Skip to the text

Sermo 1

QUOD S. MATTHÆUS APOSTOLUS FUERIT SIMUL PROPHETA, EVANGELISTA AC MARTYR.

CHRISTUS dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores. Ephes. iv, 11.

In his verbis multa comprehenduntur, de quibus infra dicetur. Nunc vero hoc dico, quod ex eis evidenter elicitur quam magna sit excellentia gloriosi et sancti evangelistæ Matthæi. Quamvis enim quinque ista quæ in themate exprimuntur, formaliter distinguantur, id est, diversas habeant rationes diversosque actus, nihilo minus omnia ista sacratissimo Matthæo conveniunt. Ipse enim fuit apostolus ; ipse propheta : quia (ut dictum est) omnes sancti Apostoli post missionem Spiritus Sancti, prophetiæ spiritu claruerunt. Sanctus quoque Matthæus in evangelio suo de multis vaticinatur futuris, videlicet de resurrectione finali, item de extremo judicio, de retributionibus electorum ac reproborum, de finali quoque derelictione Judæorum, de tribulationibus Ecclesiæ tempore Antichristi, de infrigidatione Christianorum circa tempora illa, de persecutionibus quoque sanctorum in sæculo isto. Quæ omnia ex revelatione cognovit Spiritus Sancti. Unde in sermone post Cœnam Christus dixit Apostolis: Adhuc multa habeo dicere vobis, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.1 Et rursus in eodem sermone: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Habuerunt quoque beati Apostoli multo clariorem et distinctiorem notitiam futurorum, et evidentius de eis locuti sunt, quam Prophetæ veteris Testamenti: quia et Spiritum Sanctum in majori plenitudine acceperunt, tam quantum ad dona gratiæ gratum facientis quam quantum ad dona gratiæ gratis datæ, quam antiqui illi Prophetæ. Hinc enim Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Quod intelligendum est de excellentissima illa datione Spiritus Sancti, qua post Christi ascensionem Apostolis in die Pentecostes infusus est.234

Insuper S. Matthæus fuit evangelista, Evangelium conscribendo: juxta quem modum ponuntur quatuor Evangelistæ, videlicet Joannes, Matthæus, Lucas et Marcus. Est autem evangelium S. Matthæi multis excellentiis decoratum. Nam gesta et documenta atque miracula Christi multo plenius scribit quam Marcus, et multo ordinatius quam Lucas, ita quod in conscribendo et recitando magis observat ordinem rei gestæ et loci ac temporis, quam S. Lucas. Nec mirum, quia interfuit. Fuit quoque S. Matthæus pastor, quia prælatus et præsul dignissimus, et verbo et facto, fama, oratione ac sacramentorum administratione pavit oves Salvatoris, spirituales filios suos quos convertit, primo in Judæa, deinde in Æthiopia.5 Et valde specialiter pavit eos per conscriptionem evangelii sui, per quod universam usque in præsens pascit atque illustrat Ecclesiam.6 Hinc etiam fuit doctor, non solum verbo prædicationis ut ceteri Apostoli communiter, sed et conscriptione Evangelii, ut tactum est.

