Skip to the text

Sermo 3

DE ORATIONE, ET QUALITER SIT ORANDUM.

BONA est oratio cum jejunio et eleemosyna. Tob. XII, 8. Hæc sunt verba angeli Raphaelis.

Quoniam hoc tempore sacro præcipue insistendum est orationibus sanctis, aliquid de oratione dicendum est: et primo, quid sit oratio; secundo, qualiter sit orandum; tertio, de præparatione mentis ad orationem; quarto, de valore seu efficacia orationis; quinto, de ejus impedimentis; sexto, quando orandum sit; septimo, ubi orandum sit.

Circa primum attende, quod oratio proprie sumpta, est petitio decentium a Deo, id est postulatio rerum illarum quas decet peti a Deo, videlicet æternæ salutis, et gratiæ ac virtutum per quas ad illam pertingitur, imo omnium quæ utilia aut necessaria sunt ad serviendum complacendumque Deo, quia et corporalibus rebus egemus ad vivendum ac serviendum Domino Deo nostro. Hinc ait Salvator: Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus; et denuo dicit: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Ille autem petit Patrem æternum in nomine Filii ejus, qui hoc petit quod ad veram spectat salutem: unde qui petit quod suæ saluti non expedit,

Matth. VI, 33.

Joann. XVI, 23. non vere orat, nec Patrem in Christi nomine invocat. Hinc subdit B. Bernardus : Orare, est Deum quærere. Non recte oras, si orando præter Deum aliquid quæras quod propter Deum non quæras, quia in ipso sunt omnia, scilicet remedia vulnerum, subsidia necessitatum, et quidquid accipere vel habere hominibus expedit. Sine causa ergo aliud a Deo petitur, quum ipse sit omnia. Nam si ista temporalia, quando necesse est, postulamus, si ea propter Deum quærimus, non illa, sed hunc potius quærimus, propter quem alia postulamus.

Secundo, dicendum est qualiter sit orandum. Primo igitur orare debemus cum certa fide, quum dicat Apostolus : Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit. Jacobus quoque ait : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter; et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans; qui autem hæsitat, similis est fluctui maris : non ergo æstimet homo ille, quod aliquid accipiat a Deo. — Secundo orare debemus cum spe magna, quia spes multum complacet Deo, et fiducialiter exorantem Deus non abjicit, juxta illud Psalmi : Sperantem in Domino misericordia circumdabit.

Hinc orat Propheta : Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Verumtamen oratio esse non debet præsumptuosa aut temeraria, sed circumspecta ac timorata. Magnitudo namque spei seu certitudo fiduciæ in orando, debet haberi ex consideratione bonitatis et misericordiæ Dei, quoniam ex parte ipsius non erit defectus. Nihilo minus orans timere debet et circumspectus consistere, ex consideratione propriæ fragilitatis, imperfectionis, indignitatis ac culpæ : ex quorum consideratione vereri debemus, ne juste despiciamur a Deo, et ne finaliter relinquamur ab eo. — Tertio orare debemus cum caritatis fervore, non remisse ac tepide, quum tam infinita sit indigentia nostra, et tam summa felicitas pro qua oramus, tantis quoque involvamur periculis, atque in medio invisibilium ac visibilium hostium conversemur. Hinc per Jeremiam Dominus loquitur : Quum quæsieritis me in toto corde vestro, inveniar a vobis. Magnitudo enim seu fervor desiderii est clamor quem Deus exaudit. Propterea asserit Augustinus : Cur petere, quærere et pulsare nos præcepit Deus, qui novit quid nobis necessarium sit antequam petamus, nisi quia exerceri voluit desiderium nostrum in orationibus, quo possimus capere quod præparat dare? Iterum ait sapientissimus Augustinus : Si aliquando Dominus tardius exaudit et dat, commendat dona sua, non negat : nam diu desiderata, dulcius obtinentur; cito data, vilescunt. Servat tibi Deus quod non vult dare cito, ut discas magna magne ac stabiliter desiderare. Denique de hac materia pulcherrime scribit S. Bernardus : Periculum (inquiens) est si oratio fuerit nimis timida; majus periculum, si fuerit temeraria; tertium periculum, si fuerit tepida. Timida quippe oratio cœlos non penetrat, quia restringit animum timor immoderatus, ut nec procedere queat. Tepida autem oratio in ascensu languescit ac deficit, eo quod non habeat vigorem. Temeraria vero oratio ascendit et resilit, resistitur enim ei; nec tantum non obtinet gratiam, sed et meretur offensam. Quæ autem fidelis, humilis fervensque fuerit, cœlos sine dubio penetrabit, et vacua redire non poterit. — Quarto orare debemus humiliter, non præsumendo de propriis meritis atque virtutibus : imo coram Deo majestatis immensæ debemus nos profundissime humiliare, et miserrimos, defectuosissimos, itemque vilissimos peccatores jugiter reputare. Hinc in Ecclesiastico habetur : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Et Psalmista de Deo fatetur : Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum ; et rursus, Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Unde et mulier Chananæa se catellis humiliter comparando, meruit ex-

