Sermo 1
QUOD HOMINIS SALUS ET PERFECTIO SIT, SI SE A REBUS TERRENIS AC TEMPORALIBUS TRANSFERAT AD DIVINARUM CŒLESTIUMQUE AMOREM.
HÆC est voluntas Dei, sanctificatio vestra. I Thess. IV, 3.
Quoniam homo constat ex corpore vili et anima rationali ac immortali, tota hominis virtus, sapientia, salus atque perfectio consistit in hoc, ut a terrenis et a temporalibus rebus ad spiritualium ac divinarum amorem se transferat, et summo Deo pura ac libera mente inhæreat. Ad hoc ordinantur ac tendunt universa præcepta. Noli ergo, o Christiane, sensibilibus et caducis immorari magis quam spiritualibus ac omnium Creatori; sed sicut anima tua incomparabiliter dignior est corpore tuo, ita incomparabiliter sollicitior esto circa provisionem animæ tuæ, ut ipsa ditetur virtutibus, virtuosis nutriatur operibus, vera sapientia ac spirituali amore perficiatur, protectione quoque continua ac gratia Spiritus Sancti contra tentamenta omnia roboretur, et quotidiano virtutum decoretur profectu, quam circa corporis tui provisionem, ut necessaria huic vitæ ad sufficientiam habeat. Sed, heu! multi concipiunt et diligunt se potissimum secundum id quod sunt quantum ad corporalem et sensitivam suam partem: cujus signum est, quod corporalia et sensibilia et temporalia ista plus cogitant, optant et quærunt, quam spiritualia ac divina. Hinc amant se amore carnali et falso, non spirituali et vero.
Iterum, sicut vita futura, beata ac sempiterna incomparabiliter præferenda est huic vitæ brevissimæ, defectuosæ ac miseræ; ita incomparabiliter diligentiores esse debemus, ut ad illam mereamur pertingere vitam, quam ut in hac incertissima vita in temporalibus abundemus. Sed ecce quam mirabilis ac deflenda est excæcatio plurimorum, qui quum certissime sciant se morituros, nec diu in hac posse vita durare, atque post hanc vitam in alio sæculo æternaliter permansuros, vel in summa gloria, vel in summa miseria, nihilo minus tam avide circa temporalium abundantiam occupantur, atque tam parum de spiritualibus curant, quasi in hoc mundo essent æternaliter victuri. O infelix ac miserabilis homo, aperi oculos cordis tui veritati lucis æternæ, id est doctrinæ Christi altissimi; illuc semper dirigatur tua intentio, ibi tua figatur affectio, ubi æternaliter es mansurus. Hæc namque est Dei voluntas, sanctificatio tua, ut a vitiis emunderis virtutibusque orneris.
Præterea, juxta doctrinam Apostoli, possideat quilibet nostrum vas, id est corpus suum, in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, hoc est, ut unusquisque corpus suum debite regat.1 Porro, regere, est rem in suum finem dirigere: finis autem corporis est anima rationalis. Ideo corpus regere, est illud ita cibare, potare, vestire, somno recreare, et operibus exercere atque compescere, prout expedit animæ ad proficiendum in gratia et virtute, ad serviendum Altissimo, ad obtinendum salutem æternam. Unde si corpori tantum detur de cibo, potu et somno, quod ex hoc anima impeditur a virtuosis operibus, jam in hoc peccatum committitur. Et tamen sic agunt gulosi et delicati, qui lauta et superflua cibaria poculaque requirunt. Quod prohibens Christus: Videte (inquit) ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate.2 Ex immoderantia namque cibi et potus ac somni multa vitia oriuntur, et anima a spiritualibus actibus multipliciter impeditur: ex immoderantia etenim illa sequuntur somnolentia, loquacitas, vana lætitia, dissolutio morum, concupiscentia carnis, tædium occupandi se in exercitiis virtuosis. Ideo sobrietas est valde necessaria.
Insuper carnales affectiones frangendæ ac refrenandæ sunt, potissimum appetitus venereorum, quoniam sola interior concupiscentia libidinosa, cui non resistitur, sed consentitur, est mortale peccatum. Quemadmodum ergo reprimendum ac penitus suffocandum est desiderium spoliandi, furandi et occidendi injuste, ita et desiderium fornicandi, imo et tangendi ac amplexandi carnaliter, quia in lascivis tactibus atque amplexibus consistit culpa mortalis. Maxime autem in hoc sacro jejunio vitanda sunt peccata ista carnalia et desideria prava, immoderati risus, joci ac ludi, ut in pœnitentiali dolore ac corporis salubri afflictione, in orationibus, eleemosynis et aliis actibus pietatis tempus istud laudabiliter expendatur in omni timore Dei, ac vera devotione et cordis custodia.
Frater quidam in eremo habitavit, promptus et alacer in Dei obsequio. Huic diabolus immisit cogitationem cujusdam notæ sibi mulieris formosæ, et perturbavit ac tentavit Fratrem illum. Contigit autem quod alius quidam Frater visitavit Fratrem illum, et inter cetera retulit ei: Mortua est mulier illa. Post paucos igitur dies Frater ille tentatus, occulte perrexit ad locum sepulturæ illius mulieris, et nocte aperuit sepulcrum ejus; vestemque suam tinxit in putredine cadaveris illius defunctæ, et reversus est in cellam suam. Posuit illum fœtorem in suo conspectu, et dixit sibimetipsi : Ecce habes quod desiderasti, satia te ex eo. Sicque cruciavit se in illo fœtore, quousque immunda cogitatio cessavit ab eo.
Footnotes
Chapter 134 of 211