Enarratio in epistolam
SIC NOS EXISTIMET HOMO, ETC. I Cor. IV, 1-5.
MERITO istam epistolam in hac Adventus dominica legit Ecclesia, quia in ea de Christi adventu ad judicium agitur; docetque Apostolus in præsenti epistola, quid de superioribus suis debeant subditi æstimare ac pie sentire.
Sic nos Apostolos et prælatos, præsertim episcopos atque vicarios Christi, existimet homo, quicumque sit ille, ut ministros Christi, non quasi dominos principales, et ut dispensatores mysteriorum Dei, id est distributores ecclesiasticorum sacramentorum ac officiorum. Prælati namque, præsertim episcopi, sacramenta Christi subjectis distribuunt, et officia Ecclesiæ ordinant, et uni clericorum hoc, alteri illud committunt officium.
Porro, pro hujus intellectu epistolæ advertendum, quod quidam Corinthiorum, quibus hæc scripsit Apostolus, a pseudo apostolis et prophetis fuerunt decepti et impie informati, ita quod de Paulo apostolo male senserunt, quasi non esset verus Apostolus et dispensator fidelis. Hinc subditur : Hic, id est inter vos Corinthios, jam quæritur, hoc est, inter vos quæritis atque discutitis, inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur, id est, ut inter nos qui sumus veri dispensatores, aliquis inveniatur dispensator fidelis. Quasi dicat, De hoc dubitatis, quia male sentitis de nobis : siquidem pseudo illi per suam eloquentiam et philosophiam deceperunt Corinthios ad male opinandum de Paulo et ejus comitibus, quasi de simplicianis et infacundis.
Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die, id est ab homine in tempore, in hoc mundo vivente : id est, quantum ad me pertinet, non curo de hoc quod de me temerarie judicatis, me reprobando ac aspernando, quoniam sicut vestras laudes non appeto, ita vituperia vestra non curo. Sed objici potest, quod Apostolus debuit affectare famam bonam, ut alii ædificarentur in ipso. De aliorum quoque ruina, præsertim de casu subditorum suorum, debuit contristari ex divino amore, eo quod per culpam propriam alii Deum inhonorarent, offenderent, et suas læderent famas. Unde et alibi scribit idem Apostolus : Quis scandalizatur, et ego non uror?1 Et respondendum, quod viri sancti ac virtuosi, quantum in ipsis est, cupiunt despici, nec dolent quod vituperantur; sed ex zelo honoris divini et affectu amoris fraterni, cupiunt esse aliis exemplares : ideo optant famam laudabilem, et de male judicantium peccatis dolent. Sed neque me ipsum judico judicio certo et absoluto :2 quoniam nescit homo an amore sit dignus, an odio.
Nihil enim mihi conscius sum, hoc est, mortalis peccati remorsum non habeo. Si autem objiciatur quod ad Timotheum scribit Apostolus, Venit Christus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum;3 et quod Jacobus ait apostolus, In multis offendimus omnes :4 dicendum, quod Apostolus loquitur hic de se quantum ad id quod fuit quando hæc scripsit et post apostolatus acceptionem; ibi vero quantum ad peccata quæ ante apostolatum commisit, dum sicut ipsemet scribit ad Timotheum, fuit contumeliosus et persecutor Ecclesiæ ac blasphemus: de quibus quando hæc scripsit, digne pœnituit. Denique a venialibus se non excusat Apostolus; et tamen pro venialibus suis quotidie satisfecit, et ultra hoc, in omni virtute omni die mirabiliter crevit.
Sed non in hoc justificatus sum, id est, ex hoc non sequitur quod sim justus: quia occulta peccata sunt sæpe in homine, quæ ipsummet latent. Propter quod orat Propheta: Ab occultis meis munda me, Domine. Et sanctus Job ait: Etiamsi simplex fuero, hoc ignorabit anima mea. Sed contra hæc objici potest, quod utique Paulus apostolus certus fuit se esse in caritate et statu salutis. Nam alibi protestatur: Reposita est mihi corona justitiæ; et rursus, Quis nos separabit a caritate Dei? et item, Certus sum (inquit) quia neque mors, neque vita, nec creatura alia poterit nos separare a caritate Dei. Ergo Apostolus etiam judicavit se ipsum judicio approbationis et definitivæ sententiæ. Ad hæc arbitror respondendum, quod sine revelatione divina seu aliquo æquivalenti nullus sciat se esse in caritate. Apostolus tamen certissime scivit se esse in caritate et dignum amore, ac prædestinatum: et ex revelatione hoc scivit. Noverat quoque Christum de ipso dixisse ad Ananiam: Vas electionis mihi est iste. Quod ergo nunc loquitur, Neque me ipsum judico, et quæ sequuntur, loquitur de se secundum communem legem, non secundum privilegium speciale.
Qui autem judicat me, Dominus est, id est, ad Dominum Deum pertinet de me absolute atque finaliter ac certitudinaliter judicare, non ad vos Corinthios. Soli etenim Deo omnia cordis constant secreta: nam homo videt in facie, Dominus autem intuetur cor.5
Itaque nolite ante tempus finalis judicii judicare de aliis, judicando de dubiis et incertis, vel de hominibus, quod sint æternaliter condemnandi aut prædestinati: quia hæc interim latent, nisi in quantum divinitus revelantur. Sed in die novissimo certa erunt hæc omnia. Propter quod subditur: quoadusque veniat Dominus Jesus Christus ad finale ac universale judicium; qui et illuminabit abscondita tenebrarum, id est, peccata occulta tunc faciet manifesta;67 et manifestabit consilia cordium, an fuerint justa, an non: quia ut dictum est, in die novissimo singulorum merita atque demerita singulis innotescent. Unde ait Salvator: Nihil occultum quod non sciatur;8 Isaias quoque, Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem. Et tunc laus erit unicuique laude digno a Deo. Ergo in hac vita non est homo mortalis et de sua finali salute incertus, immoderanter laudandus.9 Propter quod scriptum est: Ne laudes hominem in vita sua.10 In aliquibus tamen sæpe apparent tam evidentia signa sanctitatis, tamque probabilia signa prædestinationis, ut pie ac modeste possint laudari, præsertim dum Spiritus Sanctus movet mentes fidelium ad talium laudem, sicut et hoc frequenter legitur contigisse.
Footnotes
Chapter 23 of 211