nostra esse debeat certitudo et firmitas ex parte objecti ipsius spei, hoc est ex consideratione pietatis ac gratiæ Dei, ex qua parte non erit defectus adeptionis rei quam speramus; tamen ex parte propriæ fragilitatis et insufficientiæ, debet spei nostræ esse admixtus timor prudentialis, quia ex hac parte potest contingere nostræ salutis defectus. Propter quod præclarissimus Archiapostolus iste, in prima sua hortatur Canonica: Incolatus vestri tempore conversamini in timore.7 Paulus quoque: Cum metu, inquit, timore et tremore vestram salutem operamini.8 Unde quemadmodum grana inter duas conteruntur molas, superiorem et inferiorem, ita cogitationes cordis nostri inter spei confidentiam et timorem molendæ sunt, quatenus ex intuitu pietatis ac adsistentiæ Dei speremus de meliori, ex consideratione autem propriæ infirmitatis et defectuositatis vereamur quotidie de pejori, præsertim quum ignoremus an amore digni simus an odio, an præsciti vel prædestinati.9
Amplius, quod Petrus Christo sibi contradicenti atque dicenti, Dico tibi, antequam gallus in hac nocte vocem bis dederit, ter me negabis, non acquievit nec credidit, sed respondit, Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo;1011 ostendit quod ex inconsideratione, incautela et indiscretione nascatur immansio proprii sensus, imo et indocilitas. Quod prorsus cavendum est religiosis potissime, qui superiorum suorum judicio magis quam proprio acquiescere obligantur, scientes quod quasi peccatum ariolationis sit reluctari, et quasi idololatriæ scelus acquiescere nolle;12 quanquam S. Petrus verba illa ex pertinacia cordis non dixerit, sed ex nimietate quadam amoris et inconsideratione propriæ infirmitatis: ut si quis prælatum suum tam fervide diligat, ut asserat se malle occidi cum eo, quam separari ab ipso. Non igitur absolute quis dicat, affirmet, præsumat, se nunquam in illud vitium ruiturum. Nihilo minus humiliter dicere potest et debet, se in gratia Dei confidere quod Deo auxiliante non corruet.
Præterea, quod Petrus in Christi passione tam graviter cecidit fugiendo, negando, abjurando, perjurando, anathematizando;13 docet nos quam ineffabiliter valde lamentanda ac misera sit humana natura auxilio gratiæ destituta, et sibi ipsi paulisper relicta. Quod etiam patuit in magno illo Elia, qui timore Jezabel fugit, et ivit quocumque spiritus eum ferebat;1415 atque in Moyse præelecto, qui post tam miranda prodigia, tam copiosa miracula, post tanta omnipotentiæ Dei experimenta, incredulus fuit Deo ad aquas Contradictionis.16 David quoque sanctissimus, nonne post tanta vaticinia, oracula et miracula, post tot opera virtuosa, quum jam grandævæ esset ætatis, in adulterium homicidiumque delapsus est, nec post plurimos dies tam enormem suam advertit ruinam, quousque a Nathan propheta fuit admonitus?17 Quis ergo jam potest præsumere sive inaniter gloriari, ac stulta securitate resolvi?18 Ideo advertamus ac impleamus quod Vas ait electionis: Qui stat, videat ne cadat. — Rursus, in prætacta Petri ruina merito admiramur dispensationem judiciorum sapientiæ Dei et viscera misericordiæ ejus:19 cur scilicet tam præelectum ac summum Apostolum permisit tam subito graviterque pro- sterni, et quod tam graviter lapsum, tam repente misericordissime adspexit, compunxit, convertit, et ei majora quam ante contulit gratiarum charismata. Cur autem tam eum quam Paulum permisit tam graviter transgredi, scitis, videlicet ut in propria culpa discerent fragilitatem humanam et compassionem ad alios, misericordiamque eis desuper impertitam, proximis impertiri. Unde et nos quo gravius lapsi sumus, eo propriam defectuositatem et fragilitatem frequentius recolamus atque humilius fateamur, et aliis misericordiores ac indulgentiores esse curemus.
At vero per hoc quod excellentissimus Petrus post Christi resurrectionem ter a Christo interrogatus, Simon, diligis me plus his?20 tam caute humiliterque respondit, Domine, tu scis quia amo te;21 docet nos ut post casum nostrum cautiores custoditioresque simus, præcaventes ne recidivemus, et in pristinum relabamur periculum.
Postremo per hoc quod gloriosissimi patres, magistri ac principes nostri Petrus et Paulus post lapsus suos tam compunctissimi, humillimi, ferventissimi, fructuosissimi fuerunt, non solum ad tempus breve, sed usque ad terminum vitæ suæ, informant nos, ut quanto per omissionem et commissionem gravius sæpiusque peccavimus, eo toto tempore vitæ nostræ humiliores, compunctiores, ferventiores ac fructuosiores permaneamus, quatenus ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia, et contritio nostra nostris peccatis sit adæquata, et per quæ peccavimus, per hæc sponte puniamus nos ipsos.2223
Infinitam itaque Omnipotentis misericordiam in gloriosissimis istis Apostolis consideremus, miremur, laudemus ac veneremur, atque eorum intuitu confidamus in omni pietate Altissimi, nec de spirituali desperemus profectu: imo sanctissimorum horum intercessione ac meritis Apostolorum conemur impetrare a Domino omnem gratiam ad implenda ea quæ dicta sunt opportune. Ad laudem et gloriam Dei.
Footnotes
-
Marc. XIV, 15. ↩
-
Ps. II, 8. ↩
-
Joann. XXI, 17. ↩
-
Joann. XIII, 8. ↩
-
Matth. XVI, 22. ↩
-
Matth. XXVI, 33. ↩
-
1 Petr. I, 17. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Eccle. IX, 1. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Matth. XXVI, 34. ↩
-
I Reg. xv, 23. ↩
-
Marc. xiv, 66-71. ↩
-
Matth. xxvi, 56, 69-74; ↩
-
III Reg. xix, 3. * voluntas ↩
-
Num. xx, 10-13. ↩
-
II Reg. xi, 4, 15. ↩
-
II Reg. xii, 1 et seq. ↩
-
I Cor. x, 12. ↩
-
Joann. xxi, 15-17. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Sap. xi, 17. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
Chapter 101 of 278