Sermo 1
DE MODO JUDICANDI ET CORRIPIENDI.
NOLITE ante tempus judicare. I Cor. IV, 5. Huic verbo Apostoli consonat quod apud Matthæum loquitur Christus: Nolite judicare, et non judicabimini. Verumtamen per hæc verba non est intelligendum, quod Christus et ejus Apostolus prohibuerunt universaliter judicare:1 alioqui non liceret principibus et prælatis atque judicibus subditos judicare, nec parentibus filios et filias excedentes increpare ac castigare.2 Denique Christus ait: Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate; et iterum, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.34 Non autem corripimus quemquam, nisi quem culpabilem judicamus.5
Itaque verba Christi atque Apostoli quibus prohibent judicare, intelligenda sunt de judicio usurpato, perverso et temerario: ut scilicet neminem judicemus ex ira vel impatientia, invidentia, aut simili vitiosa radice, nec de incertis ac dubiis judicare per assertivam sententiam præsumamus, nec ea interpretemur in pejus. Unde dum ignoramus quo animo aliquid factum sit, eo quod possit bono ac malo animo fieri, non debemus hoc judicare cum assertione quod sit tale aut tale, sed judicium Deo committere.6 Item, dum aliquid accidit quod non est ex sua ratione culpabile, sed potest ex rationabili causa contingere, non debemus id judicare judicio reprobationis, quasi non possit ex justa et rationabili accidere causa. Aliqua vero sunt in se ipsis vitiosa, ita quod bono fieri nequeunt animo, ut furta, adulteria, homicidia: et talia possumus judicare quod utique mala sint. Et quamvis eos qui talia agunt non liceat nobis absolute atque finaliter judicare, taliter eos reprobando quasi nunquam pœnitentiam sint acturi, sed finaliter perituri (hoc enim nos latet, videlicet quales futuri sint); nihilo minus judicare possumus eos secundum quid, utpote quod in quantum talia perpetrarunt aut perpetrant, mali et injusti fuerunt aut sunt. Quales vero postea sint futuri, nescimus: quoniam peccator in momento potest a Deo tangi, purgari, illuminari, converti. Igitur post hujusmodi vitiorum cessationem, non licet nobis actores vitiorum illorum certitudinaliter judicare, quod adhuc vitiosi sint; possumus tamen judicare, quod talem aut talem pœnam promeruerunt.
Itaque de incertis et dubiis non judicemus, nec ea de quibus nescimus an bono vel malo animo facta sint, vel utrum ex rationabili causa contigerint, excusationemque habeant, an non. Unde consultissimum ac saluberrimum est ut unusquisque propria peccata acute consideret, digneque ponderet, dijudicet, defleat, castiget ac vitet (quia ut ait Apostolus, si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur, id est, a Deo non damnaremur), aliorum vero defectibus et peccatis non immoderate se occupet, nec ea curiose aut malitiose observet: quia ut Salomon protestatur, qui observator est malorum, opprimetur ab eis. Et istud potissimum spectat ad eos qui animarum curam non habent, et adhuc imperfecti ac passionati sunt. Tales namque in judicando de aliis frequenter ac damnabiliter fallunt se ipsos, et multipliciter errant, putantes se agere ex ratione et caritate quod agunt ex passione et aversione, utpote ex ira, impatientia, elatione, aut simili motione. Tales ergo in primis judicent et emendent se ipsos, ne similes sint hypocritis, qui ut ait Salvator, vident festucam in oculo proximi, trabem autem in proprio non vident.78
Denique istud est unum de præcipuis et maximis malis generis humani, quod pene omnes proni sumus alios judicare et facta illorum discutere, reprobare et accusare, atque nos ipsos negligere ac palpare: quod frequenter ex superbia et vana complacentia propria accidit, quia nimis magni sumus in oculis nostris, et nobismetipsis inaniter complacemus, proximosque despicimus. Quia propria vitia atque pericula propriasque miserias non pensamus, ideo circa alios inaniter occupamur. Sed istud est inordinatum ac fatuum, et contra ordinem caritatis, quæ incipit a se ipsa, idque requirit ut quilibet de propria salute primo et maxime exstet sollicitus. Propter quod loquitur Christus: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat?91011
Præterea, quanto quis proprias iniquitates, negligentias et ærumnas diligentius profundiusque perpendit ac ponderat, tanto minus immoderate aliorum peccata considerat, et ea patientius suffert. Hinc viri vere sapientes et timorati non faciliter judicant alios, imo cautissimi sunt judicando de aliis. Qui autem incauti et proni sunt ad judicandum de aliis, ex temerariis suis judiciis sæpe labuntur ad detractionem, discordiæ seminationem, aliorumque aspernationem, qui tamen eis sunt meliores.
De hac materia plura hic scriberem; sed infra, Domino concedente, aptior locus inde loquendi occurret, præsertim circa evangelium illud, Nolite judicare, etc.
Postremo in quinto libro Vitaspatrum habetur quemadmodum sanctus ille eremita abbas Isaac venit in congregationem Fratrum, viditque ibi Fratrem culpabilem et adjudicavit eum. Quum autem rediret ad eremum, venit angelus Domini et stetit ante cellam ejus, dicens: Non intrabis huc. Et dixit abbas Isaac: Quæ est causa? Respondit angelus: Deus me misit ut dicerem tibi, Ubi jubes ut mittam Fratrem illum culpabilem quem adjudicasti? Et statim abbas Isaac in terram humiliter se prosternens, egit pœnitentiam, dicens: Pecavi, ignosce mihi. Dixitque angelus: Surge, ignoscit tibi Deus; sed de cetero cautior esto in judicando. Hoc ergo exemplo et nos cauti et timorati simus in omnibus.
Footnotes
Chapter 24 of 211