Skip to the text

Sermo 5

QUOD PETRUS PASTOR RECTORQUE SUMMUS FUERIT ECCLESIÆ, ET QUOD OCTO GRADIBUS DOCUERIT ASCENDERE IN COELUM.

Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Matth. XVI, 18.

Christus fons sapientiæ, cujus est omnia pulchriformiter ordinare, ordinate distinguere, distincte locare, attingens a fine in finem fortiter, atque disponens cuncta suaviter1, Sponsam suam, Ecclesiam, nolens in terra relinquere inordinatam, imo volens eam optime esse dispositam, antequam in cœlum conscendit, loco sui ipsius præfecit ac reliquit ei unum in summum pastorem, in unicum caput ac præsulem, tribuens ei plenariam potestatem et jurisdictionem super gregem dominicum mundumque universum. Hic unus est beatissimus Petrus, cui tam specialiter locutus est Dominus: Pasce oves meas. Ecce quam admiranda est dignitas Petri, quam sublimis est excellentia ejus et cujuslibet sui legitimi successoris Romani Pontificis.2 Tanta certissime, ut Paulus apostolus, Vas æternæ electionis, in sua fateatur epistola: Deinde post annos tres ascendi Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim.3 Qualis et quantus est iste, propter quem videndum divinus ille apostolus Paulus tam longum et laboriosum arripuit iter, quum undique esset tam multipliciter occupatus? Unde et tempore passionis amborum, volante Simone mago in aere, diabolo eum ferente, Paulus clamavit: Quid moraris, o Petre? Tuum est imperare, meum orare. Cognoverunt ergo gloriosi et benedicti Apostoli prædignissimum Petrum esse eorum principem et prælatum.

Hinc S. Cyrillus Alexandrinus patriarcha, in libro Thesaurorum disseruit: Ipsi beati

A Apostoli in Evangelio atque Epistolis affirmaverunt, in omni doctrina Petrum esse loco Christi in ejus Ecclesia, Petro locum præstantes in omni concilio et synagoga, in omni electione et confirmatione*.4 Idcirco et membra maneamus in capite nostro apostolico, Romanorum Pontificum throno, a quo nostrum est quærere quid credere et quid debeamus tenere, ipsum venerantes et ipsum rogantes pro omnibus, quia ipsius solius est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et ligare loco illius qui ipsum ædificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli donavit cui omnes jure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Jesu Christo obediunt. Hinc quoque in sermone de Apostolis sanctus asserit Augustinus: Quis piscatorem crederet Apostolorum fieri principem, regibusque obsistere, reges sanctificare, et regnis omnibus imperare, mundum legibus refrenare, dæmones pedibus conculcare? Magna potestas est ejus, quia totius orbis obtinet principatum. Hinc ait Chrysostomus: Christus Petrum orbis terrarum inthronizavit magistrum. Theophilus quoque in persona Christi ad Petrum: Te, inquit, nunc dirigo ad orbis pontificatum. Beda etiam super illud Joannis, Intuitus eum (videlicet Petrum) Jesus, testatur:5 Intuitus est eum non exterioribus oculis solum, sed et æterno divinitatis adspectu vidit cordis ejus simplicitatem et animi sublimitatem, cujus merito toti esset præferendus Ecclesiæ. Et iterum Beda nominat Petrum totius Ecclesiæ præsulem. Verumtamen omnis excellentia ista ad dona gratiæ gratis datæ pertinens, non suffecit Petro sanctissimo* ad salutem, nisi et dona gratiæ gratum facientis accepisset a Deo.

Præterea contemplemur, quam supergloriosa sit omnipotentia sapientissimi Creatoris, quam pulchre ac mirabiliter cuncta disponat, et quanta sit virtus gratiæ ejus. Nempe, quam sancte dedit Joanni vivere in deserto, tam sancte dedit et Petro vivere in sæculo in medio hominum, in turbis Judæorum atque gentilium, a quibus perverti non potuit, sed eos copiose convertit, et inter tot occupationes externas, in summa compunctione, devotione ac fervore permansit: tam incessanter ac valide sol sapientiæ, fons caritatis, Deus altissimus coruscavit, inflammavit, influxit, operabatur in Petro, tantaque fuit virtutum ejus perfectio. Tanti igitur patris, magistri ac principis nostri intueamur doctrinam, sectemur exempla, invocemus subsidia. Quemadmodum enim de civitate Ezechieli in visione ostensa asseritur, quod per octo gradus ascendebatur ad eam, ita beatissimus Petrus in secunda Canonica sua docet nos per octo virtutum gradus ad Jerusalem cœlestem ascendere, dicens: Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. Hæc enim si vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Porro, quam necesse sit ista habere, subjungit: Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Debemus ergo bona ista peragere, et virtutes has possidere.

