Skip to the text

Sermo 3

DE DUPLICI VIA, ET QUALITER VIAM DEI PARARE ATQUE DIRIGERE DEBEAMUS.

VIÆ Domini viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ. Prov. III, 17.

Quemadmodum duplex est terminus ad quem homines finaliter perveniunt, utpote regnum cœlorum seu beatifica visio Dei, et infernus sive adeptio æternalis supplicii (de quibus duobus terminis Christus in die judicii dicet :1 Venite, benedicti

Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab origine mundi; et demum:2 Ite, maledicti, in ignem æternum), sic duplex est via his terminis proportionata. Prima est via pulchra ac splendida, id est conversatio virtuosa: ad quam pertinent munditia cogitationum, rectitudo affectionum, locutio bona, operatio justa, negligentiarum quoque vitatio, et exemplaritas morum. Hæc conversatio merito via pulchra ac splendida appellatur, quia ex caritate et gratia, quæ sunt supernaturalia lumina, oritur, luce rationis perfunditur, fonti totius lucis supersplendidissimo et superpulcherrimo Deo nos unit, gratos ac placitos facit, ad lumen gloriæ, claritatem cœlestis patriæ, increatæque lucis fruitionem beatificam nos perducit. De qua via ait Psalmista: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.3 Porro, alia est via turpis ac tenebrosa, id est conversatio vitiosa: quæ ex ratione pravis concupiscentiis, passionibus atque erroribus obtenebrata procedit, vitiorum impietate ac turpitudine fœtet, et ad infernales tenebras ducit; tenebrarum quoque principibus placet, conjungit et locum mansionemque præstat.

Per primam viam Deus moratur in cordibus nostris, quemadmodum de homine sibi obediente ait Salvator: Ad eum veniemus, ego et Pater cœlestis, et mansionem apud eum faciemus.4 Per viam secundam moratur in nobis diabolus. Unde de Juda traditore ait Evangelista: Post buccellam introivit in eum Satanas.5 Et Apostolus monet: Nolite locum dare diabolo. Ex quo patet, quod mortaliter peccando, damus in cordibus nostris locum ac mansionem dæmonio.6 Propterea impii dicuntur vasa diaboli.

Quum ergo unicuique homini detur præceptum ut per primam ambulet viam, aliamque devitet; imo quum Deus ad hoc tam multipliciter nos hortetur ac moneat, invitet et excitet, utpote per inspirationem internam, per angelicam directionem, per Scripturas, per prælatos et prædicatores ac homines bonos, per æternæ beatitudinis sponsionem, per infernalium suppliciorum comminationem: nonne ineffabilis est fatuitas nostra, et immensa perversitas nostra, omnique damnatione digna duritia nostra pravissima, quod viam Dei, viam salutis æternæ, viam pulchram splendidamque relinquimus, abhorremus ac fugimus, et viam diaboli, viam perditionis perpetuæ, viam tenebrosam ac fœdam eligimus, amplectimur, ambulamus? Quis tantam insaniam comprehendere, quis tantam perversitatem queat exprimere? Ecce verum Deum contemnimus, et cordium nostrorum habitatorem, possessorem ac principem potius volumus esse diabolum quam Spiritum Sanctum. Omnium creaturarum pessimam optimo Creatori præferimus, et crudelissimo ac inimicissimo hosti magis quam piissimo Salvatori, summo ac fidelissimo amatori, consentimus ac obedimus.

O quanta est perversitas, vilitas atque stoliditas impiorum!7 Quam irreverenter, ingrate et injuste se habent ad Deum, quam fatue ad se ipsos! Redite ergo, prævaricatores, ad cor, considerate pericula vestra. Nolite propter temporales honores, carnales delicias, temporales divitias, tot mala incurrere.8 Dirigite viam Domini, id est, pœnitentiam agite, obstacula gratiæ, obicem inhabitationis divinæ, id est peccata, abjicite, ad divinæ pietatis immensitatem confugite, Dei auxilium implorate. Viam Domini ambulate, id est, præcepta implete.9 Resistite diabolo, id est, suggestionibus ejus nolite consentire, sed repugnate ac dissentite, et fugiet a vobis. Hinc Samuel primo Regum:10 Præparate (inquit) corda vestra Domino, et servite illi soli, et liberabit vos de manibus inimicorum vestrorum.

Nolite viam Dei quasi duram et asperam abhorrere, quia etsi in principio dura videatur et aspera, in processu tamen dulcescit, et tandem vere dulcissima invenitur. Incipientibus quippe seu ingredientibus, communiter dura est, quia in illis manent reliquiæ præteritorum vitiorum, quamvis per pœnitentiam deletorum, videlicet pronitates et inclinationes ad mala, atque debilitas resistendi peccatis. Unde lubricis pœnitentibus durum esse solet in principio conversionis vivere continenter. Verumtamen Deus interdum ex suæ abundantia pietatis tales tam gratiose ac dulciter prævenit, consolatur, illuminat, implet ac roborat, quod subito cuncta carnalia et caduca fastidiunt, in spiritualibus delectantur, atque cum gaudio promptissimo animo serviunt Deo. Interdum quoque subtrahit illis gratiam istam et tentari eos permittit, tuncque difficultatem in via sentiunt Dei; sed Dominum invocantes, viriliter perseverant, et tunc cum Psalmista Deo dicere possunt :11 Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.

