In solennitate
ASSUMPTIONIS B. V. MARIÆ
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
IN OMNIBUS REQUIEM QUÆSIVI, ETC. Eccl. XXIV, 11-13, 15-20.
VERBA lectionis quæ hodie loco epistolæ legitur, ad litteram de increata ac genita Sapientia, quæ est Verbum æternum, Unigenitus Dei Patris, exponuntur. Spiritualiter vero de gloriosa Virgine intelliguntur. Itaque Ecclesiasticus in ejus persona asserit :
In omnibus requiem quæsivi, id est, in cunctis hominibus per dilectionem manere optavi. Nam Virgo beatissima omnium cupit salutem, et cunctis se præbet paratam ut in eorum cordibus per caritatem quiescat, et eis gratiose adsistat. Et in hereditate Domini morabor, id est, in Ecclesia seu populo christiano manebo per adsistentiam gratiosam. Plebs quippe fidelis vocatur hereditas Dei. Unde Samuel
I Reg. x, 1. ait ad Saul, primo Regum : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem. Atque per Isaiam loquitur Deus :
Is. xix, 25. Hereditas mea Israel. Populum namque fidelem Deus per gratiam possidet, tanquam ad se proprie pertinentem. Infideles vero et impii, à Deo sunt alieni. Denique, etiam Deus est fidelium et electorum suo-
Num. xviii, 20; Deut. xviii, 2. Ps. xv, 5. hereditatis meæ. Deus namque est summum bonum, quod fideles et justi summe desiderant, per caritatem fruitionemque possident. Vel sic : « In omnibus requiem quæsivi », id est, in cunctis actibus meis expetivi mente in Deo quiescere : juxta illud, Convertere, anima mea, in requiem tuam.1 « Et in hereditate Domini morabor », id est, in divitiis gloriæ Dei, quibus fruuntur Sancti in patria, nunc per spem, et post vitam præsentem per rem æternaliter permanebo. De quibus ait Apostolus : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum.2
Tunc, videlicet quando in omnibus requiem quæsivi, præcepit et dixit mihi Creator omnium, scilicet Deus. Quid autem præceperit, paulo post subditur, utpote : in Jacob inhabita. Et qui creavit me, scilicet Verbum æternum, per quod facta sunt omnia, requievit in tabernaculo (id est in utero) meo, per incarnationem homo factus ex me, juxta quod scriptum est :3 In sole posuit tabernaculum suum.
Ps. xviii, 6. Spiritualiter quoque « requievit in tabernaculo meo », id est in habitaculo cordis mei. Unde secundum Augustinum, beatissima Virgo felicior fuit Christum concipiendo mente, quam ventre.
Itaque præcepit et dixit mihi : In Jacob inhabita, id est in populo christiano vitia supplantante : qui fidem Jacob patriarchæ imitando, filii ejus vocantur, sicut dixit Apostolus, quod qui ex fide sunt, filii sunt Abrahæ. Quod similiter dici potest de Jacob. Jacob autem interpretatur supplantans: sicque per Jacob, populus fidelis peccata supplantans, accipitur. Et in Israel hereditare. Israel interpretatur, vir videns Deum. Idcirco per Israel designatur plebs fidelis, Deum et superna contemplans, quales præcipue sunt boni religiosi, et omnes perfecti, ac contemplativam vitam ducentes:4 in quibus virgo Maria hereditatur, quoniam eos quasi hereditariam possidet plebem, regina et mater ac advocata ipsorum. Et in electis meis mitte radices, id est, fundamenta virtutum eis acquire meritis tuis ac precibus, et item exempla virtutum ipsis præbendo per tuam conversationem exemplarem atque sanctissimam, vel instruendo eos per te ac tuos ministros, videlicet angelos ac prælatos.5 Præterea per Jacob et Israel possunt intelligi, qui ex Judaismo crediderunt in Christum, in quibus et inter quos fuit ac habitavit sacratissima et incomparabilis virgo Maria: in quibus misit radices sapientiæ ac virtutum, eos multipliciter ædificando, et multos eorum de pluribus instruendo. « Radices » autem, convenienter intelliguntur ipsi habitus virtutum, ex quibus actus oriuntur, sicut ex radicibus pullulant rami.
