Enarratio in evangelium
MISERUNT JUDÆI AB JEROSOLYMIS SACERDOTES ET LEVITAS AD JOANNEM, ETC. Joann. I, 19-28.
RECTE evangelium istud (in quo de Christi adventu fit mentio, dicente Baptista: Ipse est qui post me venturus est, etc.) in hac Adventus dominica legitur. Ait ergo evangelista Joannes:
Miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad Joannem Baptistam, ut interrogarent eum: Tu quis es? Res gesta quam hic recitat Evangelista, accidit quando Joannes populum Judæorum copiose quotidie baptizavit, antequam Christus cœpit prædicare, imo antequam baptizatus est a Joanne, sicut ex his quæ Joannis primo scripta sunt patet. Christus enim quum in proximo venturus fuisset in publicum prædicando atque miracula faciendo, præmisit Joannem Baptistam, qui baptizando docendoque populum, disponeret eum ad fidem Christi statim venturi.
Itaque Joanne populum quotidie baptizante, juxta illud Marci, Exibat ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab eo: quæ tamen distributio seu universitas magis intelligenda est pro generibus singulorum quam pro singulis generum; Joanne (inquam) sic baptizante, mirati sunt superiores Judæorum in Jerusalem habitantes (quæ fuit urbs metropolitana Judææ, urbs sacerdotalis ac regia, in qua studium viguit legis et templum fuit), cur Joannes illud sibi assumpsit officium, quod nullus Prophetarum aut Patriarcharum ante ipsum legitur attentasse.
Principes igitur sacerdotum et magistratus templi, sacerdotes, scribæ et Pharisæi, seniores principalioresque populi inter se contulerunt, quid sentiendum esset de Joanne; et diversi diversimode de eo senserunt. Nam quidam eorum putabant eum esse Messiam seu Christum, propter vitæ suæ sanctitatem, rigorem et abstractionem, et propter miraculosam ejus nativitatem, et cetera mirabilia quæ circa eum fiebant, quæ ut in Luca habetur, super omnia montana Judææ divulgabantur, unde adhuc in multorum fuerunt memoria;1 itemque propter suæ genealogiæ nobilitatem, quoniam magni sacerdotis filius fuit: sicque probabile erat quod etiam de tribu regali, videlicet Judæ ac David, exstitit oriundus, quoniam hæ duæ tribus tanquam principales, a principio matrimonialiter junctæ fuerunt. Denique dum ista fiebant, fuit solennis et magnus rumor apud Judæos quod Christus jam advenisset: nam multi eorum adhuc memores erant testimoniorum pastorum, Annæ prophetissæ, justi Simeonis, trium Magorum, de Christi adventu, et occisionis infantium; et quia viderunt sceptrum, id est regale dominium, sibi ablatum, et Herodi alienigenæ traditum, quod (Genesis penultimo) Jacob patriarcha dedit eis pro signo adventus Christi.2 Quoniam ergo putabant tempus adventus Christi adesse, suspicabantur quod Joannes esset Messias. Aliqui vero eorum aliter sentiebant. Quumque discordes essent, concordaverunt in hoc, ut ab ipsomet Joanne, quem magnum et sanctum virum credebant, veritatem inquirerent. Miserunt ergo ad eum solennes legatos, videlicet sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum quis esset, id est cujus dignitatis et auctoritatis. Porro de nomine et origine ejus certi fuerunt, quod scilicet esset Joannes filius Zachariæ atque Elisabeth.
Et confessus est Joannes veritatem, tanquam Veritatis præco, amicus et paranymphus, index et testis, et non negavit eam: quoniam os quod mentitur, occidit animam, ut in libro Sapientiæ asseritur.3 Et Psalmista Deum alloquitur:4 Perdes (inquiens) omnes qui loquuntur mendacium. Quamvis enim aliquando veritatem liceat silere, propter audientium improbitatem, aut propriam pacem, vel aliam rationabilem causam (secundum quod ait Propheta: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me;5 obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis), nunquam tamen licet veritatem negare, quamvis licenter abscondi possit ad tempus cum pia cautela. Et confessus est: Quia non sum ego Christus, id est, non sum sponsus Ecclesiæ, non judex sæculi, non Salvator generis humani, non unigenitus Filius Dei, sed Christi minister, judicis præco, sponsi paranymphus, Salvatoris præcursor, servus Filii Dei. Ex hac autem responsione Joannis perpenditur, quod quæsierunt ab eo an esset Christus.
