Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE VITANDO OMNI INORDINATO TEMERARIOQUE JUDICIO.

NOLITE ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, etc.1 In epistola hodierna.

Quum omni Christiano, juxta evangelicam apostolicamque doctrinam, inordinata judicia sint vitanda (dicente Christo :2 Nolite judicare, et non judicabimini; atque Apostolo :3 Tu quid judicas fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi), maxime tamen religiosis et monachis prohibentur, quia ipsorum est soli Deo et sibi ipsis intendere. Ipsi quoque ad securiorem viam tenentur, et singulariter cauti, circumspecti ac coram Deo esse solliciti obligantur. Hinc in Vitaspatrum valde vetatur monachis judicare. Nempe quum teste Apostolo, quid agatur in homine nemo sciat nisi spiritus hominis (non enim secreta cordium nostrorum agnoscimus proximorum); quomodo possumus judicare de proximis, quum bonitas et malitia in interioribus hominis summe consistant, et Deus omnipotens, qui ubi vult spirat, omni potest momento convertere peccatorem, et impium justificare, imo de pessimo optimum facere ?

Sed circa hæc oritur quæstio magna, cur scilicet Christus tam absolute nobis prohibuit judicare, qui tamen omnibus præcipit delinquentem corripere. Neminem autem corripimus, nisi quem culpabilem judicamus. In capitulis etiam religiosorum fiunt proclamationes, in quibus unus alium culpabilem asserit : quod est utique judicare. Augustinus quoque : De manifestis, inquit, et quæ nequeunt bono animo fieri, judicare permittitur. Unde, quum juxta S. Cyprianum, unum de duodecim abusionibus sit lis in capitulo, si videro Fratrem a præsidente correptum, impatienter se habere, verbis contendere, seque impudenter excusare sive defendere, possum (ut videtur) illum judicare ac animo reprobare. — Et respondendum, quod aliud est judicare personam, aliud actum seu negligentiam ejus. Iterum, aliud est judicare hominem absolute, et aliud secundum quid.4 Quamvis ergo personam absolute ac definitive seu assertive judicare prohibeamur, quia etsi nunc pravus evidenter patescat, utpote culpæ mortali actualiter inexcusabiliterque intentus, tamen nescimus qualis paulo post erit, et maxime qualis finaliter coram Deo invenietur, seu qualis sit in prædestinatione aut præscientia Dei; nihilo minus actum seu negligentiam hominis possumus absolute ac certitudinaliter judicare, quando videlicet manifeste et inexcusabiliter mala est ipsa commissio sive omissio. Sicque hominem qui peccavit aut peccat, possumus judicare secundum quid, scilicet, quod in quantum hujusmodi culpæ obnoxius fuit aut est, vere culpabilis, reprehendendus corrigendusque exstiterit aut sit. Denique si quis sit manifeste remissus et negligens in observantiis Ordinis, aut per tempus longum pertinax et rebellis, quamvis omni momento possit Deo agente compungi atque converti, potest tamen probabiliter seu æstimative cum quodam timore et compassione talis judicari absque temeraria assertione, quousque signa emendationis in ipso appareant. Sed extra hos casus judicare, censetur illicitum.

Vitemus ergo inordinata, temeraria, præsumptuosa, incauta judicia aliorum, et dubia interpretemur in melius; interiora vero et incerta divino reservemus judicio. Ea quoque quæ evidenter sunt mala, non judicemus graviora quam sunt: præsertim quum ignoremus qualem aut quantam habeant coram Deo excusationem seu relevamen, ut si forte ex subreptione aut vehementi tentatione vel infirmitate, ignorantia seu subito motu vel inadvertentia, commissa sint vel omissa.

Præterea hi qui personaliter negligentes sunt et remissi, aut passionati, nequaquam proni, procaces et impudentes sint alios judicare; sed se ipsos in primis adspiciant, judicent, reprobent et emendent, pensantes quod ait Salvator:56 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, etc.

Unde secundum Ambrosium atque Chrysostomum, qui in eisdem aut majoribus culpis sunt, alios judicare non debent. Nam et caritas incipit a se ipsa, et ordo justitiæ exigit istud. Rursus cavendum est valde, ne quis pronus sit illum judicare cui parum aut minus afficitur, et contra quem faciliter passionatur. Denuo, quum unusquisque debeat contra ea vitia singulariter præliari ad quæ ex sua naturali dispositione aut usu est pronior, ideo melancholici et pravo usu infecti, specialissime se refrenent atque custodiant ab inordinatis, temerariis ac assertivis judiciis: alioqui in gravissima ruent pericula. Imo nullus ex passione, ira, invidia, amaritudine, aspernatione, judicet quemquam: præsertim quum vera justitia habeat compassionem, falsa indignationem. Non ergo ut alios judicando, corripiendo ac accusando curemus, nos ipsos per iram, impatientiam, aut aliam passionem, lædamus.

