Sermo 5
DE QUOTIDIANO BAPTISMATE LACRIMARUM.
E GO baptizo in aqua. Joann. I, 26. Ista sunt verba gloriosissimi præcursoris sanctissimi Joannis Baptistæ in evangelio hodierno. Denique inter diversa baptismatum genera, est et lacrimarum baptismus, quo anima purissime lavatur ac mirabiliter decoratur. Quumque præhabitum sit quod monachi officium sit lugere (propter quod Climacus monachum quasi definiens, ait : Monachus est mœrens et lugens anima indesinenti mortis memoria), hinc monachus debet se ipsum quotidie baptizare lacrimarum baptismate.
Sunt autem diversæ species lacrimarum quibus se debet religiosus afficere. Primæ sunt lacrimæ pœnitentiæ, quibus homo ex interno contritionis dolore sua deplorat peccata: quemadmodum S. Petrus, qui post transgressionem trinæ negationis egressus, flevit amare.12 De quibus Climacus loquitur :3 Luctus seu lacrimarum fons, est major post Baptismum baptismus, per quem gratiam primi baptismi amissam recuperamus. Harum lacrimarum tanta est vis, ut dicat Ambrosius : Lacrimas Petri lego, satisfactionem non lego. Lacrimæ lavant delictum quod pudor est dicere; veniam non postulant, et merentur. Non invenio quid Petrus dixerit, sed quod flevit. Tu ergo similiter lacrimis dilue culpam. Lacrimæ namque pœnitentiæ, S. Bernardo testante, vinum sunt angelorum, quia in illis odor est vitæ, sapor gratiæ, gustus indulgentiæ, sanitas redeuntis innocentiæ, reconciliationis jucunditas, et serenatæ conscientiæ bona suavitas. — Quamvis autem hæ lacrimæ prodeant ex dolore, et amaritudinem habeant sibi adjunctam, nihilo minus recreatio quædam eis miscetur, et consolatio superna infunditur, tam ex spe veniæ quam ex relevatione conscientiæ atque interni doloris evaporatione. Unde in libro Tobiæ dicitur Deo :4 Post fletum exsultationem infundis; et Christus apud Matthæum :5 Beati (inquit) qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Nam quælibet virtus delectationem propriam habet actui suo annexam.
His lacrimis abluamus culpas nostras quotidianas, et semper solliciti simus ne relabamur in eas : nec vere sua deplangit peccata, qui non sollicite præcavet ea.
Secundæ sunt lacrimæ compassionis fraternæ, de quibus sanctus Job protestatur : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.6 Sic et Jeremias plebis ac urbis suæ destructionem deflevit.78 Christus quoque videns civitatem, flevit super eam.9 Porro lacrimæ istæ sunt duplices. Primæ, quibus ex compassione corporalium afflictionum proximorum in fletum resolvimur. Secundæ, quibus ex compassione interiorum vulnerum, puta culparum ipsorum, in planctum movemur : quæ lacrimæ sunt valde præstantiores, quemadmodum malum culpæ incomparabiliter pejus est ac magis nocivum et Deo contrarium, quam malum pœnæ. Hinc ait Bernardus : Longe præcellunt lacrimæ quibus infunditur sapor vini, quæ fraternæ compassionis affectu ex fervore prodeunt caritatis, qua ad horam tui ipsius immemor esse sobria quadam ebrietate videris.10 Sic Daniel et Esdras Israeliticæ plebis defleverunt facinora, ipso Esdra dicente :11 Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quia peccata nostra creverunt usque ad cœlum. Ita et nos proximorum nostrorum, præsertim confratrum, malis compati, et ea deflere, si eorum magnitudo exposcat, debemus.
Tertiæ sunt lacrimæ caritatis divinæ: et istæ sunt variæ. Primæ, quibus propter injurias et offensas Deo illatas ploramus, dum scilicet ex caritatis fervore, zelo divini accendimur honoris, et de inhonorationibus Altissimi lacrimamur, quemadmodum si servus fidelis ac filius bonus de domini sui ac patris injuriationibus contristentur ac fleant: sicque zelo zelamur pro Domino exercituum cum Elia. Secundæ, quibus desiderio divinæ præsentiæ plangimus, esse cupientes cum Domino et desideratissimum Deum clare ac facialiter cernere inardescentes, juxta illud:12 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.13 Tertiæ, quibus supernæ visitationis gratia consolati, ex complacentia Dei suavissime lacrimamur, dum ipse misericordissimus Dominus majestatis, lucem miserationis suæ nobis ostendens, se ipsum in lumine contemplationis sinceriter pandit et applicat amoroseque jungit menti, signa suæ dilectionis ad eam demonstrans experimentaliter ac familiariter ei. Nec mirum si tunc in suavissimas ex complacentia serenissimi ac convenientissimi Dei lacrimas resolvamur, quum crebro ex adventu, præsentia et amplexu alicujus hominis cari excitemur in planctum. Hæ lacrimæ ex Dei complacentia profluentes, omnino dignissimæ ac suavissimæ esse noscuntur.
