Sermo 2
QUOD SINGULARIS GRATIA IN MATTHÆO EMICUERIT; ET QUOD UBI EST MAJOR VIS CARITATIS, VERBORUM SIT MAJOR EFFICACIA.
SURGENS Matthæus, secutus est Jesum.1 Matth. ix, 9.
Evangelium istud sacris doctrinis atque mysteriis plenum est. Siquidem in exordio ejus insinuatur infinita misericordia Salvatoris, quoniam hominem publicanum ex officio teloniarii vocavit ad suum discipulatum, et paulo post ad apostolatus officium.2 Nam Spiritus ubi vult spirat, et gratia Dei nullis arctatur limitibus: imo frequenter ubi plus abundavit culpa, postmodum abundat plus gratia.3 Vocavit itaque Christus Matthæum publicanum ad suum discipulatum et apostolatum, ut per hoc cunctis peccatoribus spem veniæ largiretur. Hac quoque de causa vocavit et Paulum adhuc in itinere impiissimo constitutum, quo ivit ad persequendum fideles.4 Unde ad Timotheum fatetur: Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum;5 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus omnem patientiam, ad informationem illorum qui credituri sunt illi in vitam æternam.6 Hinc etiam evangelium S. Matthæi in Ecclesia amplius frequentatur seu frequentius legitur, quemadmodum Psalmi sanctissimi David prophetæ, et epistolæ Pauli apostoli. Sunt namque tria peccata quæ magis abundant in mundo, puta superbia, luxuria, avaritia. Peccato superbiæ peccavit Paulus ante suam conversionem.7 Unde ad Timotheum: Fui (inquit) blasphemus, et persecutor, et contumeliosus. Peccato luxuriæ David peccavit, adulterium committendo cum uxore Uriæ, ut secundo Regum habetur.8 Peccato avaritiæ peccavit Matthæus, terrenis lucris immoderanter vacando, ut constat ex dictis. Horum ergo trium scripturæ in Ecclesia sancta abundantius frequentantur, ut nullus, cuicumque subjectus sit culpæ, desperet: quoniam tres viri præfati, a peccatis gravissimis ad specialissimam gratiam sunt perducti.
Præterea in prætactis verbis exordii evangelii hujus innuitur, quam immensa potestas fuit in verbis Jesu Christi, præsertim in operatione sua interna, et maxime in deitate sua æterna. Ecce enim ad prolationem unius verbi Salvatoris nostri Jesu Christi, quo dixit, Sequere me, immutatum, compunctum, conversum est cor sanctissimi Matthæi, ita quod qui usque ad hujus verbi auditum cupidus exstitit et mundanus, subito cœpit terrena despicere, ad spiritualia affici, ad Deum converti. Nec mirum quod tanta vis fuit in verbis Salvatoris nostri Jesu Christi: quoniam ipsemet est æternum et unicum Verbum
Dei Patris, de quo ait Scriptura, In principio erat Verbum. Secundo, quoniam tanto major est vis in hominum verbis, quanto ex ardentiori caritate majorique sanctitate et salutari sapientia profluunt verba ipsa. Christus autem, etiam secundum naturam suam humanam, fuit præ omnibus Sanctis incomparabili sanctitate, ardentissima caritate, summa sapientia plenus, utpote perfectissimus comprehensor, id est, Deitatis essentiam per speciem clarissime cernens, et ea beatissime fruens, quantum ad superiores suæ animæ vires. Tertio, quoniam sanctitatis suæ internæ splendor refulsit in ejus vultu, secundum quod voluit, et ex hoc verba ejus plus movere audientes valebant. Unde et tempore passionis suæ, quum dixisset gentilibus perfidissimisque Judæis, Quem quæritis? illique respondissent, Jesum Nazarenum, et ipse dixisset, Ego sum: uno hoc verbo omnes Judæos dejecit in terram, quoniam igneus splendor in vultu ejus resplenduit, et omnipotens suæ deitatis potestas ad hoc specialiter operabatur.9 Simili modo compescuit atque perterruit corda eorum quos ejecit de templo.10 Quarto, quoniam tanta fuit fama Salvatoris nostri Jesu Christi et magnificentia miraculorum ipsius, quod ex hoc in verbis ejus efficacia fuit major.