Denique tam grave peccatum est inordinatum judicium, ut beatissimus frater Domini Jacobus apostolus illud detractioni annumeret, ac divinæ legis vocet injuriam. Scriptum est namque Jacobi quarto: Qui detrahit fratri suo, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem;7 si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Quod utique intolerabilis est superbia. Faciamus ergo quod loquitur Apostolus: Non amplius invicem judicemus; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum: noli illum perdere pro quo Christus mortuus est.8 Hinc in epistola ad Fratres de Monte

Dei scribit Bernardus: Cave, serve Dei, ne quos imitari non vis, damnare videaris. Volo ut hoc facias in ægritudine, quod quum sanissimus esset, fecit qui ait: Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Qui enim perfecte examinando se ipsum intelligit, suo peccato nullius peccatum esse par æstimat, quod non sicut suum intelligit.9 Nolo ut nusquam arbitreris Solem justitiæ lucere nisi in cella tua, nusquam esse serenum nisi apud te, nusquam operari gratiam Dei nisi in conscientia tua. An solitariorum, an religiosorum Deus tantum? Malo te cogitare ubique serenum esse et non apud te, et pejus de te quam de aliquo alio æstimare. Cum timore potius et tremore vestram agatis salutem;10 nec quales sint alii, sed quales ex vobis fiant, quantum in vobis est cogitate.

Denique Cassianus refert quemdam sanctum Patrem dixisse: Manifeste compertum est, eisdem causis ac vitiis monachum obligari in quibus de aliis judicare præsumpserit. Oportet enim unumquemque se ipsum tantummodo judicare et circumspecte cauteque in omnibus custodire, non aliorum vitam discutere. Hinc constat, quod qui alios tam faciliter judicant superbos, infideles, dolosos, simulatores, mendaces, intimoratos seu negligentes, personaliter tales sint: nam qualis quis est, talia sæpe de aliis sentit. Idcirco in libro Job dicitur: Sonitus terroris semper in auribus impii;11 et quum pax sit, ille insidias suspicatur.

Insuper de hac ipsa materia sapientissime Climacus loquitur: Judas (inquiens) erat in choro Apostolorum, latro autem in consortio homicidarum; et mirum quo modo in uno momento facta est transmutatio. Vidi peccantem manifeste et pœnitentem occulte; et quem fornicatorem judicavi, justum inveni et per conversionem Deo subito reconciliatum. Una brevium viarum quæ ducunt ad Deum, est non judicare. Sicut alienus est ignis ab aqua, ita judicare, a veraciter pœnitente. Etiamsi in ipso exitu videres aliquem offendentem, neque tunc judices eum: incertum est enim judicium Dei. Manifeste aliqui offenderunt in magnis, et in occulto majora operati sunt bona. Ideo aliorum facta explorantes, seducti sunt. In quibus proximum judicamus, eadem incidemus. Acuti ac celeres aliorum judicatores vitio huic subduntur, quoniam nondum de suis offensionibus rectam ac perfectam memoriam, curam ac pœnitentiam assumpserunt: quia etenim nondum de propriis culpis curam gerunt, sub aliorum peccatis succumbunt. Nam qui propria mala arrogantiæ velo operta develans diligenter inspexerit, aliorum dijudicationem relinquet, existimans non sibi sufficere tempus ad proprium luctum, etiamsi centum vixerit annis, atque Jordanem fluvium totum per lacrimas ex suis viderit oculis procedentem. Multa alia saluberrima scribit de ista materia, quæ infra Deo præstante forsitan memorabuntur.

Vitemus ergo vana, periculosa et stulta judicia; simus timorati et humiles ac defectuosi in oculis nostris, et semper coram Deo custoditi atque solliciti. Infirmis et cadentibus compatiamur, et oremus pro eis; sicque alter alterius onera portemus, et mutuo in omni caritate, pietate, patientia jugiter supportemus.12 Non obliviscamur quantum sanctissimi Patres in eremo, abbas Pastor, abbas Moyses, et alii, vitabant incauta judicia, etiam ad judicandum rogati. Quid ergo nos omni defectuositate ac miseria pleni, alios judicare præsumimus, negligentes nos ipsos? Propterea juxta prædicta Sanctorum documenta conversemur et dirigamus omnes actus, cogitatus affectusque nostros; et videatur unicuique nostrum cum S. Francisco, quod in mundo non sit peccator major quam ipse, ut sic veri religiosi et nobis ipsis simus semper intenti.

Footnotes

  1. 1 Cor. IV, 5. ↩

  2. Luc. VI, 37. ↩

  3. Rom. XIV, 10. ↩

  4. 1 Cor. II, 11. ↩

  5. Luc. vi, 42. ↩

  6. Matth. vii, 5; ↩

  7. Jacob. iv, 11. ↩

  8. Rom. xiv, 13, 15. ↩

  9. 1 Tim. 1, 15. ↩

  10. Philipp. u, 12. ↩

  11. Job xv, 21. ↩

  12. Galat. vi, 2. ↩

Chapter 28 of 211