Jer. xxix, 13, 14.

Luc. xi, 9.

Hebr. xi, 6.

Jacob. 1, 5-7.

Ps. xxxi, 10.

Ps. lvi, 2.

Eccli. xxxv, 21.

Ps. ci, 18.

Ps. l, 19.

Marc. vii, 28.

Marc. vn, 29. audiri a Christo : nam et in Marco legitur, quod Christus dixit ad eam, Propter hunc sermonem vade, exivit dæmonium de filia tua.1 — Quinto orare debemus intente, seu cum actuali intentione, sicut princeps Apostolorum hortatur :2 Vigilate in orationibus, scilicet, ne aliud cogitetis quam quod oratis. Nam indiscrete orare videtur, qui Deum precatur ut ei intendat, quum ipse nec Deo nec sibi intentus sit : imo, quod deterius est, immunda seu vana in corde versando, fœtorem horribilem divino conspectui ingerit. Hinc S. Basilius : Divinum (inquit) auxilium implorandum est non remisse, nec mente huc illucque vagante, quoniam talis non solum nil impetrabit, sed Deum potius irritabit. Corde ergo magis quam ore orandum est, quum dicat Gregorius : Illam orationem Dominus non exaudit, cui homo orans non attendit. — Sexto orandum est cum compunctione, fletu ac gemitu. Ideo dicit Gregorius : Vere orare, est amaros in compunctione gemitus potius quam verba composita resonare. — Septimo orandum est perseveranter, quum dicat Apostolus :3 Sine intermissione orate; et Christus, Oportet semper orare, et non deficere.4

Circa tertium, scilicet qualiter debeat se homo ad orationem præparare, quum in Ecclesiastico scriptum sit, Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum;5 sciendum, quod ad digne orandum præparare se debet homo : primo, per divinorum observantiam præceptorum, quum Propheta dicat Deo, Maledicti qui declinant a mandatis tuis.6 Et rursus Scriptura sacra testatur :7 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis, id est indigna, et magis spernenda quam acceptabilis, secundum rigorem justitiæ, et quantum est ex parte orantis. Peccator tamen in persona Ecclesiæ potest orare; et si se emendare proponit, oratio sua aliquo modo ipsum disponit ad gratiam. — Secundo nos præparare ad orationem debemus per recollectionem propriæ mentis, videlicet, distractiones cordis abjiciendo et mentem in Deo figendo, ac talia ante orationem cogitando, qualia in oratione volumus nobis occurrere. Hinc ait Salvator : Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet.8 De his quoque qui sine diligentia et advertentia orant ac psallunt, ait per sacratissimum Isaiam prophetam : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.910

Tertio præparatio ista fieri debet per considerationem propriæ fragilitatis, defectuositatis, vilitatis, culpæ ac indigentiæ, quatenus ex horum atque similium sollicita attentione, oremus cum debita humilitate, formidine ac diligentia. Ait enim Gregorius : Ille Deo veram orationem exhibet, qui semetipsum quia pulvis sit humiliter videt, qui sibi virtutis nil tribuit, qui bona quæ agit esse de misericordia Conditoris agnoscit. — Quarto fit præparatio ista per considerationem proprietatum seu attributorum Dei, videlicet bonitatis, misericordiæ, omnipotentiæ, sapientiæ et liberalitatis ipsius, ut ex horum consideratione, cum debita reverentia ac fervore atque fiducia Dominum invocemus. — Unde hæc duo, videlicet, qualis sit Deus quem oramus, utputa, quam immensus, gloriosus, pius, omnipotens, sapiens, et quales simus nos ipsi qui oramus, hoc est, quam defectuosi ac miseri, tempore orationis ac laudis divinæ specialiter considerare debemus.11 Hinc ait Bernardus : Illud breviter dico, nonnullos experiri interdum in oratione ariditatem et hebetudinem quamdam mentis, ut labiis solis orantes, non satis attendant neque quæ dicunt nec cui loquuntur, pro eo quod velut ex consuetudine quadam, cum minus digna reverentia et sollicitudine accesserunt ad exorandum. In cunctis ergo actibus nostris multa opus est animi vigilantia, sed præcipue in oratione : licet enim semper videamur a Deo, tamen in oratione præsentamus nos ipsos ei, quasi facie ad faciem loquentes cum ipso. — Postremo, ad orationem præparant, ignoscere delinquenti, et dare egenti, ac jejunare.

