Sermo 6
DE SUAVITATE GUSTUS DIVINÆ PRÆSENTIÆ, DE SUBTRACTIONE EJUSDEM, DE LACRIMARUM VARIETATE, ET DE PERFECTORUM DEVOTIONE.
NUMQUID possunt filii sponsi jejunare quamdiu cum illis est sponsus? Matth. IX, 15.
Ista verba fuerunt Christi ad Pharisæos, qui increpabant Christi discipulos quia non jejunabant. Quibus respondit Salvator: «Numquid possunt filii sponsi jejunare quamdiu cum illis est sponsus? » Quod Christus ad litteram de corporali dixit discipulorum jejunio, et de corporali sua cum illis præsentia. In quibus etiam verbis insinuavit se esse sponsum Ecclesiæ, et discipulos suos esse suos filios, filios utique adoptivos. Per quæ omnia mystice designatur, quod filii sponsi, id est devoti religiosi, quamdiu cum illis est sponsus, jejunare et lugere non valent. Denique, quamvis Sponsus cœlestis universis adsit ac insit fidelibus caritatem habentibus et exsistentibus in gratia Dei, specialiter tamen dicitur tunc adesse, quando per spiritualem consolationem atque sensibilis devotionis jucundam alacritatem adest credentibus: præsertim veris religiosis, ita quod quodam fervore ac promptitudine animi cum gaudio feruntur ac moventur ad omnia quæ divini sunt cultus ac observantiæ regularis, et festiva eis sunt omnia. Surgunt alacriter, et viam mandatorum, semitas consiliorum, exercitia Ordinis non solum incedunt, sed etiam currunt ac volant, quæ alias dura videntur;1 et experiuntur verum esse quod ait Salvator: Jugum meum suave est, et onus meum leve.2
Quum igitur res ita se habet cum eis, jejunare nequeunt nec lugere, loquendo de interiori jejunio, quod est inedia cordis seu desiderium audiendi verbum Dei. Nam ipsi copiose tunc reficiuntur in anima, et audiunt quid loquatur in eis Dominus Deus. Vicissim vero veniunt dies in quibus aufertur ab eis, id est, præfata consolatione atque alacritate privantur, nec devotionem habent sensibilem, sed in quadam velut ariditate, afflictione ac tarditate derelinquuntur, interdum tam vehementer, ut cœlum eis quasi æreum videatur, terraque ferrea, et se a Deo relictos vereantur:3 et tunc jejunant ac lugent, verbum consolationis, suavitatem internæ refectionis optantes. Et tunc necessaria est eis patientia, discretio et custodia, ne pusillanimitate dejiciantur, ne ad externas et viles consolatiunculas se effundant, ne ab examinatione, purgatione et conservatione conscientiæ suæ desistant. Imo advertant et sciant, sibi expediens fore ut consolatione tali et sensibili alacritate priventur, ne subito extollantur aut inaniter glorientur, nec propriæ experientiæ innitantur, sed ad Deum recurrere, et propriam infirmitatem atque divinarum visitationum vicissitudinem advertere assuecant. Præterea sic relicti, dicere possunt Deo illud Psalmographi:4 Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Tunc ergo audiant Salvatorem benignissime invitantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.5 Tunc ergo eant ad Christum, id est, misericordiam ejus implorent, ad ejus unctionem et consolationem se præparent, et faciendo quod in se est, æquanimiter manum Domini præstolentur; et cito benignitatem ejus experientur, de quo ait Scriptura: Quia post tempestatem facit tranquillum, et post fletum exsultationem infundit.
Verumtamen advertendum, quod diversæ sunt species lacrimarum. Quædam enim ex abundantia spiritualis lætitiæ atque ex suavissima complacentia Dei nascuntur;6 quædam ex desiderio felicitatis futuræ cœlestisque patriæ. Et istæ lacrimæ in præmemorata præsentia Sponsi cœlestis, in consolatione et illuminatione superna affluentius præsto sunt. Quædam vero sunt lacrimæ ex recordatione culparum sui ipsius seu proximorum; quædam ex compassione dominicæ passionis; quædam ex vehementi desiderio majoris profectus. Et lacrimæ istæ tam in prætacta Sponsi præsentia quam in ejus absentia sæpe habentur. Quædam vero sunt lacrimæ quæ ex quadam desolatione ac tædio seu deploratione propriæ ariditatis ac tarditatis, seu ex tristitia de recessu atque absentia Sponsi proveniunt. Et istæ lacrimæ oriuntur, dum tollitur Sponsus et redire moratur.