Et sic in Sion firmata sum. Sion interpretatur speculatio. Idcirco per Sion, potest intelligi populus Dei, cœlestia speculans modo per fidem:6 in quo beata Virgo firmata est, quia firmiter quiescit in eis tanquam protectrix eis semper adsistens. Et in civitate sanctificata, videlicet Ecclesia militanti. De qua ait Psalmista: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. De qua ad Hebræos legitur: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis.7 Civitas namque quasi civium unitas dicitur. Quum ergo in Ecclesia sit unio Catholicorum per fidem et caritatem, recte Ecclesia civitas appellatur. Similiter requievi, per adsistentiam piam ac incessantem. Et in Jerusalem potestas mea. Jerusalem interpretatur visio pacis, per quam tam militans quam triumphans Ecclesia potest intelligi: et in utraque Virgo Christifera potestatem habet præcipuam, tanquam domina angelorum, et omnium regina fidelium, cui omnipotens Filius nihil negat. Possunt etiam hæc specialiter explanari de primitiva Ecclesia, quæ in Jerusalem et in monte Sion, in quo templum Jerusalem fuit, manebat, et Virgo beata fuit in medio ejus.
Et radicavi, id est, virtutum radices fixi, in populo honorificato, id est in populo christiano, cui Deus præ cunctis hominibus majora ac plura contulit gratiarum charismata : propter quod tempus evangelicæ legis, tempus gratiæ nuncupatur. Et in partes Dei mei, id est in mansionibus cœlestibus, est hereditas illius, id est beata possessio ac opulentia sempiterna populi honorificati præfati, quia in cœlis quærit æternaliter hereditari, quemadmodum scriptum est : Credo videre bona Domini in terra viventium.8 De his partibus ait Christus : In domo Patris mei mansiones multæ sunt;9 et alibi, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.10 Hinc Baruch dixit : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ; magnus et non habens finem, excelsus et immensus.11 Et in plenitudine, id est plena seu universali congregatione, sanctorum, id est perfectorum tam in militanti quam in triumphanti Ecclesia, est detentio mea, id est stabilis commoratio mea.
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, id est, quemadmodum cedrus crescit in altum in loco seu monte Libani, sic exaltata sum in plebe fideli, cujus constituta sum domina, mater, regina et advocata.12 Exaltata etiam sum in ea, ipsos fideles sublimiter adjuvando. Sic enim causa dicitur exaltari in suo effectu, in quo potestas et excellentia causæ resplendent. Et quasi cypressus in monte Sion, id est, sicut cypressus sua proprietate eminet, sic ego in Ecclesia. Porro cedrus est arbor boni odoris, cypressus imputribile lignum est. Itaque virgo Maria comparatur cedro ratione optimæ famæ suæ, qua ubique est optimus odor Christi.13 Comparatur quoque cypresso, quoniam mens ejus nunquam per peccatum aliquod est corrupta neque infecta. Unde Sapiens ait:14 Incorruptio facit esse proximum Deo. Ubi per corruptionem intelligitur integritas mentis a læsione peccati.
Quasi palma exaltata sum in Cades: id est, sicut palma exaltatur in loco qui dicitur Cades, et fuit in sorte Judæ, ut in Josue libro fertur;15 sic exaltata sum inter electos. Palma quippe æstate ac hieme viret. Comparatur ergo Virgo sanctissima palmæ, quoniam in omni eventu, in omni adversitate ac prosperitate mansit in vigore virtutum, nec unquam per culpam discolorationem mentis incurrit. Et quasi plantatio rosæ in Jericho: id est, sicut rosa in Jericho plantata, sua pulchritudine sublimatur, quum rosa sit pulcherrima florum; sic inter omnes cœlestis paradisi atque Ecclesiæ flores, videlicet Sanctos, pulchritudine sapientiæ ac virtutum præfulgeo. Quasi oliva speciosa in campis: id est, sicut oliva sublimatur et eminet suo fructu in campis ubi plantata est, nam productiva est olei; sic ego pietate et omni fructu virtutum emineo. Per olivam enim misericordia designatur. Et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis: id est, sicut arbor sic dicta, exaltatur sua virtute juxta fluenta per plateas currentia; sic ego in populo Dei, cui aquam sapientiæ salutaris et fluenta gratiæ ac doctrinæ acquiro, sublimor.
Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: id est, quemadmodum species istæ seu herbæ aromaticæ bonum valde producunt odorem, sic ego spiritualem fundo dulcedinem in mentes fidelium, et virtutum spargo odorem, ac bonæ redolentiam famæ ubique diffundo. Ideo subditur: Quasi myrrha electa, id est valde bona, dedi suavitatem odoris spiritualis ac famæ laudabilis. Quemadmodum etenim myrrha prævalida in igne posita, mox bonum fundit odorem, sic Virgo altissima in corde devoto per amoris fervorem ignito concepta seu apprehensa, internam parit suavitatem, quoniam valde delectat mentem et ipsam lætificat. Propter quod ait S. Bernardus, quod ipsa portas piæ memoriæ nunquam ingreditur sine insitæ sibi adspersione dulcedinis. Et sicut cunctis sanctior digniorque quasi incomparabiliter comprobatur, sic præ omnibus Sanctis suaviorem parit odorem, et excellentiorem virtutum famam, bonitatisque nomen diffundit.
Footnotes
Chapter 137 of 278