Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE FRUCTU ATQUE UTILITATE SCIENTIÆ; DE EVANGELICA PERFECTIONE; DE DILECTIONE INIMICORUM PATIENTIAQUE MALORUM.

QUI docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Dan. XII, 3.

Est quædam scientia informis et nuda, non ornata caritate atque laudabili vita: de qua ait Apostolus, Scientia inflat.1 Qua multi contenti sunt, cupientes docti reputari, honorari, et carnalia commoda consequi: qui ex sua scientia damnabiliores redduntur, sicut ait Salvator, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis;2 et princeps Apostolorum inquit, Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.3 Timeamus hæc verba, o fratres, nos qui scimus Scripturas, et eas audimus quotidie, et tamen negligentes, pigri et reprehensibiles invenimur, nec juxta notitiam conversamur idonee, neque condigne proficimus. O quam multi sunt sæculares idiotæ ac simplices, qui si scirent decimam partem eorum quæ scimus, quam diligenter ac fervide Deo servirent! Inardescat ergo cor nostrum, et strenue operetur quæ Deo sunt placita:4 hilarem namque ac fervidum servitorem diligit Deus. Non simus contenti scientia hac informi, sed scientiam formatam, actualem, approbativam operativamque boni possideamus, quum Christus testetur: Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.5 Nemo scientia sua ad vanitatem utatur.

Est autem et alia quædam naturalis scientia, seu philosophica peritia, in qua etiam multi inordinate atque superflue occupantur. Sed in primis scire et considerare curemus ea ad quæ tenemur et quæ Deus requirit a nobis, quemadmodum scriptum est: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Horum namque ignorantia est ignorantia juris, quæ a vitio non excusat. Propter quod loquitur Paulus: Qui ignorat, ignorabitur. Et per Osee loquitur Deus: Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi. Vere utilis ac salubris scientia est se ipsum cognoscere, non philosophice tantum, videlicet quod sit animal rationale mortale, sed theologice quoque, utpote quare et qualiter sit creatus ac liberatus, et propriam defectuositatem ac culpam, et item ad quas passiones et ad quæ vitia ex sua sit naturali dispositione aut usu proclivior, et quomodo possit ac debeat illis reniti ac prævalere. Certe desiderabilior est ista scientia, utilior atque salubrior, præsertim religioso, quam omnium philosophorum doctrina, quam etiam medicinæ juriumque peritia, quanquam, heu! multi ea neglecta, studeant illis quæ devotionem non nutriunt, nec caritatis augent fervorem, sed instabilem, vagam, inanem efficiunt mentem, curiositatemque fovent. Satagat igitur unusquisque vere cognoscere, judicare, castigare se ipsum; nec alios audeat temere judicare, contemnere, observare: quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus?

Denique est tertia scientia, formata, salubris, illa potissime quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti. Qua qui fuerint docti, fulgebunt ut splendor firmamenti. Est enim scientia ista caritati semper annexa: de qua ait Scriptura, Dedit illi scientiam Sanctorum; et Dominus per Osee, Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Præterea qui ad justitiam erudiunt multos, docendo eos qualiter debeant inter bonum et malum discernere, peccata vitare, virtutibus inhærere, justeque vivere: isti fulgebunt instar stellarum in regno beatitudinis æternalis. Nam sicut cœlum ornatur sideribus, sic patria Beatorum electis et civibus sanctis. Propter quod loquitur Paulus: Alia claritas solis, alia claritas lunæ, alia claritas stellarum; stella enim differt a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum.

Porro, secundum philosophos, stella est clarior pars sui orbis. Quemadmodum ergo stella est clarior reliqua sui orbis parte, sic præclarius diviniusque consistit alios in justitia erudire, quam in se ipso dumtaxat doctum exsistere, et hoc ceteris paribus. Nam qui erudiunt alios, Christo magis assimilantur, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Potest autem quis alium erudire verbo et scripto, atque exemplo. Et nunc de illa eruditione est mentio, qua quis non verbis dumtaxat, sed operibus quoque instruit alios. Imo verbo docere, et juxta doctrinam propriam non facere, est valde damnabile. Ideo loquitur Leo Papa: Facilis sit ratio ad persuadendum, efficax ad loquendum; majus tamen est docere opere quam sermone, et validiora sunt exempla quam verba. Felix ergo est religiosus qui tam caritative atque pacifice, tam humiliter atque benigne, tam patienter, exemplariter et devote inter suos fratres jugiter conversatur, quod ipso facto alios ad idem informat, et perversorum aversionem, discordiam, superbiam, duritiam, impatientiam indevotionemque tacite increpat et confundit, corrigit et reformat.6

Præterea beatissimus evangelista et apostolus S. Matthæus in se ipso erat doctus, imo doctissimus, tanquam unus illorum quibus Christus spoponderat: Quum venerit Paracletus, Spiritus veritatis, ille docebit vos omnem veritatem. Ipse etiam ad justitiam plurimos erudivit, quia Nubi-

Eccli. III, 22.

1 Cor. XIV, 38.

Osee IV, 6.

