Sermo 2
QUALITER QUILIBET CHRISTIANUS DEBEAT ESSE VOX CLAMANTIS IN DESERTO.
EGO vox clamantis in deserto. Joann. i, 23.
In his verbis tria tanguntur. Primum est officium ad unumquemque fidelium pertinens, quum dicitur : Ego vox. Secundum est persona officium hoc injungens, videlicet Deus, quum subditur : Clamantis. Tertium est locus seu populus in quo officium hoc exerceri debet, dum subinfertur : In deserto.
Quantum ad primum, unusquisque fidelis debet esse vox clamantis, id est præco seu nuntius, instrumentum seu organum Dei, qui per suos ministros multipliciter clamat ad homines ut vitia deserant virtutibusque insistant. Clamat etenim Deus per eos quos ad clamandum inducit, movet aut excitat, quemadmodum ait ad Isaiam : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum.1
Per suos igitur servos clamat Spiritus Sanctus, nunc exhortando, nunc increpando, nunc instruendo, nunc comminando, nunc consolando, nunc promittendo. Omnibus igitur modis istis debet quilibet Christianus esse vox Dei loco et tempore opportuno, secundum exigentiam causæ et dispositionem sui ac aliorum. Ad quod obligatur ex caritate, qua Deum et quemlibet hominem viatorem tenetur diligere. Sicut enim quilibet tenetur omnem diligere hominem, ita tenetur omnium hominum desiderare salutem, et pro omnibus saltem in generali esse sollicitus ut salventur, atque orare pro universis, ac cetera caritatis opera auxiliaque impendere congruo loco ac tempore suo, dum causa requirit et se opportunitas offert. Sicut enim tenemur ad caritatem ceterasque virtutes, ita ad actus earum opportuno loco et tempore.
Hinc scriptum est :2 Unicuique mandavit Deus de proximo suo. Et secundum Augustinum, ad correptionem fraternam omnes tenemur, præsertim prout correptio illa actus est caritatis; et simili modo, ad exhortationem, informationem ac consolationem fraternam et caritativam pro posse, quum et ista sint spiritualia misericordiæ opera. Propter hoc ad Thessalonicenses scribit Apostolus : Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.3 Hinc quoque abbas Palladius dixit : Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem, aut discere fideliter quæ ignorat, aut docere manifeste quæ novit; si autem utrumque possit, nec vult, insaniæ morbo laborat. Initium namque recedendi a Deo, fastidium est doctrinæ, dum non appetit illud quod semper anima appetit quæ diligit Deum. His concordat quod Seneca loquitur : Quod nosti, sine arrogantia postulanti impertiaris; quæ nescis, sine occultatione ignorantiæ tuæ tibi postula impertiri.
Denique omnes Christiani confratres sunt, non solum communione naturæ, sed etiam Christianitatis religione. Sunt insuper commilitones, quia contra eosdem invisibiles hostes diabolos, contra easdem sæculi vanitates, contra easdem carnis concupiscentias ac propriæ voluntatis perversitates pugna est eis. Sunt item conservi, quia ejusdem Dei ministri. Sunt iterum conviatores, id est ejusdem itineris ambulatores, et ad finem eumdem tendentes, quia per viam hujus exsilii ad cœlestis pergunt beatitudinem regni. Hinc se invicem jugiter debent ad bona hortari, spiritualiter consolari et pro suis defectibus caritative corripere, unusque alium pro posse instruere. Æternæ quoque damnationis supplicia debent sibi invicem comminari, et se mutuo contra hostes suæ salutis roborare, juvare ac animare, ut sic juxta doctrinam beatissimi principis Apostolorum, unusquisque gratiam sibi desuper præstitam proximis caritative communicet.4 Idcirco ad Colossenses ait Apostolus : Super omnia caritatem habete, docentes et commonentes vos ipsos in hymnis et in psalmis.5
Dum ergo Christiani conveniunt sive ad manducandum seu bibendum, sive ad conferendum, verba vana, otiosa, vitiosa, inutilia vitent, atque præfatis modis se invicem semper ædificent. Sed, proh dolor! hujus oppositum pene jam omnes agunt. Convenientes enim et pariter consistentes, per verba scurrilia, detractoria, mendosa, irrisoria, stulta, levia et nimis superflua se invicem spiritualiter lædunt, scandalizant, offendunt, atque ad inferos pertrahunt, juxta illud Michææ :6 Vir fratrem suum venatur ad mortem. In talibus verbis tempus suum deducunt, imo miserabiliter perdunt, vanis delectationibus, jocis et cachinnationibus se relaxant, et sine mensura peccant ac pereunt. Sed abjiciatur consuetudo ista pravissima, et proximum suum unusquisque verbo et exemplo secum trahat ad finem creationis humanæ, hoc est, ad cœlestis gaudia patriæ, ad Deum, ad spiritualem profectum. Et hoc indesinenter agamus « in deserto », id est, in hoc sæculo nequam, in præsenti exsilio, in populo vitioso Dei gratia destituto et a divina ac gratiosa inhabitatione Spiritus Sancti relicto.
