Skip to the text

Sermo 6

QUOMODO PER MULIEREM CHANANÆAM DESIGNETUR ANIMA RELIGIOSI.

MISERERE mei, Domine, fili David;1 filia mea male a dœmonio vexatur. In evangelio hodierno.

In muliere de qua præsens evangelium loquitur, multæ considerantur virtutes quas in omni religioso esse oportet. Prima est, quod a finibus suis, videlicet gentilium regionibus, fuit egressa, sequens Dominum salvatorem. Sic religiosus de hoc sæculo nequam egressus, et religionem ingressus, nequaquam pristinis moribus, mundanis affectibus, sæcularium actibus conformare se debet : nemo etenim mittens manum ad aratrum et respiciens retro, est aptus regno Dei. Nullus ergo sub pelle ovina cor gerat lupinum, neque sub veste monastica cor sæculare. Nec instar filiorum hujus sæculi invicem persequamur, detrahamus aut vindicemus, quum dicat Apostolus, Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini; sed eum sequamur qui tanquam innocens agnus ductus est ad immolandum, et velut ovis coram tondente obmutuit. Qui quum malediceretur, non maledicebat; quum pateretur, non comminabatur : sed pro crucifixoribus intercessit. Cujus exemplo studeamus in bono vincere malum; et Dominum Jesum, qui non habuit ubi caput reclinaret, qui usque ad mortem obedivit, atque in omni sanctitate vixit in sæculo isto, in vera paupertate, prompta obedientia, mentis ac corporis puritate, indefesse sectemur.

Secunda virtus feminæ hujus est, quod cum ingenti devotione Dominum invocavit. Ita et nos tot periculis expositi, tot laqueis circumdati, tantis infirmitatibus, culpis ac defectuositatibus pleni, Deum devotissime exoremus, ut subvenire, eripere, roborare, indulgere et conservare nos semper dignetur. Qualiter autem Deum debeamus orare, si exaudiri appetimus, docet nos sanctus Moyses, dicens : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum et tota tribulatione animæ tuæ.2 Quid est Deum toto corde quærere? Hoc est, pura attentione intellectus atque intensa affectione voluntatis, ut orando non evagemur, aliud cogitando, nec mente avertamur a Deo, illicita appetendo. Quid vero est tota tribulatione animæ quærere Deum?3 præsertim quum scriptum sit : Qui orat Dominum in oblectatione, exaudietur. Et Psalmista hortatur :4 Lætetur cor quærentium Dominum;5 itemque, Ad ipsum, inquit, ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Ex quibus videtur, quod non in tribulatione, sed delectatione invocandus sit Deus; nec tribulatio, sed delectatio, ad orationis conferat exaudibilitatem, præsertim quum iterum dicat Propheta :6 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et respondendum, quod orans devote, delectationem et tribulationem habere potest et debet orando : delectationem, ex consideratione bonitatis et misericordiæ Dei, et ex spe veniæ, atque in quantum virtutis exercet actum; tribulationem vero, ex attentione propriæ defectuositatis ac culpæ, et ex timore, ne forsitan propter propriam indignitatem ac vilitatem juste despiciatur, nec sua admittatur oratio; itemque ex labore et difficultate custodiæ proprii cordis tempore orationis, quod tunc potissimum in recollectione et elevatione ad Deum est conservandum : quod satis difficile esse experientia protestatur. Propter quod abbas

Agathon dixit: Non est labor sicut orare Deum. Interdum tamen mens tam gratiose prævenitur et tam fortiter adjuvatur a Domino, quod sine labore, imo cum grandi alacritate et gaudio fixa manet in ipso, dum orationibus meditationibusve insistit. Hinc ait Bernardus: In cunctis actibus nostris multa opus est animi vigilantia, sed præcipue in oratione; licet enim semper a Domino videamur, tamen in oratione præsentamus nos illi, quasi facie ad faciem cum eo loquentes. Ideo dicit Isidorus: Oratio cordis est, non labiorum; neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor adspicit. Melius est cum silentio orare corde sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis.

Tertia virtus hujus mulieris exstitit, quod pro filia sua tam lacrimose, indefesse ac fervide precabatur. Ita et nos pro proximis nostris et confratribus deprecemur ex caritate sincera et pietate fraterna. Maxime autem qui præest, pro omnibus sibi commissis, tanquam unicis filiis, oret, potissimum pro his quos amplius conspicit indigere, ne quassata conteratur arundo, aut linum fumigans exstinguatur.78 Hinc ait Chrysostomus: Pro se orare necessitas cogit, pro aliis autem caritas fraternitatis hortatur. Dulcior autem ante Deum consistit oratio, non quam transmittit necessitas, sed quam fraternitatis commendat ac immolat caritas. Nihilo minus quilibet nostrum, pro filia, id est mente seu conscientia sua, oret instanter, quæ « a dæmonio male vexatur », dum variis passionibus inebriatur, dum contra alium furit, dum cogitationum tumultibus ac desideriorum profluviis hinc inde jactatur. Tunc itaque Dominum imploremus, ut a dæmonio liberemur, et in Deo mens nostra quiescat.