Itaque nemo quantumcumque iniquus aut debilis, dicat: Non possum converti, non possum illa aut illa peccata relinquere, non possum facere bonum istud vel illud. Sed potius diligenter attendamus ac perpendamus infinitam misericordiam ac omnipotentiam Dei nostri, in cujus manu sunt omnia corda filiorum hominum, et quæcumque voluerit, ea repente convertit ad libitum suum;11 sicque cum beatissimo Paulo apostolo fateamur: Omnia possum in eo qui me confortat.12 Idcirco unusquisque faciat quod in se est, ad Dei gratiam se aptando, et ejus auxilium jugiter invocando.
Præterea in evangelio isto docemur, quam velox et prompta fuit obedientia beatissimi apostoli et evangelistæ Matthæi, qui ad unicum Christi præceptum ac verbum brevissimum, protinus secutus est Salvatorem nostrum Jesum Christum, sicut in hodierno legitur evangelio: imo (ut in Luca habetur) statim relictis omnibus, secutus est eum.13 Discamus ergo et nos exemplo hujus sanctissimi Matthæi apostoli, Deo omnipotenti prompte ac celeriter obedire, ejus divinis instinctibus, angelicis quoque inspirationibus, et sacræ Scripturæ eloquiis obtemperare, sed et vicariis Dei, episcopis, prælatis et superioribus nostris tanquam Deo parere. Nam ut primo Regum Samuel contestatur: Melior est obedientia quam victimæ; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.14 Nempe quam grave sit præceptis Dei non obedire, tangit propheta David loquens Deo: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.15
Insuper in evangelio isto docemur, quam magna fuit reverentia et liberalitas sanctissimi Matthæi ad Christum, quia (ut Lucas refert) fecit ei et discipulis ejus convivium.16 Sic et fideles liberales et pii esse debent ad eos a quibus audiunt verbum suæ salutis, talesque reverenter tractare. Propter quod ait Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?17 tanquam dicat, Magnum non est.
Præterea, per corporale convivium quod beatus evangelista Matthæus Christo exhibuit, designatur spirituale convivium quod quotidie facit Christo in tota Ecclesia, ubi ejus evangelium legitur: ex cujus auditione corda hominum compunguntur, convertuntur, proficiunt, Deo se offerunt, et eum in cordis sui sumunt hospitio, atque cum ipso ibidem spiritualiter epulantur, gloriando in contemplatione et dilectione ipsius, seque in actibus bonis reficiendo ac confortando in Domino. Hinc in Proverbiis loquitur Deus: Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum;18 et in Apocalypsi: Ego (inquit) sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, et audierit vocem meam, introibo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.19 Istud spirituale convivium potest et debet quilibet nostrum quotidie Deo exhibere, ipsum intra se suscipiendo ac continendo per meditationes devotas, per desideria sancta, per observantiam præceptorum, sicque mentem suam reficiendo ac roborando in contemplatione et amore Altissimi. Quod agendo, quasi ipsi Deo præbemus delicias, quia (ut dictum est) deliciæ ejus sunt, esse cum filiis hominum. Iterum Christo convivium facimus, dum membra ipsius, videlicet pauperes et peregrinos, infirmos ac devotos, propter Deum caritative suscipimus, hospitamur, reficimus, repausamus: quoniam ipsemet Christus fatetur, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.20 Ecce quam pronus ac liberalis debet quilibet Christianus esse ad misericordiæ opera.