Et primo oportet habere fidem, quæ est oculus mentis et summæ radius veritatis, rationem inclinans ad consentiendum credendis auctoritate veritatis divinæ, finemque ultimum, quem semper intendere et ad quem jugiter tendere debemus, nobis demonstrans. Hinc justus ex fide vivere perhibetur. Verum, quoniam fides sine operibus mortua fertur, et quia pro fidei defensione oportet nos ad mortem esse paratos, debemus in fide ministrare (hoc est exercere seu exsequi) virtutem, id est opera virtuosa, quibus fides viva, formata et pulchra reddatur; item virtutem, id est fortitudinem, quæ est virtus cardinalis faciens opera ardua viriliter aggredi, nec propter pericula mortis ea relinquere, ut impleatur quod ait Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Sed quia in exsecutione operum bonorum ac fortium, necessaria valde est discretio modum in omni bono præfigens, opportunumque locum et tempus observans, ut ordinate omnia fiant sitque rationabile obsequium nostrum; propterea in virtute ministrare debemus scientiam. Verumtamen ne discretio ista sub specie boni in remissionem, dissolutionem et carnalitatem vertatur, et ne quis ex sua extollatur scientia, et aliis lautius vivere quærat, sicut (proh dolor!) multi nunc faciunt, debemus in scientia ministrare abstinentiam. Verum ne quis ex abstinentiæ labore et corporali afflictione ad tristitiam seu impatientiam provocetur, debemus in abstinentia ministrare patientiam, ut impleamus quod præcipit Christus: Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Et quia interdum abstinentiam patienter exercentes, aliis quoque sunt rigorosi, ne id immoderate agamus, debemus in patientia ministrare pietatem ad alios. Et ne pietas ista ex sola veniat naturali affectione, debemus in pietate exercere amorem fraternitatis, id est fraternam dilectionem habere, atque ex ea pietatis opera adimplere. Sed quoniam amor proximi descendere debet ex amore Dei, ut proximos diligamus quoniam ad Dei imaginem sunt creati, Christi sanguine liberati, et propter æternam beatitudinem facti, et quoniam Deus præcepit proximos diligi; hinc in amore fraternitatis caritatem ministrare debemus: sicque per gradus hos ad æternitatis ascendere templum,

Habac. II, 4.

Hebr. x, 38.

Jacob. II, 20.

Matth. x, 28.

I Cor. XIV, 40.

Rom. XII, 1.

Matth. VI, 16.

Ibid. XXII, 39.

Ezech. XL, 31, 34, 37, 49.

II Petr. I, 5-8.

Ibid. 9. quemadmodum sacratissimi apostoli Petrus et Paulus præexcellenter fecerunt. Nam et Petrus abstinentissimus fuit, pane solo cum olivis contentus, et raro utens oleribus, ut in Itinerario fertur S. Clementis. Erat quoque immensam habens dilectionem ad homines universos, pro eorum conversione et salute summe sollicitus ac laborans, et suos sanctos discipulos ad aliorum conversionem undique mittens, atque divino amore totus succensus. Insuper profundissima Petri humilitas in hoc patuit evidenter, quod instar Christi magistri ac domini sui noluit verso sursum capite crucifigi, sed pedibus suis sursum sitis; et suspensus sic, devotissime dixit: Te, Domine Jesu, imitari desideravi, sed erectus crucifigi non usurpavi. Tu semper erectus, excelsus et altus, ego autem peccando sum incurvatus. Tu, Domine, mihi es omnia, totum quod es, mihi est totum, et nihil aliud mihi nisi tu solus. Gratias ago tibi spiritu toto quo vivo, quo te intelligo, quo interpello. O quam admiranda fuit ista humilitas, quam summa devotio, quam ferventissimus amor! Vere quo major fuit beatissimus Petrus, eo amplius se humiliavit in omnibus, non suam, sed Christi gloriam quærens. Ecce quomodo simul stant summa humilitas et summa magnanimitas: quia ambæ istæ virtutes excellentissime erant in Petro, qui et columbina simplicitate ac sapientiali sinceritate fuit totus miro modo repletus, patientissimus etiam in adversis, et quum stetit ante præfectum judicandus, non expavit, nec pallore vultus ejus perfusus est, imo instar solis resplenduit.

Tam præstantissimi ergo Apostoli sanctam simplicitatem, nobilissimam magnanimitatem, virtuosissimam sinceritatem, constantissimam patientiam ac victoriosam fortitudinem fideliter imitemur, ut longe in æternum a nobis sint omnis duplicitas, detestanda hypocrisis, omnis fraus et vulpina calliditas, omnis adulatio atque deceptio; et quidquid veritati vitæ, veritati doctrinæ, veritati justitiæ contrariatur, cordialiter fugiamus. Postremo cum gloriosissimis istis Apostolis simus ad omnem tribulationem et ad moriendum pro Christo parati, et tales nos esse monstremus, æquanimiter sustinendo persecutiones et adversitates morte minores, in quibus grates referamus Domino Deo nostro, in præsenti vita nos paternaliter castiganti. Siquidem summo protestante Apostolo, si quid patimur propter justitiam, beati. Hoc solum maxime vereamur, et indefesse præcaveamus, ne Creatorem nostrum in aliquo offendamus, nec ejus inhonoremus præsentiam. Propter quod intus et extra, in omni sensu, verbo et facto, intellectu et voluntate, simus incessabiliter custoditi ac præmuniti, virtutibusque armati. Ad laudem et gloriam Domini Dei nostri.

Footnotes

  1. Sap. VIII, 1. ↩

  2. Joann. XXI, 17. ↩

  3. Galat. I, 18. ↩

  4. *alias affirmatione* ↩

  5. Joann. I, 42. ↩

Chapter 102 of 278