Præterea, modis prætactis debent prælati ac superiores et prædicatores, et qui virtuosiores ac sapientiores exsistunt, esse vox Dei, et omnem loquacitatem, otiositatem, inexemplaritatem vitare, pigros excitare, vitiosos arguere, tentatos, afflictos ac pusillanimes consolari, obstinatis æterna supplicia comminari, ut quisquis eos accesserit sive audierit, ædificatus discedat. Nam et Augustinus testatur : Non mediocre periculum est, ut quum habeat homo tot eloquia Dei et opera Christi quæ fecit, illis prætermissis, loquatur et audiat quæ sunt mundi.
Postremo, quam meritorium sit modis inductis esse vocem Dei, constat ex eo quod Danieli angelus Gabriel profitetur : Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.7 Et Jacobus ait : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.8 Augustino quoque testante, tanto quisque perfectior est in Dei amore, quanto plures trahit ad ejus amorem.
Unde in libro Dialogorum sanctus refert Gregorius, quod vir sanctus, nomine Equitius abbas, tanto animarum zelo flagrabat, quod per diversas ecclesias, per castra, per vicos, per singulorum quoque fidelium domos prædicando discurrens, audientium mentes ad Dei amorem atque cœlestis patriæ desiderium excitavit. Erat autem vilissimis vestimentis indutus, et ita despectus, ut eum non cognoscentes, salutati ab eo resalutare despicerent. Quadam die quidam vir nobilis ex familiaritate dixit ad illum : Quum Ordinem sacrum non habeas, nec a summo Pontifice licentiam prædicandi acceperis, quomodo prædicare præsumis ? Hac interrogatione compulsus, respondit Equitius : Ea quæ mihi loqueris, ego quoque mecum pertracto. Sed quadam nocte angelus Dei adstitit mihi per visionem, atque in lingua mea phlebotomum posuit, dicens : Ecce posui verba mea in ore tuo; egredere ad prædicandum. Sicque ex illo die, etiamsi voluero, tamen tacere de Deo non valeo. Hujus ergo viri exemplo discamus verba salubria proximis loqui.
Si videremus aliquem in corpore vulneratum, nonne exhortaremur eum ut medicamenta suis faceret adhiberi vulneribus, ne putrescendo mortem infligerent ? Et si aliquem videremus proficisci per viam ad præcipitium aut lacum mortis ducentem, nonne revocaremus eum a tali itinere ? Et si quis iret nobiscum pigre per viam, et hinc inde stulte diverteret atque inutiles faceret moras, nonne hortaremur eum ad gradiendum velocius, directius et magis continue ? Quum ergo anima sit incomparabiliter præstantior corpore, incomparabiliter justius exstat ac dignius ut eos qui per peccata spiritualiter læsi sunt, qui prave vivendo ad infernalem lacum festinant, qui in via Dei non recte procedunt, sed undique evagantur, juxta illud Psalmi, In circuitu impii ambulant, exhortemur ut per confessionem et cetera sacramenta sua curent peccata, viæ suæ æterna vitent pericula, atque per opera virtuosa ad cœlestis regni accelerent mansionem.9
Footnotes
Chapter 26 of 211