Sermo 5
DE SAPIENTIÆ SUPERNATURALIS EXCELLENTIA; DE PACE, ET VITÆ BEATÆ PERPETUITATE.
SAPIENTIA ubi invenitur, et quis est locus intelligentiæ? Job XXVIII, 12.
Multa magna et pulchra dixerunt philosophi de sapientia, intelligentes per sapientiam, naturalem notitiam primæ causæ, videlicet Dei, et substantiarum separatarum, quæ apud illos intelligentiæ, apud theologos angeli nuncupantur. Hanc sapientiam dixerunt esse finem et capitaneam ac præceptricem omnium scientiarum, et quod mirabiles habeat delectationes actui suo admixtas. Unde secundum Aristotelem, vir contemplativus et sapiens non quærit extra se delectari, quoniam in se plenus est theorematibus et contemplationibus dulcibus ac jucundis, sicque habet in promptu in divinis ac spiritualibus delectari. In actu quoque sapientiæ hujus posuerunt beatitudinem hominis, utpote in speculatione optimi speculabilis, ut patet decimo Ethicorum.
Si ergo tanta ac talia dixerunt summi philosophi de sapientia naturali et acquisita, quæ et aliquo modo verificantur de ea, quantum in comparatione ad naturales scientias, et de naturali ac speculativa hominis felicitate loquendo: quanto magis secundum theologicam veritatem ista et multa sublimiora sentienda atque dicenda sunt de sapientia supernaturali theologicali, tam scholastica seu acquisita, id est sacræ Scripturæ doctrina (præsertim legis evangelicæ theoria in Evangelio scripta ac tradita), quam de sapientia supernaturali infusa, quæ est donum Spiritus Sancti, quæ secundum gradum suum perfectum est idem in re quod mystica theologia, quæ est sapientia flammigera, affectiva et unitiva? Et maxime vera sunt hæc, de sapientia ista quæ donum est. Qui vero utramque hanc supernaturalem sapientiam habet, videlicet acquisitam et infusam, in promptu habet considerare mirabilia legis divinæ, et admirari incomprehensibilia fidei christianæ, ac contemplari ea quæ sunt simplicissimæ Deitatis ac superbeatissimæ Trinitatis. Et habet in suis considerationibus ac contemplationibus mirabiliter magnas delectationes spirituales admixtas: si tamen in habitibus istis sapientialibus notabiliter sit perfectus, reformatasque habeat animæ vires ac passiones. Unde et plenus est theorematibus et notitiis divinorum jucundis ac dulcibus. Propter quod ei opus non est ut in exterioribus sensibilibus et caducis quærat solatia, sed intra se habet suorum materiam gaudiorum. Hinc Jonathas et qui erant cum eo, dixerunt se nullo indigere istorum, quia solatio habebant sanctos libros, qui erant in manibus eorum.1 Et Paulus ait apostolus: Deus spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo2, id est in considerando et contemplando per fidem ea quæ cadunt sub fide.
Studeamus ergo in hac utraque sapientia taliter abundare, hoc est, in dono sapientiæ et in notitia seu doctrina sacræ Scripturæ, et in earum actibus, considerationibus seu contemplationibus tam prompte et assidue delectari, ut carnales et viles consolatiunculas detestemur. Nec in humanis colloquiis aut sæcularium visitationibus recreari quæramus, sed in cellulis nostris occupemus nos hilariter ac devote, orando, psallendo, meditando, contemplando, studendo, scribendo, legendo.
Certe, ut ait Philosophus, sapientia est divina possessio, et vir contemplativus vereque sapiens est amantissimus Deo; atque ut Ecclesiasticus loquitur, vir eruditus suavis est animæ suæ.3 Sic gloriosissimus evangelista Matthæus sapiens fuit utraque hac sapientia, sublimiter contemplativus et amantissimus Deo suo; et de plenitudine sapientiæ suæ communicavit toti mundo per Evangelium quod descripsit, tanquam splendidissimus sol illuminans universum orbem terrarum, Prophetarum oracula evangelicis assertionibus copiose innectens, ita ut si inquiratur, Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intelligentiæ?4 rite respondeatur, In evangelio S. Matthæi. Ibi enim evangelicæ legis sapientia plane describitur; ibi Christus, Sapientia æterna, increata, immensa, addiscitur, loquitur et auditur; ibi veteris Testamenti Scripturæ exponuntur, et Prophetarum vaticinia intelliguntur. Ecce quam compendiose, quam magistraliter et devote descripsit Evangelium S. Matthæus. Ejus ergo doctrinas imprimamus nostris memoriis, et in eis meditemur die ac nocte, ut deliciose consideremus ac firmiter cognoscamus mysteria et miracula, testimonia et præcepta, documenta et consilia, virtutes, sanctitatem, vitam et opera Christi, atque utramque ipsius naturam.5 Et in omnibus his jugiter occupemur, totamque vitam nostram juxta hæc dirigamus.