Et interrogaverunt eum: Quid ergo restat? Elias es tu? Jam dictum est, quod Judæi de Joannis nomine et origine non quærebant, quia sciebant quod Zachariæ filius esset. Quomodo ergo interrogaverunt an esset Elias, qui per tot centenaria annorum translatus fuit in paradisum, et ante ac circa finem mundi redire promissus fuit in ætate virili?67 Joannem vero noverant ex infante crevisse in virum. Ad quod arbitror respondendum, quod plurimi Judæorum tunc, sicut et nunc, posuerunt animas transcorporari, juxta Platonis doctrinam: quod tam veræ philosophiæ quam sacræ Scripturæ repugnat. Nec Aristoteles tantum, sed Porphyrius quoque Platonicus oppositum docuit et probavit, quemadmodum libro de Civitate Dei commemorat Augustinus. Itaque ex hoc errore poterant æstimare quod Joannes esset Elias in alio corpore. Unde et multi eorum dixerunt quod Elias esset Phinees in corpore alio, propter zelum justitiæ in utroque contra iniquos, ut in Scholastica historia legitur. Vel, sicut nonnulli dixerunt Jesum esse Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis, sic isti opinati sunt de Joanne. Denique ex multis motivis suspicabantur Joannem esse Eliam, quia in multis cum Elia similitudinem habuit, utpote, in vitæ abstinentia et rigore, in vestitus asperitate, in zelo justitiæ, in eremi habitatione, in virginitatis munditia, in sanctitatis excellentia; ideo quoque quia Eliæ adventus fuit Judæis promissus per Malachiam, sicque putabant eum ante adventum Christi futurum, non considerantes quod illa promissio intelligenda sit de adventu Eliæ ante secundum Christi adventum. Unde apud Matthæum Apostoli Christum interrogasse leguntur :8 Quomodo dicunt Scribæ, quia Eliam oportet primum venire ?
Et dixit Joannes : Non sum Elias. Circa hoc S. Gregorius movet hanc quæstionem : quia apud Matthæum asserit Christus, Si vultis scire, Joannes ipse est Elias, quomodo ergo ait Joannes, Non sum Elias?9 Et respondet Gregorius, quod Joannes perhibet se non esse Eliam in substantia seu persona : Christus eum Eliam esse affirmat in spiritu, id est propter similitudinem gratiæ et virtutis, quia ut tactum est, Joannes cum Elia in spiritualibus donis et actibus præcipuam similitudinem est sortitus ; potissimum vero, quoniam sicut Elias secundum Christi præibit adventum, sic primum ejus adventum præcessit Joannes. Propterea Lucæ primo Gabriel angelus dixit : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ.10
Tertio quæsierunt : Propheta es tu ? Et respondit : Non. De Joanne isto pater ejus prædixit :11 Tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis. De quo etiam apud Lucam Christus testatur :12 Major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est. Veraciter ergo fuit propheta. Quomodo ergo negat hoc ? Ad hoc communiter respondetur, quod quia Joannes plus quam propheta fuit (nam Christum digito demonstravit præsentem, quem Prophetæ verbis nuntiaverunt futurum), idcirco se prophetam non esse fatetur. Sed contra hoc objici potest : quia non sequitur, Plus quam propheta fuit, ergo non fuit propheta ; sicut non sequitur, Iste est plus quam sacerdos, quia episcopus, ergo non sacerdos. Aliqui autem dicunt, quod sacerdotes in quæstione hac, nomine prophetæ, intelligebant non simpliciter quemcumque prophetam indeterminate, sed Prophetam illum præcipuum de quo in Deuteronomio Moyses filiis Israel dixit :13 Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me. Et dicunt, quod Judæi per Prophetam illum, non intellexerunt Christum, sed præcursorem ipsius. Sed istud irrationabiliter dictum videtur, quia secundum hoc Joannes, qui vere fuit Christi præcursor, negasset se esse quod veraciter fuit. Aliqui quoque dicunt, quod sacerdotes isti per prophetam intellexerunt Eliseum, qui apud Judæos antonomastice vocabatur Propheta. Sed hoc incertum videtur. Imo Moyses fuit major propheta quam Eliseus, ut ex Deuteronomio probari potest. Nec est consuetudo Scripturæ veteris Testamenti, ut nomine prophetæ simpliciter dicti, Eliseus signetur.14 Hinc verius reor, quod nomine prophetæ, sacerdotes isti intellexerunt indistincte quemcumque Prophetam, eo modo quo in veteri Testamento communiter mentio fit de propheta.