1 Cor. V, 11.

Is. XI, 2.

Dan. XII, 3.

Sap. X, 10.

Osee VI, 6.

1 Cor. XV, 41, 42.

Joann. I, 9.

Ibid. XVI, 13. anos convertit Æthiopes, et conscriptione gloriosa evangelii sui sanctissimi, usque in præsens universam docet Ecclesiam. Atque in evangelio suo præ ceteris Evangelistis ordinate procedit in descriptione verborum et miraculorum ac operum Christi; evangelicæ etiam fidei veritatem præ illis probat ac roborat auctoritatibus Prophetarum, quos copiose allegat.

Ideo juxta tanti Evangelistæ doctrinas conversemur in omnibus. Nam ipse sermonem Christi in monte descripsit perfectius: in quo sermone includitur quidquid ad recte vivendum exigitur. Ubi et inter cetera per Evangelistam suum loquitur Christus: Si quis percusserit te in unam maxillam, præbe ei et alteram;7 itemque, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis.8 Ardua sunt hæc, et tamen ista est via salutis: de qua iterum ait, Nolite judicare; et, Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.910 Quæ utique deiformis nostra perfectio maxime in caritate consistit: quatenus sicut omnipotens Deus, benignus et pius est super ingratos ac impios, solem faciens oriri super bonos ac malos11, pluensque super justos et injustos12, et sceleratissimos conservans in esse, ac providens eis de necessariis vitæ, multaque dona naturæ ac bona fortunæ conferens ipsis, nec permittens eos statim a dæmonibus strangulari atque in tartarum trahi sicut merentur, sed conversionem eorum misericordissime præstolans, et per instinctus divinos, per inspirationes angelicas, per allocutiones humanas, per prospera atque adversa invitans ac hortans eos ad meliora; ita et nos non solum amicis, sed inimicis quoque nostris et persecutoribus, detractoribus, ingratis, molestis, improbis et perversis hominibus, simus ex corde sinceriter caritativi, benevoli, benefactivi, omnique modo nobis possibili ad meliora eos trahere enitamur. Verum hoc nemo potest implere, nisi perfectus, hoc est, a passionum immoderantiis expurgatus, in suis affectionibus reformatus, sapientiæ dono perfusus et Deo plene subjectus, ab omni animositate, ira, impatientia, indignatione, amaritudine alienus. Nisi enim quis humilis valde exstiterit, ex alterius improbitate, irrisione, inflatione, contumelia, injuriatione, cito ad animositatem, iram ac indignationem provocabitur, et alteri se opponet, si potest et audet. Similiter, nisi sit mansuetus plurimum, injuriam sibi illatam vindicare optabit, et propter adversa fiet impatiens, ac pravæ subjacebit tristitiæ.

Oportet ergo nos obtemperare documentis sancti evangelistæ Matthæi ex ore Christi, ut nos ipsos diligamus pure in Deo, et omnes affectiones et passiones nostras habeamus reformatas et simplificatas in eo, et nostris vitiis, negligentiis et perversitatibus irascamur, indignemur, et propter ea tristemur; propter adversa vero pœnalia, propter opprobria nobis illata, propter damna rerum temporalium, propter corporales infirmitates et persecutiones nequaquam moveamur ad elationem, iram, impatientiam, tristitiam, vel ad aliam cordis ruinam, quum omnia illa nobis multipliciter exstent salubria, imo et saluberrima ac fructuosissima, dummodo æquanimiter tolerentur. Attendamus quod Christus dixit Apostolis:13 Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos; et iterum, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum;14 et, Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium præstare Deo.15 Si ergo cupimus cum Apostolis coronari, et cum eis in die judicii in judicialibus soliis ad judicandum sedere, conemur in omni patientia et mortificatione vivifica, in omni humilitate et paupertate spontanea, in omni diligentia et fervore sequi eorum vestigia. Beatissimum quoque evangelistam et apostolum Matthæum specialiter diligamus, honoremus ac invocemus tanquam quotidianum nostrum magistrum per evangelium suum. Et sicut ipse post suam ad Christum conversionem factus est tanto liberalior, virtuosior atque perfectior, quan-

Matth. v, vii. to ante erat avarior ac culpabilior; ita et nos jam simus in religione tanto humiliores, patientiores, devotiores ac ardentiores, quanto magis superbi, impatientes, indevoti, acediosi ac perversi eramus in mundo.

Footnotes

  1. I Cor. VIII, 1. ↩

  2. Luc. XII, 47. ↩

  3. II Petr. II, 21. ↩

  4. II Cor. IX, 7. ↩

  5. Joann. XIII, 17. ↩

  6. 1 Cor. II, 11. ↩

  7. 1 Cor. v, 39. ↩

  8. Ibid. 22. ↩

  9. Ibid. v, 48. ↩

  10. 1 Cor. vii, 1. ↩

  11. Luc. vi, 35. ↩

  12. Matth. v, 45. ↩

  13. Luc. x, 3. ↩

  14. Luc. xxi, 17. ↩

  15. Joann. xvi, 2. ↩

Chapter 177 of 278