Amplius, ex hoc evangelio docemur, quam infinita fuit caritas, dignatio et misericordia Christi, qui cum publicanis et peccatoribus sedere, manducare et loqui non sprevit. Nullus ergo tam perfectus, tam magnus et sapiens in suis sit oculis, ut alios adspicere, affari et socios ad colloquendum ac convescendum dedignetur habere, nisi sint tales cum quibus Ecclesia aut Scriptura habere vetat communionem: tamen causa exhortationis et salutis, cum talibus admittitur quibusdam accessus. Itaque Christiani inter se caritative, socialiter, pacifice atque humiliter vivere debent et ambulare, et implere quod ait Scriptura, Quanto major es, humilia te in omnibus;21 quod item ait Salvator, Qui major est vestrum, sit vester minister.22
Denique, sicut caritatem et misericordiam Christi docet nos evangelium præsens, sic et eorum qui ficte et false justi sunt, hoc est hypocritarum et præsumptuosorum, perversitatem nos edocet. Nam Scribæ et Pharisæi murmurabant adversus Christum, quod tam benigne ad peccatores se habuit. Tales adhuc sunt multi, qui meliores et sapientiores se reprehendere, eorumque opera bona sinistre interpretari non erubescunt. Quorum stultitia magna est vehementer, quoniam se ipsos non intuentur, imo putant se aliquid esse, ut ait Apostolus, quum nihil sint. Horum ergo vitemus vitia et errores, et discutiat unusquisque conscientiam propriam, eamque purget, ornet, custodiat.23
Præterea, quoniam male habentibus medicus necessarius est, nos qui spiritualiter ægri sumus, fragiles, defectuosi aut vitiosi, ad cœlestem ac summum medicum Jesum Christum confugiamus, ejus gratiam ac misericordiam invocando, ut intus nos sanet a vitiis. Ejus quoque amplectamur medicamenta, id est sacramenta, præcepta ac documenta, in primis sacramentum Pœnitentiæ post Baptismum et lapsum. Sed et exempla seu opera Christi sunt medicamenta peroptima, præsertim passio ejus salutifera. Idcirco qui vulnere superbiæ læsus est, considerando et imitando Christi humilitatem, curare se studeat. Sic qui invidia, ira, incontinentia, avaritia, aut alio quovis peccato animam habet vulneratam, intuendo atque sectando Christi ardentissimam caritatem, maximam mititatem, mundissimam castitatem, summam liberalitatem ac spontaneam paupertatem, sanare se enitatur. Denique Deus est fons misericordiæ, in quo nos oportet a peccatis lavari; fons sapientiæ, in quo illuminari, fons omnipotentiæ, in quo roborari, fons opulentiæ ac beatitudinis, in quo nos spiritualiter ditari ac beatificari oportet.
Insuper, quoniam misericordia magis placet Deo quam sacrificium, debet unusquisque pro viribus suis, operibus misericordiæ tam spiritualibus quam corporalibus esse intentus :24 et quod non potest effectu, agat affectu, qui frequenter reputatur pro opere, et acceptatur a Deo. Opera autem misericordiæ spiritualia, sunt hæc septem: consilium dare petenti seu dubitanti aut indigenti, docere ignorantem, corripere vel corrigere delinquentem, consolari mœstum, ignoscere injurianti, supportare onerosum, orare pro omnibus. Opera vero misericordiæ corporalia sunt hæc : cibare esurientem, potare sitientem, vestire nudum, sepelire mortuum, hospitare peregrinos, visitare infirmos, liberare captivos. In horum exercitio consistit pietas christiana. Certumque est quod opera misericordiæ spiritualia sint principaliora et magis coram Deo meritoria et accepta.
Postremo, quoniam Christus venit peccatores ad pœnitentiam vocare, dicendo, Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum :25 hinc nullus desperet, eo quod penitus infinita sit bonitas et misericordia Dei nostri ; sed qui in peccatis est, statim pœniteat, et tanto cordialius, quanto majora et plura sunt ejus peccata. Vocat etenim Salvator noster Christus quotidie, imo et indesinenter, peccatores ad pœnitentiam, per instinctum divinum, per angelicas inspirationes, per prælatos et prædicatores, per sacras Scripturas et documenta Sanctorum, per beneficia atque miracula, per bonorum quoque exempla, et per adversa. Durus est ergo et nimis durus, qui tot vocationibus non assentit, sed in suis permanet vitiis. Hinc talibus loquitur Deus in Proverbiis : Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis ;26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit. Itaque pœniteamus, et convertamur ad Dominum, eique jugiter adhæreamus.
Footnotes
-
Matth. ix, 9. ↩
-
Joann. iii, 8. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Act. ix, 1 et seq. ↩
-
Act. xviii, 4-6. ↩
-
1 Tim. i, 15, 16. ↩
-
1 Tim. i, 13. ↩
-
II Reg. xi, 2 et seq. ↩
-
Matth. xxi, 12; ↩
-
Joann. 11, 14-16. ↩
-
Prov. xxi, 1. ↩
-
Philipp. iv 13. ↩
-
Luc. v, 28. ↩
-
1 Reg. xv, 22, 23. ↩
-
Ps. cxviii, 21. ↩
-
Luc. v, 29. ↩
-
I Cor. ix, 11. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
Eccli. iii, 20. ↩
-
Matth. xxiii, 11. ↩
-
Galat. vi, 3. ↩
-
Osee vi, 6. ↩
-
Matth. iv, 17. ↩
-
Prov. t, 24-26. ↩
Chapter 175 of 278