Sed tunc remanet quæstio, qualiter Joannes se neget prophetam, qui hoc modo vere fuit propheta. Ad quod rationabiliter respondetur, quod quia Joannes fuit quasi ligamentum et horizon ac medius novi ac veteris Testamenti, sicut ait Salvator, Lex et Prophetæ usque ad Joannem, exinde regnum cœlorum annuntiatur;15 hinc ejus ultimata, formalis ac propria gratia gratis data, non fuit cum Prophetis veteris Testamenti Christum in mundum futurum prædicere, sed eum nuntiare ac demonstrare præsentem, sicque cum Apostolis prædicare quod venerit. Ideo negat se esse prophetam : non quia nequaquam fuit, sed quoniam suum ultimatum, formale propriumque officium, non fuit futura prædicere, sed prædicando, baptizando, Christique semitas præparando, eumdem præcurrere. Unumquodque enim denominationem sortitur præcipuam a sua formali ac ultimata perfectione et propria ratione.
Aliter etiam poterit responderi, quod S. Joannes negat se prophetam, eo sensu quo Amos propheta asseruit :16 Non sum propheta ; et Christus in Psalmo :17 Ego autem sum vermis, et non homo. Et quia de intelligentia horum plurimi solent ambigere, conferre et inter se disputare, aliquid plenius inde loquar.
Itaque super illud Amos, Respondit Amos, et dixit ad Amasiam, Non sum propheta, et non sum filius Prophetæ, S. Hieronymus et Glossa dicunt, hoc esse humilitatis quod prophetam se negat. Sed contra hoc objici potest, quod humilitas fundatur in veritate, non in mendacio, nec licet mentiri. Ad hoc Glossa respondet, quod non semper Spiritus Sanctus præstat prophetiam Prophetis; et tunc recte dicuntur prophetæ, quum illuminantur. Idcirco quod dixit, Non sum propheta, intelligendum est pro tunc, ut sit sensus : Non sum propheta, id est, modo non sum actualiter tactus spiritu prophetiæ.
Porro huic solutioni quidam objiciunt : primo, quia in novo ac veteri Testamento prophetæ dicuntur, non solum qui actu tanguntur, sed etiam qui spiritu prophetiæ tangi consueverunt; secundo, quia post verba hæc, Amos mox prophetice prænuntiavit Amasiæ quid esset passurus.18 Hi igitur dicunt, quod sicut Amasias sacerdos idololatra ironice dixit ad Amos, Qui vides, id est, tu Amos, qui es videns, hoc est propheta (qui enim nunc appellatur propheta, olim dicebatur videns, ut legitur primo Regum), sic Amos ironice seu ironiæ sibi illatæ respondit, Non sum (inquiens) propheta, videlicet talis qualem me putas, qui pseudoprophetam me reputas.19 Sed istis objicitur, quod Amos sub eadem serie locutionis et sub uno verborum contextu adjecit, Non sum filius Prophetæ : quod utique seriose assertiveque dixit. — Prætactæ quoque duæ instantiæ fieri possent contra verba Joannis Baptistæ, prophetam se esse negantis.
Est igitur respondendum, quia ut S. Thomas in secunda secundæ, et magni doctores eum sequentes affirmant, prophetia dicit donum actuale, non habituale. Idcirco responsio Glossæ conveniens est : et quod primo objicitur, facile solvitur. Dupliciter enim propheta quis dicitur, puta ab actu et item ab habitu prophetandi. Amos igitur et Joannes dicendo se non esse prophetas, locuti sunt prout ab actu prophetandi quis vocatur propheta. Denique verba Sanctorum quibus se ipsos profunde humiliant, pie sunt interpretanda, non semper stricte sumenda, et sufficit quod secundum aliquam considerationem sint vera, quamvis stricte et absolute salvari non possent, ut quum loquitur Paulus :20 Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. Ad secundum dicendum, quod homo actualiter non intelligit nisi unum, secundum Philosophum. Ideo quando Amos dixit, Non sum propheta, non in eodem momento actualiter intuebatur quod postea dixit. Idem de Joanne Baptista dicendum. Verumtamen ubi Amos septimo Hieronymus transtulit, Non sum propheta, Septuaginta transtulerunt, Non eram propheta : et juxta hoc facilior esset responsio.