Porro consuetudinem nobis faciamus cogitandi semper aliquid boni, sive de verbis sacræ Scripturæ, aut de pœnis gehennæ, de mortis horrore, de futuri judicii perhorrendo rigore, de felicitate cœlesti, de incarnatione, exemplis et mysteriis Christi, præsertim de passione ipsius, de bonitate, amabilitate, misericordia, beatitudine, sapientia, omnipotentia, justitia, pulchritudine, dulcedine, excellentia Dei, de gloria superdignissimæ Trinitatis. Et hæc omnia frequenti meditatione cordibus nostris firmissime imprimamus, ut si tempore orationis et alias, verborum sensui majestatique Domini semper esse intenti non possumus, saltem de una bona cogitatione ad aliam bonam, non ad vana ac frivola, corruamus, quum per Michæam prophetam Dominus comminetur:9 Væ qui cogitatis inutile. Istud sit studium nostrum, labor noster, pugna nostra.

Quarta hujus feminæ fuit virtus, magna patientia, qua toties et tam diu quasi contempta, in tantum ut nec adspectu, nec affatu quasi digna reputaretur a Christo, perseveravit in precibus, non de sua aspernatione indignans, imo propius accedens, seque prosternens et affectuosissime orans.10 In his itaque eam sectemur, ut si non protinus exaudimur ab Omnipotente, sed in tribulatione, ariditate desolationeque mentis relinquimur ad tempus, non frangamur, neque cessemus a precibus, imo de pietate et misericordia Dei maneamus certissimi. Sapientissimus quippe Creator, qui per mille occasiones nostram quærit salutem, electorum suorum orationes interdum ad tempus dissimulat, et fidem eorum atque constantiam probat, ut diu ac ferventius postulando, patientiamque habendo ac stabiliter confidendo, mereantur copiosius exaudiri, ac probatiores fiant in vita virtutum. Hinc etenim sanctus Job Domino dixit: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.11 Jeremias quoque loquitur Deo in Threnis:12 Opposuisti nubem tibi, ut non transeat oratio. Sed ad hæc idem Propheta præstat ibidem salubre consilium: Scrutemur (inquiens) vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum, quia non repellet in sempiternum Dominus:13 quia et si abjecit, miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.

Semper ergo simus in bonitate et misericordia Dei securi, et de nostra pravitate atque indignitate suspecti ac formidolosi. Ideo vitam et conscientiam nostram discutiamus, ne forte propter culpas, perversitates et negligentias nostras Deus differat exaudire; emendemusque nos, indesinenter orando, suspirando, fervendo ad Creatorem: et tunc sentiemus celeriter misericordiam ejus; quemadmodum in libro Judicum legitur, quod dum filii Israel propter scelera sua hostibus traditi nimiumque oppressi, Dei misericordiam implorarent, et ipse respondisset eisdem, Non addam ultra misereri vobis;14 ipsi nihilo minus de infinita Dei pietate confisi, idolis suis abjectis, cœperunt se emendare ac Domino deservire: qui mox doluit super miseriis eorum, exaudivitque eos. Sic ergo et nos de nostris defectibus et peccatis assidue doleamus. Nec in suis passionibus aliquis perseveret, nec renovet eas in se, sed omnino repellat a corde, ut sit tranquillus ad Deum, sincerus ad proximum, ac semper sollicitus ne Deo displiceat, ne illum offendat, ne elongetur ab ipso: cujus amore proximis libenter ignoscat, quatenus ejus obtineat, conservet et augeat in se gratiam ac salutem.

Footnotes

  1. Matth.xv, 22. ↩

  2. Deut. IV, 29. ↩

  3. Eccl. XXXV, 20. ↩

  4. Ps. IV, 3. ↩

  5. Ps. LXV, 17. ↩

  6. Ps. XXXVI, 4. ↩

  7. Matth. XX, 20. ↩

  8. Is. XLII, 3; ↩

  9. Mich. II, 1. ↩

  10. Matth. XV, 25. ↩

  11. Job XXX, 20, 21. ↩

  12. Thren. III, 44. ↩

  13. Ibid. 40, 31, 32. ↩

  14. Judic. x, 6 et seq. ↩

Chapter 139 of 211