Porro, proficientibus seu progredientibus via Dei suavis efficitur. Virtutes enim ex sua natura suaves sunt, et proprias ac sinceras habent delectationes annexas. Sed quod earum suavitas non gustatur, ex indispositione et infectione interioris palati hominis, utpote mentis seu voluntatis, contingit : in quo palato amor seu reliquiæ permanent vitiorum. A quibus proficientes quotidie expurgantur, atque oppositis dispositionibus decorantur : siquidem ex iterationibus et frequentationibus operum virtuosorum generatur in eis consuetudo bona, quæ est velut altera natura; et per illam inclinantur et roborantur contra peccata ac tentamenta, crescunt quoque in caritate divina, sicque virtutum dulcedinem experiuntur. Et si fuerint in via Dei diligentes, frequenter consolantur ac illustrantur a Spiritu Sancto, ita quod clare perpendunt ac intuentur in quantis fuerunt periculis et peccatis, quam vere miserrimum, vile, vitiosum atque damnabile sit, esse aversum a Deo, esse incorporatum diabolo, Creatori pro obedientia et gratiarum actione injurias contumeliasque rependere; item, quam nobile ac salubre, quam fructuosum ac virtuosum sit, Deo esse unitum, inhærentem, gratum ac jugiter servientem. Quumque hæc et similia contemplantur, leve et dulce fit eis viam Dei incedere, peccata vitare, in virtutibus crescere.

Insuper via Dei perfectis est dulcissima, quia in eis mortificatæ sunt passiones, et sensualitas rationi prorsus subjecta est. Per donum quoque sapientiæ et fervidam caritatem qua pleni sunt, excellenter dispositi sunt ad illuminationes supernas, ad delectationes internas, ad contemplationes dulcissimas, ad gaudiosum divini amoris incendium. Sicque conversatio eorum in cœlis est, quia in terra mortalique corpore cœlestem atque angelicam ducunt vitam.12 Unde impletur in eis quod in Proverbiis Salomon loquitur :13 Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. Procedit namque de bono in melius, de imperfectione ad perfectionem, de una virtute in aliam; et crescit usque ad diem perfectam, id est contemplationem præclaram, imo usque ad diem æternitatis, hoc est claritatem perpetuæ felicitatis. Via autem impiorum tenebrosa :14 nesciunt ubi corruunt. Sic etenim vitiis excæcantur, quod propria non advertunt pericula, nec enormitatem suæ ruinæ intelligunt. Cadunt equidem a summo et incommutabili bono ad hæc vana, carnalia et caduca, a statu salutis et gratiæ ad statum damnationis et culpæ, a sublimitate virtutum ad profunda vitiorum; nec tamen deplorant se ipsos. Imo impletur in eis quod Salomon ait : Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.15 Sicque tandem a vita præsenti cadunt in carcerem infernalem, juxta illud Job : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt.16

Relinquamus ergo viam perditionis, et viam salutis incedere non cessemus nec differamus, quia periculum est in mora, quum nec una vitæ hujus nobis certa sit hora.

Legitur quod dum S. Bernardus quemdam virum in sæculo magnum convertisset, illumque secum ad cœnobium perduceret, cœpit vir ille in via graviter contristari. Cujus causam quum S. Bernardus ab illo interrogasset, respondit : mente intendere, nequaquam sic trepidarent, imo bona viriliter inchoarent. Bene possum tristari, quoniam scio quod de cetero nunquam lætus ero. Tunc B. Bernardus se convertit ad Dominum, et oravit pro viro illo. Moxque cœpit vir ille cordialissime gloriari in Deo, ac dicere : Jam scio quod de cetero nunquam tristis ero. Sic Deus novit corda servorum suorum subito immutare ac consolari. Et utique multi trepidant viam salutis arripere, qui si scirent quam dulce sit Deo servire, quam suave sit ei devota et tranquilla

Postremo, si pensetur ad quantam calamitatem et pœnam vitiosæ delectationes perducant, quanta beatitudine privent, non erit difficile eas contemnere.

Ad laudem et gloriam Dei, proposui evangelio præinducto adhuc unum sermonem de humilitate annectere; sed differo, quia in sequenti evangelio de humilitate fit mentio, et ibi de materia hac inserere sermonem propono.

Footnotes

  1. Matth. xxv, 34. ↩

  2. Matth. xxv, 41. ↩

  3. Ps. cxviii, 1. ↩

  4. Joann. xiv, 23. ↩

  5. Joann. xiii, 27. ↩

  6. Ephes. iv, 27. ↩

  7. Is. XLVI, 8. ↩

  8. Joann. i, 23. ↩

  9. Jacob. iv, 7. ↩

  10. I Reg. vii, 3. ↩

  11. Ps. XVI, 4. ↩

  12. Philipp. III, 20. ↩

  13. Prov. IV, 18. ↩

  14. Ibid. 19. ↩

  15. Prov. XVIII, 3. ↩

  16. Job XXI, 13. ↩

Chapter 27 of 211