Dixerunt ergo ei, id est, sacerdotes Joanni : Quis es, id est cujus auctoritatis et gratiæ, sive officii ? ut responsum demus his qui miserunt nos ad sciscitandum quis sis : ad quos sine responsione reverti frivolum videretur. Quid dicis de te ipso ? quem tantæ excellentiæ æstimamus, ut testimonio tuo de te et a te prolato arbitremur credendum : quum tamen secundum communem legem, non reputetur homo testis idoneus de se ipso, nisi addito juramento, vel quando se ipsum accusat. Unde perversi incredulique Judæi dixerunt ad Christum :21 Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.
Ait, id est, Joannes respondit : Ego sum vox, non per essentiam, sed per proprietatem, clamantis, id est Christi seu Spiritus Sancti per me loquentis, in deserto Judææ, in qua habitavit ac prædicavit Joannes. Juxta Gregorium, Joannes vox dicitur, quia quemadmodum vox præcedit verbum, ut audiatur, sic Christum præcessit Joannes, ut cognosceretur. Sed quum verbum et vox sint idem realiter, ut genus et species (verbum namque est vox significativa), quomodo vox dicitur præcedere verbum? Et respondendum, quod Christus secundum divinitatem est verbum intellectuale. Sicut ergo in nobis vox oris præcedit verbum cordis, ut per vocem aliis innotescat, sic Christum Joannes præcessit. Vel dicendum, quod quamvis verbum vocale et vox sint idem in re, vox tamen hoc verbum præcedit secundum rationem et consequentiam, eo modo quo, secundum auctorem libri de Causis, esse est prius quam vivere, et vivere quam intelligere. Secundo, Joannes vox dicitur, quoniam sicut vox rem designat, sic Joannes Christum monstravit. Tertio, propter suæ prædicationis eminentiam, qua Christo testimonium perhibebat. Unde non solum vocatur prænuntiator vociferatorque Christi, sed etiam vox ipsius, sicut de homine valde amato asserimus, Amor meus.
Insuper quid per Joannem clamaverit Spiritus Sanctus, subjungitur : Dirigite viam Domini, id est, opera bona recta22 intentione exercete, ad Christi adventum, receptionem et inhabitationem animas vestras disponite, virtuosa desideria, per quæ Deus ingreditur cor humanum, in vobis habete, vitiorum obliquitatem cavete; sicut dixit Isaias propheta, id est, prout ille me prædicaturum prophetavit, apud quem hæc verba habentur. Prædicationem autem Joannis Baptistæ, evangelista Joannes non prosequitur, sed in Matthæo et Luca continetur, ubi inter cetera prædicasse describitur : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum;23 et, Qui habet duas tunicas, det non habenti, etc.24
Et qui missi fuerant, id est præfati sacerdotes et Levitæ, erant ex Pharisæis, hoc est de secta et numero Pharisæorum : et sic erant solennissimi nuntii, utpote sacerdotali potestate et religionis honestate ornati. Triplex quippe fuerat secta inter Judæos : videlicet, Essæorum, qui castam, sobriam ac religiosissimam vitam duxerunt, de quibus non fit in Evangeliis sermo, quia Christum non persequebantur ut aliæ duæ sectæ, utpote, Sadducæorum, qui animas hominum dixerunt esse mortales, et resurrectionem negabant, nec spiritum nec angelum esse ponentes, sicque grossissimi fuerunt, nec libros Prophetarum receperunt, sed libros Moysis tantum.25 Tertia fuit secta Pharisæorum, quæ fuit solennior : nam animas hominum immortales dixerunt, et esse angelos, et generalem resurrectionem futuram.