Nec solum his gratiis et excellentiis Deus ornavit sacratissimum istum Evangelistam, sed et gratia miraculorum, dono linguarum, splendore sapientiæ excellentis, et triumpho martyrii. Nec in aliquo alio inveniuntur hæc omnia simul: imo nullus præter eum fuit simul apostolus et evangelista ac martyr. Joannes quippe apostolus fuit et evangelista, sed non martyr. Petrus vero et alii quidam, apostoli fuerunt ac martyres, sed non evangelistæ. Marcus autem evangelista fuit et martyr, sed non apostolus.7 Potest ergo de Matthæo sanctissimo specialiter verificari illud Ecclesiastici: Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Præterea in hodierna epistola multa contenta sunt documenta præclara. In hoc namque quod dicitur, Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Jesu Christi8, primo insinuatur, quanta sit caritas et liberalitas Domini nostri Jesu Christi, qui verus est Deus, et unus cum Patre ac Spiritu Sancto totius gratiæ dator. Quemadmodum enim Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, ita sunt et unus creator, ac unus omnis boni creati dator. Itaque, per hoc quod unicuique electorum datur gratia secundum mensuram donationis Christi, non secundum propria merita, ostenditur caritas Dei, qui absque præviis hominum meritis, gratiarum suarum charismata multa et magna eis largitur; itemque liberalitas ejus, in eo quod tam copiose hoc agit. Deus namque dat omnibus affluenter, ut Jacobus dicit. Secundo, per idem verbum ostenditur libertas summi omnipotentisque Christi, qui cui vult, et quantum vult, dat secundum beneplacitum suum. Unde in Exodo protestatur: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.9 Tertio, per idem verbum designatur, quanta sit sapientia Christi, qui dona gratiæ suæ tam ordinate multipliciterque largitur, uni plus, alteri minus, secundum dictamen et ordinem infinitæ sapientiæ suæ : sicut in naturalibus dedit uni rei majorem eminentiam in donis naturæ, quam alteri. Et secundum quod prædestinavit aliquem ad beatitudinem majorem sive minorem, secundum hoc dat ei majorem aut minorem gratiam gratum facientem in vita præsenti. Insuper, per hoc quod Christus tam varios, pulchros ac altos gradus, status ac ordines in militanti Ecclesia posuit, quosdam videlicet Apostolos, quosdam Prophetas, quosdam Evangelistas, quosdam pastores, quosdam doctores, quosdam miraculorum operatores, quosdam in aliis diversis officiis, manifestat immensam sapientiam suam, infinitam quoque potentiam suam.1011 Sapientis quippe est ordinare, et opera sua ordinate disponere, pulchre distinguere, ac debito ordine collocare. Sic fecit in Ecclesia sua Salvator. Unde in Psalmo habetur : Omnia in sapientia fecisti. Sapiens quoque ait : Omnia in mensura et numero et pondere constituisti.12 Hinc præcordiales Deo gratias referamus super universis beneficiis ejus, toti Ecclesiæ et quibuscumque ejus suppositis condonatis, et ipsum in suis operibus glorificemus, cum Psalmista dicentes : Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! Nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.13 Et rursus : Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.

Postremo, quoniam Deus est liberalitatis et opulentiæ penitus infinitæ, paratissimus ad præstandum, dummodo inveniat nos ad suscipiendum dona sua paratos, studeamus nos præparare ad susceptionem charismatum Spiritus Sancti, qui unicuique dat secundum propriam virtutem, seu capacitatem ac dispositionem.14 Propter quod primo Regum Samuel exhortatur : Præparate corda vestra Domino.15 Hæc autem præparatio fieri debet per discussionem conscientiæ, per contritionem internam, per veram confessionem, per recessum a pristinis vitiis, per invocationem divini auxilii, per auditionem verbi Dei, per sui ipsius humiliationem et castigationem ; item aliis ignoscendo, et Virginem gloriosam Sanctosque alios invocando. Unde et nunc specialiter beatissimum evangelistam apostolumque Matthæum exoremus devote, ut jugiter intercedat pro nobis. Ejus quoque imitemur virtutes, Christo celeriter obediendo, terrena despiciendo, per vias justitiæ perseveranter ac viriliter gradiendo : quia hæc omnia et alia multa sublimia in beatissimo considerantur et fuerunt Matthæo, prout infra tangetur, ubi et de ejus miraculis referetur.

Footnotes

  1. Joann. XVI, 12, 13. ↩

  2. Act. II, 1 et seq. ↩

  3. Act. VII, 39. ↩

  4. Act. XIV, 26. ↩

  5. Jacob. I, 5. ↩

  6. Rom. IX, 15. ↩

  7. Eccl. XLIV, 20. ↩

  8. Ephes. IV, 7. ↩

  9. Exod. XXXIII, 19; ↩

  10. Ps. ciii, 24. ↩

  11. Ps. lxxxv, 8. ↩

  12. Sap. xi, 21. ↩

  13. Ps. xci, 6. ↩

  14. Matth. xxv, 15. ↩

  15. 1 Reg. vii, 3. ↩

Chapter 173 of 278