Sermo 3
DE VITA S. MATTHÆI EVANGELISTÆ, CUM EXHORTATIONE SALUTARI.
ÆTHIOPIA præveniet manus ejus Deo. Ps. LXVII, 32.
His verbis in Psalmo præmittitur, Venient legati ex Ægypto : unde Propheta celerrimam ac gratiosissimam Æthiopum conversionem prænoscens in spiritu, locutus est hæc verba prætacta. Æthiopes quippe convertit beatissimus evangelista Matthæus : de cujus excellentiis atque virtutibus in præinductis sermonibus dicta sunt aliqua, et nunc aliqua sunt addenda.
Hoc autem in isto Apostolo speciale fuit et valde mirabile, quia tam gratiosissime ac virtuosissime Deus omnipotens adstitit ei, quod valde celeriter convertit Æthiopum plebem, in qua usque in præsens christiana viget religio. Quum enim gloriosissimus iste Apostolus civitatem Æthiopum Nadeber nomine introisset, reperit ibi duos magos, qui homines loci illius sic suis magicis artibus dementabant, ut quos vellent, membrorum motu, officio ac sanitate privarent. Qui in tantum superbiæ eruperunt tumorem, quod se adorari fecerunt a populo tanquam deos. Quorum falsitates et magicas artes detexit Apostolus. Quumque magi illi ex hoc indignati, duos adduxissent dracones ignem sulfureum ex ore ac naribus evomentes, occurrit Apostolus. Quo viso, corruerunt coram eo dracones, et dormierunt. Dixitque magis: Ubi est ars vestra? Suscitate eos, si potestis. Et nisi orassem pro vobis, hoc vobis fecissent dracones quod mihi per eos facere intendistis. Deinde præcepit draconibus ut neminem lædendo abirent; feceruntque ita. Tunc prædicante Apostolo, ortus est rumor et mœror eo quod regis filius obisset. Quem quum resuscitasset Apostolus, scripsit rex omni populo suo: Venite et videte Deum in humana effigie latentem. Quumque venissent cum aureis coronis sacrificiisque diversis ut sacrificarent Apostolo, compescuit eos: Ego, inquiens, Deus non sum, sed servus Jesu Christi, Filii Dei vivi. Itaque instruente eos ac præcipiente Apostolo, de auro et argento allatis construxerunt grandem ecclesiam, in qua per triginta tres annos sedit et prædicavit B. Matthæus apostolus; et totam ad Christum convertit Æthiopiæ plebem. Nam rex nomine Egippus, cum uxore sua ac sobole omnique populo suo, accepit Baptisma. Ecce quanta mirabilia Jesus Christus per suum egit apostolum et evangelistam Matthæum.
Præterea excellentia sapientiæ atque constantia præclarissimi hujus Apostoli innotescunt ex hoc, quod quum S. Ephigeniam, præfati regis filiam, a se conversam, et sacro velamine consecratam, quam plus quam ducentis præfecit virginibus, nollet in conjugium dare successori regis prædicti, eo quod Regis æterni sponsa esset effecta, successor ille vehementer indignans, misit spiculatorem, qui Matthæum sanctissimum post celebrationem juxta altare stantem, et manibus in cœlum expansis orantem, occidit, a tergo eum perfodiens gladio. Quo cognito, plebs properavit ut regis incenderet domum, sed a presbyteris et diaconibus sunt detenti. Rex vero, quum nec per magos, nec per matronas posset Ephigeniæ virginis animum ad conjugii inclinare assensum, domum ejus incendere nisus est. Sed Apostolus virgini sanctæ apparens, ignem de domo ejus excussit, et protinus ignis ille regis invasit et combussit palatium, solo rege cum unico filio vix evadente. Qui filius a dæmone obsessus, cœpit patris confiteri facinora, et ad Apostoli properavit sepulcrum. Porro rex leprosus turpissimus factus est. Qui quum curari non posset, interfecit gladio semetipsum. Ecce quomodo Deus mirificavit Sanctum suum, beatum istum Apostolum, ante suam passionem, et in ea, atque post eam.1 Insuper fratrem Ephigeniæ ab Apostolo suscitatum ac baptizatum, populus constituit regem. Qui per septuaginta annos regnavit, et proprium filium christianum reliquit regni heredem ac successorem. Sicque christianæ fidei cultum per totam Æthiopiam auxit magnifice, et eam replevit ecclesiis.
Nunc igitur gloriosi hujus Apostoli sequamur doctrinam, et ejus exemplo sincerum ac firmum habeamus justitiæ zelum, non solum vitando ea quæ manifeste sunt mala, quemadmodum fuit quod rex cum populo suo voluit sacrificare Apostolo, sed etiam ea quæ bona videntur, et tamen in veritate exstant illicita, sicut bonum videbatur dare Ephigeniam virginem regi uxorem, eo quod rex promisit cum populo suo se christianum futurum, si Apostolus induceret virginem illam ad suum consensum. Itaque, sicut Apostolus prohibuit sibi impendi honorem Deo debitum, ita et nos, juxta doctrinam Apostoli, soli Deo impendi optemus honorem et gloriam;2 et omnem superbiam, quæ est propriæ excellentiæ amor inordinatus, abhorreamus. Verumtamen hominibus virtuosis ac præsidentibus honor est impendendus, sed in Deo et propter Deum, ut solus Deus finaliter et propter se ipsum honoretur.
Amplius, ea quæ evidenter sunt mala, sicut superbia, invidia, luxuria, acedia, avaritia, vitemus tanquam æternæ mortis venena. Specialiter quoque, exemplo B. Matthæi, debemus avaritiam detestari ac fugere, quam idolorum servitutem vocavit Apostolus.3 Nam sicut per idololatriam subdit se homo non Creatori sed idolis vanis, ita per avaritiam subjicit mentem suam rebus vilibus et caducis, sensibilibus ac terrenis, non summo et incommutabili, increato infinitoque bono.4 Et sicut idololatriæ, ita et avaritiæ multa magna vitia sunt annexa. Propter quod ait Innocentius Papa: Radix omnium malorum est cupiditas;5 hæc sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et prædas, bella gerit et homicidia, simoniace vendit et emit, inique petit et rapit, injuste negotiatur et fœneratur, instat dolis et imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat juramentum, corrumpit testimonium et pervertit judicium. Atque (ut asserit Augustinus) non solum avarus est qui diripit aliena, sed etiam qui servat cupide propria; estque avarus inferno consimilis, quoniam sicut infernus non satiatur pereuntium animabus, ita nec avarus terrenis divitiis. Merito itaque ait Scriptura:6 Avaro nihil est scelestius, nihil est iniquius quam amare pecuniam; nam avarus animam suam habet venalem.
Obediamus ergo Apostolo exhortanti, Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus;7 soli Deo stabiliter atque finaliter inhæreamus, nec aliquid cupiamus aut diligamus nisi in ipso et propter ipsum.
Footnotes
Chapter 176 of 278