Præterea quartæ sunt lacrimæ, quibus timore districti judicii ac futuri ploramus supplicii, quemadmodum rei timore pœnarum eis imminentium lugent. — Quintæ sunt lacrimæ, quibus ex dominicæ passionis intenta et affectuosa consideratione et compassione perfundimur, eo quod mansuetissimus ac innocentissimus Agnus Dei tanta pro nobis sustinuit.
Quamvis autem monachorum dicatur proprium, uni intendere soli, propriaque peccata deflere; verumtamen quia ex jure divino tenentur proximos sicut se ipsos diligere, atque in actibus caritatis Dei ac proximi consistit perfectio, spectat ad monachos veraciter virtuosos cunctis præfatis lacrimarum generibus affici, et commune malum Ecclesiæ lamentari, atque assiduis lacrimis ac precibus iram Dei mitigare, populi ejus, propinquorum, commissorum ac benefactorum deplangere culpas, et super tot animabus quotidie pereuntibus graviter ejulare, facere planctum velut draconum et luctum quasi struthionum.14 Non ergo de cetero levitatibus, dissolutionibus, cachinnis ac puerilibus consolatiunculis demus locum; sed in grandi cordis custodia, in vera maturitate et timorata sollicitudine, luctuosaque animi dispositione proficiscamur ac festinemus ad patriam, ac omnibus prodesse optemus. Quantoque minus succurrimus proximis prædicando, tanto plus eis auxiliari conemur orando, lugendo, ædificando.
Insuper de prædictis multa devotissima Climacus scribit, inter cetera dicens: Si nihil humilitati sic convenit sicut luctus, nihil ei ita ut risus contrariatur. Reforma in te ipso et scrutari ne cesses æterni ignis abyssum et immanes ministros, implacabilem et incompassibilem Judicem, infinitum chaos flammæ infernalis, ac subterraneum, terribilem locum atque hiatum, angustos ac tetros descensus. Sta in oratione cum tremore sicut damnatus adsistens judici, ut extrinseca specie ac forinseco more furorem exstinguas Judicis summi: non enim sic adsistentem diu despiciet. Non sis sicut qui sepeliunt mortuos, quandoque quidem ipsos deflentes, quandoque vero se propter ipsos inebriantes; sed esto sicut qui sunt in metallis vincti, continuis horis a vulgaribus publicis custodibus flagellati. Nam qui aliquando luget, aliquando deliciatur et ridet, similis est ei qui pane lapidat canem, qui specie tenus canem persequitur, sed reipsa eum facit manere. Esto mœrens et lugens absque amore ostentationis: mœrorem namque et luctum dæmones timent sicut latrones canes. Fiat tibi reclinatio tua in strato tuo typus seu figura reclinationis tuæ in sepulcro, et minus dormies; et ipsa mensæ tuæ convivatio fiat tibi rememoratio mensæ futurorum vermium, et minus deliciaberis; potum quoque aquæ accipiens, non obliviscaris sitis quæ est in flammis infernalibus, et omnino violentabis naturam. In ipsa honorabili præsidentis increpatione, redargutione, ac ignominia seu exercitatione, pavendam summi Judicis sententiam intendamus ac meditemur, et superseminatam in nobis irrationabilem tristitiam atque amaritudinem, mititate ac patientia quasi gladio ex utraque parte acuto penitus occidemus. Ignis æterni memoria singulis vesperis cœnet ac dormiat tecum, surgatque simul cum te, et nunquam negligentia dominabitur tui in tempore psalmodiæ. Igitur si non luges, propter hoc luge. — Quando anima nostra, non conantibus nobis nec quidquam adinvenientibus, fit lacrimosa, devota ac mansueta, curramus: Dominus enim non vocatus advenit. Custodiamus hanc gratiam ut pupillam oculi, nam magna est virtus hujus compunctionis.
Interdum contingit ex lacrimis inani gloria tangi. Qui super lacrimis suis inflatur, et non lacrimantes in se ipso dijudicavit, similis est ei qui contra inimicos armaturam postulavit a rege, et se ipsum perimit in ea. Solet donum lacrimarum quosdam plerumque extollere. Propter quod quibusdam non datur, ut ejus privatione et inquisitione in suspiriis et mœrore animæ se ipsos affligant: quod locum lacrimarum sine periculo supplet, quamvis et ab eis hoc melius pro nihilo reputetur.
Bene observantes, inveniemus derisum amarum in nobis a dæmonibus sæpe factum. Quum enim satiati et saturati fuerimus, tunc nos devotione lacrimisque compungunt, et nos iterum jejunantes ac vigilantes indurant, ut adulterinis lacrimis seducti, matri vitiorum gulæ consentiamus.
Hæc et multa similia de ista materia scribit Climacus; sed difficultatem prolixitatemque vitans, formam frequenter muto verborum. Patet ergo ex præinductis, quod sunt et deceptoriæ lacrimæ: idcirco non debet quis lacrimis suis incaute confidere, sed discutere an ex virtute procedant, earumque radicem, modum ac finem pensare, et Deum pro salutari in iis discretione rogare.
Footnotes
Chapter 29 of 211