C Præterea qui in spirituali vita et exercitatione interna bene radicati, experti et docti sunt, parum curant si sensibilis eis devotio aut consolatio illa interna tollatur; imo talia Deo committunt, idque præcipue curant ac satagunt, ut conscientiam coram Deo habeant puram, et Creatori mente adhæreant intellectualiter, prompte odientes ac devitantes omne peccatum, quia offensivum ac inhonorativum est Dei, et turpe, obliquum ac fœdum in se, scientes quod vera devotio est promptitudo voluntatis ad ea quæ divini sunt cultus, sive hoc fiat cum sensibili quodam fervore aut consolatione, sive non. Ideo dixit Apostolus: Perfectorum est solidus cibus (id est stabilis consistentia et intellectualis refectio cordis in Deo), eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.7
D Nos ergo religiosi, qui ad hoc sumus in claustro (quod est schola virtutum atque cœlestis magisterii studium) constituti, quatenus proficiamus et semper vere ac intellectualiter simus devoti; ad prætactam habitualem exercitationem internam et consuetudinalem mentis constabilitionem in Deo conemur, et vota nostræ professionis fideliter ac diligentissime impleamus. Quæ quam vehementer nos obligent, quam item sollicite sint implenda, constat ex hoc, quod beatissimus evangelista Matthæus noluit S. Ephigeniam, virginem Sponso cœlesti consecratam per continentiæ votum, tradere regi, quum tamen rex ille tam magna promitteret, et christianæ religionis cultum magnifice vellet augere. Quemadmodum autem sacratissima virgo illa Ephigenia cœlesti Sponso fuerat dedicata, ita et animæ religiosorum. Qui si vere fuerint religiosi, animæ eorum cœlestis Sponsi sunt sponsæ præamabiles, speciosæ valde ac nobiles.
In quo etiam facto patet præclara constantia et invicta justitia gloriosi hujus Apostoli, qui a rege illo nec blandimentis nec aliquo modo potuit flecti contra Dei honorem et animarum salutem. Et quum mortem sibi imminere sentiret, stetit brachiis extentis ad orationem. Ejus ergo sanctam constantiam, invictam justitiam, ardentissimam devotionem pro viribus sequi conemur, ne impetu passionum, vento superbiæ, tentationum impulsu, turbine vitiorum agitemur hinc inde; ne etiam per adversa seu prospera a rectitudinis statu labamur, et ne propter quæcumque pericula imminentia a devotionis instantia ac fervore deficiamus.
Postremo, quoniam Christus in evangelio loquitur hodierno, Discite quid est, misericordiam volo et non sacrificium; opera misericordiæ, præsertim spiritualia, diligamus, et quantum possumus exsequamur, onerosos pie portando, juxta illud, Alter alterius onera portate; afflictis, desolatis, lapsis, tentatis ac miseris omnibus condolendo, et pro viribus consiliis atque auxiliis succurrendo, peccantes fraternaliter corripiendo. Et quoniam, Christo testante, male habentibus medicus necessarius est, cœlestem medicum jugiter invocemus, ut tam nostra quam proximorum curet peccata, passiones reformet, et animas nostras a futuris præservet ruinis. Medicinalibus quoque vasis medici hujus, id est sacramentis Confessionis et Eucharistiæ, utamur quotidie sapienter, salubriter, fructuose, non ex arido usu et superficiali consuetudine, sed de die in diem cum recenti fervore et diligentia ampliori. Medicinalibus quoque appositionibus vicarii Christi, prælati nostri, hoc est correptionibus, correctionibus, informationibus ejus, humiliter obtemperemus; nec more phreneticorum insurgamus adversus eum, contradicendo, indignando aut inobediendo, quum princeps pastorum illis sit locutus: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Cui cum Patre et Spiritu Sancto honor et gloria in æternum.
Matth. IX, 13.
Galat. VI, 2.
Matth. IX, 12.
Luc. X, 16.
Footnotes
Chapter 179 of 278