Enarratio in evangelium
QUUM TRANSIRET JESUS, VIDIT HOMINEM SEDENTEM IN TELONIO, MATTHÆUM NOMINE, ETC.1 Matth. ix, 9-13.
SANCTUS evangelista Matthæus in evangelio hodierno sui ipsius conversionem describit. Itaque in Matthæo sic legitur :
Quum transiret Jesus a civitate Capharnaum, vidit hominem, scilicet Matthæum, sedentem in telonio, id est occupatum in exigendo et colligendo vectigalia seu tributa :23 et forte ad litteram sedit tunc in telonio, id est in domo sive ad mensam ubi vectigalia levabantur. Matthæum nomine, qui alio nomine dictus est Levi, sicque Lucas et Marcus eum appellant. Et ait illi : Sequere me gressu corporali, et conversione mentali, nec solum per observantiam præceptorum, sed evangelicorum quoque consiliorum. Adspexit itaque Jesus Matthæum oculo corporali, et multo profundius oculo spirituali, compatiendo eidem. Et sicut eum extra vocavit, sic per divinitatis suæ potestatem ac gratiam ipsum intus attraxit, et per allocationem internam edocuit, per caritatem accendit. Et surgens Matthæus a loco atque negotio telonii, a pristina conversatione injusta, ab omni cupiditate terrena, secutus est eum, utpote Christum, mente devota et corpore rationi subjecto.
Et factum est, discumbente eo in domo, id est Christo manducante in domo Matthæi, qui (ut Lucas refert) fecit Christo grande convivium, ecce multi publicani, id est publici transgressores, seu quibusdam publicis et periculosis negotiis, videlicet exactionibus teloniorum aut vectigalium, occupati, et peccatores, id est minoribus peccatis intenti, aut ceteri quique transgressores, venientes ad domum Matthæi, ab eo invitati, quoniam socii ac noti ejus fuerunt, atque Matthæi exemplo Christum sequi ac pœnitere cœperunt, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus in domo Matthæi.4 Sic et tertio Regum Eliseus ab Elia vocatus, legitur convivium exhibuisse sociis, mactavitque eis duos boves.5
Et videntes Pharisæi Christum cum publicanis discumbere, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester? quasi dicant, Hoc indecens est et injustum : quum dicat Psalmista, Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam.6 Et rursus ait Scriptura :7 Viri justi sint tibi commensales. Et Salomon in Proverbiis :8 Ne comedas (inquit) cum homine invido.
At Jesus audiens verba hæc Pharisæorum, auditu interiori ad minus, ait eis, eorum præsumptionem et elationem redarguendo : Non est opus valentibus medicus, id est, sanis medicus necessarius non est, sed male habentibus, id est infirmis. Itaque, sicut corporaliter languidi indigent medico, corporalibus infirmitatibus remedia applicante; sic spiritualiter ægri, id est vitiis læsi, passionibus subditi, ad vitia proni, indigent medico spirituali, videlicet bono instructore, virtuoso prælato, qui animarum vulneribus queat mederi, eas a vitiis ad virtutes trahendo. Et quoniam Christus fuit optimus medicus animarum, idcirco publicanis et peccatoribus necessarius fuit, nec debuit illos vitare, sed eis se misericordissime applicare. Et per hoc confutavit Pharisæorum errorem. — Porro auctoritates inductæ ad hoc quod cum peccatoribus non sit edendum, intelligendæ sunt de peccatoribus penitus obstinatis, et quando sic rationabiliter fieri potest; de his quoque quibus periculosum est cum talibus manducare, ne pervertantur ab eis, juxta illud :9 Cum perverso perverteris.
Euntes autem, id est, recedentes corporaliter a me, ac a vestro errore ac præsumptione, discite quid est, id est, qualiter intelligi debeat et servari, quod in Osee loquitur Deus : Misericordiam volo, id est compassionem et subventionem circa proximum indigentem, et non sacrificium legale, quasi illud sit per se acceptum ac meritorium : imo tale non fuit, nisi ex offerentis devotione. Et præcipue tempore evangelicæ legis, sacrificia legis Mosaicæ cessant, et opera misericordiæ Deo placent. Unde et in Isaia loquitur Dominus : Holocausta arietum et adipem pinguium nolui.10 Sed quid velit Deus, subjungitur ibi : Subvenite oppresso, etc.11 Hinc Michæas clarius dicit : Numquid offeram Domino holocausta?12 Numquid placari potest Deus in millibus arietum? quasi dicat, Nequaquam. In quo ergo placatur subjecit : Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te :13 utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Consequenter subditur causa, vel potius signum, quod Deus vult misericordiam magis quam sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Hoc est quod alibi ait Salvator :14 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Sed nonne Christus vocavit ad suum discipulatum Jacobum justum, et Petrum, diligentem legis observatorem, qui nunquam comedit omne commune et immundum?15 Nonne ad Romanos veraciter dicitur, Quos prædestinavit, hos et vocavit?16 Quomodo ergo Christus non venit vocare justos? Respondetur dupliciter. Primo, quia secundum Ambrosium, per justos intelligit Scribas et Pharisæos, de sua justitia præsumentes, qui tamen vere justi non erant, sed elati, præsumptuosi et vani: quos Christus non venit vocare per salutarem effectum seu consecutionem salutis (juxta quem modum non est crucifixus pro reprobis). Siquidem de taliter justis ait Apostolus: Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.17 Porro, per peccatores intelliguntur humiles pœnitentes, quos Christus vocavit efficienter, seu per consecutionem salutis finalem. Juxta hunc sensum ait Salvator: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.18 Ubi per sapientes et prudentes intelliguntur qui in propriis oculis tales sunt, propterea vere sunt stulti; parvuli vero, id est humiles, vere sunt sapientes. Secundo, dicendum quod Christus hic loquitur de vocatione ad pœnitentiam, quæ peccatoribus competit, et non justis secundum quod tales sunt. Unde in Luca legitur respondisse: Non veni vocare justos, sed peccatores, in pœnitentiam.19 Justos vero vocavit et vocat ad perseverandum in bono, ad proficiendum in eo, ad salutem æternam.
Footnotes
Chapter 174 of 278