Præterea advertendum, quod Gregorius, Chrysostomus, Beda, et alii multi, asserunt Evangelistam hoc verbum interposuisse ad innuendum quod sacerdotes et Levitæ isti insidiose et malevole interrogaverunt Joannem.26 Origenes vero testatur, quod bono et simplici animo interrogaverunt. Quod probatur primo per hoc, quia ut dictum est, ex dubitatione moti fuerunt ad inquirendum. Secundo, quoniam tam sublimiter de Joanne senserunt, quod eum esse Christum suspicabantur. Tertio, quia præcipuam reverentiam exhibuerunt Joanni in ipso interrogationis ordine ac processu. Quarto, quia Judæi primo communiter multum bene senserunt de Joanne, scientes nativitatem ejus mirabilem, atque conversationem sanctissimam. Nam et apud Matthæum legitur, quod multi Pharisæorum veniebant ad Joannis baptismum.27 Postremo, quia Joannes de sacerdotali fuit progenie, non apparet quod sacerdotes prima facie insidiati sint ei : imo, si Joannes dixisset se esse Christum, aliud non videtur nisi quod credidissent. Itaque juxta Origenem, idcirco Evangelista adjecit, Et qui missi fuerant, etc., ut nuntiorum solennitatem et idoneitatem ostenderet.
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo, id est qua auctoritate et ratione, baptizas, id est, in Jordane populos lavas, quod ante te nullus in nostro populo attentavit, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? quasi dicant : Mirum quod novum ritum inducis, si nullus illorum es; et videtur quod præsumptuose hoc agas.
Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua, id est, corpora lavo, non intus a culpa animas purgo, nec gratiam præsto, sed dispono et assuefacio populum ad suscipiendum Christi Baptisma. Sicque baptismus Joannis nec gratiam contulit, nec characterem impressit, sed ad Christi Baptisma paravit. Hinc subdit :
Medius autem vestrum stetit, hoc est, inter vos conversari et apparere dignatus est, quem vos non scitis, id est, Christum esse ignoratis, et ejus divinitatem nescitis; et dato quod Judæi ex physionomia vultus Christi agnoverint quod filius esset Mariæ, non tamen quod filius Dei fuit. — Quæritur, quomodo Christus inter sacerdotes et Levitas istos medius stetit, inter quos forsan nunquam corporaliter fuit. Et respondendum, quod Christus secundum suam divinitatem, inter omnes stat medius, quoniam firmiter atque inviolabiliter est in omnibus, quia immensus est, et omnia implet ac penetrat, et conservat. Unde teste Apostolo : In ipso sumus, vivimus, et movemur. De quo ait Psalmista : Deus stetit in synagoga deorum. Porro secundum naturam humanam, Christus in medio horum stetit dupliciter. Primo, quia in terra et populo Judæorum conversabatur, juxta illud Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Siquidem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Secundo, quoniam singulis annis postquam duodecim annorum effectus est, ascendit Jerosolymam in solennitate paschali, intravitque templum, et ibi inter sacerdotes ac alios stetit. Non tamen videtur Jesus corporaliter inter hos adfuisse, quando protulit verba ista Joannes.
Ipse est qui post me venturus est, hoc est, post meam prædicationem, baptizationem, seu etiam incarcerationem, manifeste omnibus innotescet, et in publicum veniens, Christum se esse monstrabit per scripturas veteris Testamenti, per signa, per discipulorum suorum prædicationem atque miracula. Qui ante me factus est, id est, mihi prælatus est, præpositus seu dignior factus. Christus namque ut Deus, omnia infinite excedit; secundum humanitatem quoque ut Verbo æterno hypostatice unitam, omni creaturæ prælatus est, et toto dignior universo. Hinc subditur : quia prior me erat. Quia secundum divinitatem suam æternus est, idcirco ex unione suæ humanitatis cum Verbo æterno excellentiam tantam sortitur etiam secundum quod homo. Insuper Christus secundum naturam humanam dicitur factus, quantum ad corporis sui perfectam organizationem, et item quantum ad animæ suæ perfectionem in omni sapientia, dono, virtute et gratia Spiritus Sancti, et quoad beatificam visionem, ante Joannem, id est ante nativitatem ejus ex utero, quoniam licet ante Christi annuntiationem conceptus fuit, nihilo minus ante nativitatem ipsius, Christi corpus et anima præfatis modis fuerunt perfecta : imo Christus in primo suæ conceptionis instanti, quantum ad suam humanitatem perfectus fuit modis præhabitis, antequam natus fuit Joannes, qui non nisi sex mensibus ante Christum conceptus est.
Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti, id est, tam improportionabiliter me in omni dignitate, sanctitate et perfectione excedit, ut nec in corporalibus ac minimis rebus dignus sim ei servire : quia ut tactum est, Christus ut Deus, est perfectionis penitus infinitæ. Et quoniam ejus humanitas ad increatum et personale esse Verbi assumpta est, et suppositata in eo, tanta quoque gratia ac gloria a primo suæ creationis instanti impleta, quantum creata natura capere potest, constat quam verissime atque humillime dixerit verba ista Joannes.
Sed objici potest : An homo exsistens in caritate et gratia, de condigno meretur vitam æternam, ut multi scribunt doctores, dignus est etiam corpus et sanguinem sumere Salvatoris : nam teste Apostolo, Qui manducat corpus Christi indigne, reus erit corporis Domini.28 Et dicendum, quod Joannes loquitur de se secundum naturalia tantum, vel de dignitate simpliciter dicta, secundum quam nullus est dignus corpore et sanguine Christi, aut vita æterna.2930313233 Verumtamen loquendo de dignitate secundum quid, hoc est de dignitate secundum modum conditionis ac possibilitatis humanæ, Joannes dignus fuit calceamenta Christi solvere, imo et ipsum baptizare ac tangere, sicut et virgo Maria digna fuit eum concipere. Sicque dignus est homo in caritate exsistens dominicis sacramentis, et vita seu felicitate æterna.
Nec tamen ex præhabitis est putandum, quod Christus calceamenta portaverit, quum ut in Matthæo legitur, discipulis suis prohibuerit usum calceamentorum.3435 Ipse autem quod docuit, opere prius implevit, juxta illud Actuum :36 Cœpit Jesus facere et docere. Unde in præinducto verbo conformat se gloriosus Baptista communi modo loquendi, quo aliquis volens se sub alio multum humiliare, asserit se indignum calceos ejus dissolvere.
Mystice per calceamenta, intelligitur Christi humanitas a Verbo induta; per pedem, divinitas humanitate quodammodo tecta; per corrigiam, unio utriusque. Joannes ergo non fuit dignus corrigiam calceamenti Christi disligare, quia non potuit mysterium Incarnationis, et modum hypostaticæ unionis humanæ naturæ cum Verbo, comprehendere aut plane exprimere. Imo non solum omnium viatorum, sed angelicorum quoque intellectum spirituum hoc transcendit.
At vero præmemoratis verbis adjecit Baptista quod hic Evangelista transiliit, et Matthæi tertio scriptum est :37 Ipse baptizabit vos Spiritu Sancto et igni.
Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, id est in Bethania illa quæ est ultra Jordanem, in terra duarum tribuum ac mediæ tribus, ubi erat Joannes baptizans in aquis Jordanis prope Bethaniam illam currentibus. Et istud additur ad differentiam Bethaniæ citra Jordanem, respectu Jerusalem, in qua Bethania habitaverunt Martha, Maria et Lazarus. Porro, secundum Origenem et Chrysostomum, vitio scriptorum positum hic est hoc nomen Bethania, quum scribi debuerit, Bethabora.
Footnotes
-
Luc. 1, 65. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Sap. 1, 11. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Ps. XXXVIII, 2, 3. ↩
-
IV Reg. II, 11. ↩
-
Malach. IV, 5, 6. ↩
-
Matth. xvii, 10. ↩
-
Matth. xi, 14. ↩
-
Luc. i, 17. ↩
-
Ibid. i, 76. ↩
-
Luc. vii, 28. ↩
-
Deut. xviii, 15. ↩
-
Deut. xxxiv, 10. ↩
-
Luc. xvi, 16. ↩
-
Amos vii, 14. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Amos vii, 17. ↩
-
1 Reg. ix, 9. ↩
-
1 Cor. xv, 9. ↩
-
Joann. viii, 13. ↩
-
Is. xl, 3 et seq. ↩
-
Matth. III, 2. ↩
-
Luc. III, 11. ↩
-
Act. xxiii, 8. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Matth. III, 7. ↩
-
1 Cor. XI, 27. ↩
-
Luc. II, 42, 46. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Ps. LXXXI, 1. ↩
-
Act. xvii, 28. ↩
-
Luc. x, 4. ↩
-
Matth. x, 10; ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Matth. iii, 11. ↩
Chapter 25 of 211