Præterea, si cupimus quod Baruch ait, Disce ubi sit sapientia, ubi sit virtus, ubi intellectus, ut scias ubi sit longiturnitas vitæ, ubi lumen oculorum et pax:6 si, inquam, istud implere seu ista addiscere cupimus, legamus et intelligere studeamus evangelium S. Matthæi apostoli. Ibi namque est sapientia salutaris, non in libris philosophorum; ibi quoque est virtus, potestas et vigor contra adversarias potestates; ibi fides et virtus Salvatoris ejusque virtuosissima vita describitur; ibi est intelligentia Prophetarum et eorum cognitio, quibus innititur fides. Per quæ omnia edocemur ubi sit longiturnitas vitæ, ubi lumen oculorum et pax. Hæc quippe, sicut in evangelio suo sanctus docet Matthæus apostolus, perfecte et plene sunt in regno cœlorum, in patria Beatorum, ubi fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.7 Unde in die novissimo dicturus est Christus, judex altissimus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Et tunc ibunt justi in vitam æternam, in qua vere et plene est longiturnitas vitæ gloriosæ.8 Unde cuilibet electo promisit Deus: In cœlo glorificabo eum, longitudine dierum implebo eum, et ostendam illi salutare meum.9 Hoc salutare Dei Patris, est Christus Dominus, Verbum et Sapientia Genitoris.10 Qui Christus vere est lumen splendidissimum interiorum ac intellectualium oculorum. De quo cecinit Simeon justus:11 Quia viderunt oculi mei Salutare tuum, lumen ad revelationem gentium. Ipse quoque est pax nostra, qui fecit utraque unum.12 Imo, secundum suæ deitatis naturam, ipse est substantialiter pax superdulcissima et immensa, de qua loquitur Paulus, Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras:13 quamvis in divinis pax approprietur Spiritui Sancto, quemadmodum caritas, gaudium, usus, et cetera quædam ad voluntatem spectantia;14 eo quod Spiritus Sanctus sit emanatio voluntatis, quæ in Patre et Filio una est, et ipse a Patre Filioque procedit per voluntatem.
Sic ergo sciamus actualiterque pensemus, ubi sit longiturnitas vitæ, id est vita beata vere perpetua et secura, in qua Deus absterget omnem lacrimam ab oculis electorum, ubi mors ultra non erit, nec dolor nec timor, nec gemitus:15 quatenus consideratione et desiderio vitæ illius despiciamus vitam præsentem cum omni sua vanitate, ambitione et oblectatione; nec quidquam optemus in ea, nisi quod nos ad vitam gloriosam ac sempiternam compendiosius potest conducere, utpote paupertatem, subjectionem, obeditionem, aspernationes, correptiones et correctiones. Atque in tempore isto brevissimo, quod comparatione durationis vitæ beatæ vix unum momentum est, Deo vigilantissime obsequamur in omni humilitate, fervore, cum spirituali profectu et perseverantia fructuosa.
Denique, ubi et in quo longiturnitas ista vitæ felicis consistat, Salomon in Proverbis pandens : Pretiosior (inquit) est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari; longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria.16 Hæc longitudo dierum est unus dies perpetuus, de quo Zacharias ait propheta : In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum.17 In cœlesti etenim regno, est dies et longitudo dierum, non ex circumvolutione solis aut orbium, sed ex illuminatione solis justitiæ, qui est Deus, et ex participatione suæ æternitatis, quæ dicitur ævum. Unde Isaias propheta prædixit : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam.18 Hoc est quod in Apocalypsi fatetur Joannes apostolus : Civitas non eget sole neque luna, nam claritas Dei illuminabit eam.19 In hoc die est unus omnium Beatorum Deus : qui modo in Ecclesia militanti nomina multa habet, et variis designatur nominibus, secundum quod ex diversis suis effectibus diversimode innotescit, et ex creaturis earumque formis et actibus, diversis modis agnoscitur; sed in triumphanti Ecclesia, ubi in se ipso per se ipsum conspicitur, quia per speciem (id est propriam essentiam) cernitur, et facie ad faciem videtur, nomen ejus est unum, quia ibi una cognitione, multa de ipso noscuntur, quæ et uno nomine ibi signantur incomparabiliter clarius, quam hic per diversas cognitiones et appellationes.20 Idcirco ad hanc beatificam Dei notitiam incessabiliter adspiremus ac festinemus.
Footnotes
-
I Mach. xii, 9. ↩
-
Rom. xv, 13. ↩
-
Eccl. xxxvii, 22. ↩
-
Job xxviii, 12. ↩
-
Ps. i, 2. ↩
-
Baruch iii, 14. ↩
-
Matth. xiii, 43. ↩
-
Matth. xxv, 34, 46. ↩
-
Ps. xc, 15, 16. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
Luc. ii, 30, 32. ↩
-
Ephes. ii, 14. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
-
Cf. t. XX, p. 312 A. ↩
-
Apoc. xxi, 4. ↩
-
Prov. III, 15, 16. ↩
-
Zach. XIV, 9. ↩
-
Is. LX, 19. ↩
-
Apoc. XXI, 23. ↩
-
I Cor. XIII, 12. ↩
Chapter 178 of 278