Nunc quarto dicendum est de orationis efficacia seu valore. Quocirca sciendum, quod oratio est actus valde præclarus ac virtuosus, Deoque placens, ac præpotens nimis, quia ad impetrandum a Deo omne quod salubriter petitur est idoneus. Itaque per orationem Deus honoratur atque placatur, et interdum quasi flecti ac vinci videtur, quum tamen omnipotens invariabilisque consistat. Per orationem peccator Altissimo satisfacit, sibi ipsi ac aliis subvenit, justificatur, super se elevatur, dæmonibus prævalet, angelis placet, in spiritualibus proficit, tempus suum fructuose expendit, æterna evadit supplicia, purgatorii minuit aut penitus effugit tormenta, in bonis firmatur, ad cœlestem felicitatem perducitur. Hinc loquitur Augustinus: Oratio est animæ sanctæ præsidium, angelo bono solatium, diabolo supplicium, Deo obsequium. Orationis puræ magna est virtus, et velut fidelis nuntius, mandatum peragit, ac penetrat quo caro non pervenit.

Deinceps, quam commendabilis sit oratio, patet: primo, ex hoc quod sacra Scriptura tam singulariter ac frequenter ad orandum nos admonet, orareque jubet; secundo, quod ipsemet Christus toties oravit, ut nobis orandi exemplum daret, quamvis ipse secundum quod Deus, omnia per se posset; tertio, quoniam angeli orationes hominum offerunt Deo. Hinc ait sanctus devotissimusque Bernardus: Rogo vos, fratres, ut semper habeatis ad manum tutissimum orationis refugium. Nemo nostrum parvi pendat orationem suam, quoniam Deus non parvi pendit eam, sed scribi eam jubet in libro suo; et unum e duobus indubitanter sperare possumus, quoniam dabit aut quod petimus, aut quod novit nobis esse utilius.

Alia in principio hujus sermonis tacta, ut vitetur prolixitas, sequenti sermoni reservo.

Legitur in Exodo, quod dum filii Israel fuerunt in deserto, venit Amalec, id est vir ita vocatus cum populo suo, seu populus ex Amalec natus, impugnavitque filios Israel. Tunc Moyses misit Josue cum aliquibus de filiis Israel ad pugnandum contra Amalec. Moyses vero et Aaron frater ejus et Hur ascenderunt in montem Sinai. Quumque elevaret Moyses manus suas ad Deum, vincebat Josue; si autem paululum manus submisit, vincebat Amalec. Manus autem Moysis erant graves. Sumentes ergo lapidem, posuerunt sub eo. Aaron vero et Hur maritus Mariæ, sororis Moysis, sustentabant manus Moysis ex utraque parte: et factum est ut manus ejus non lassarentur usque ad solis occasum. Et ita Josue fugavit ipsum Amalec.12 Ex hoc patet quanta sit virtus devotæ ac fervidæ orationis.

Idcirco orationibus aut semper aut frequentissime insistamus cum omni diligentia atque custodia cordis, et cum sincera consideratione ac veneratione majestatis ac omnipotentiæ et sapientiæ Dei altissimi quem oramus.

Footnotes

  1. Marc. vii, 29. ↩

  2. 1 Petr. iv, 7. ↩

  3. 1 Thess. v, 17. ↩

  4. Luc. xviii, 1. ↩

  5. Eccl. xviii, 23. ↩

  6. Ps. cxviii, 21. ↩

  7. Prov. xxviii, 9. ↩

  8. Joann. iv, 24. ↩

  9. Is. xxix, 13; ↩

  10. Matth. xv, 8. ↩

  11. Gen. III, 19. ↩

  12. Exod. xvii, 8-13. ↩

Chapter 136 of 211