Skip to the text

Sermo 7

DE EADEM MATERIA.

O MULIER, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis.1 In evangelio hodierno.

Quum omnium virtutum et totius spiritualis ædificii fundamentum sit fides, magnum ac saluberrimum est habere illuminatam, immobilem atque firmissimam fidem: ex hoc enim fit homo ad omnium aliarum actus virtutum alacrior, et contra dæmones fortior, utputa fidei scuto protectus. Hinc in Scripturis magni præclarissimique effectus fidei adscribuntur, ut miracula operari, exauditionem mereri, a vitiis emundari. Itaque tam certi simus et tam fortes in fide, quam certum est Deum, qui essentialiter verus ac veritas est, nec velle nec posse perhibere testimonium falsitati, qui per tam infinita miracula sibi soli possibilia testimonium perhibuit christianæ fidei veritati. Qui et in servis suis devotissimis ac internis quotidie tot secrete facit prodigia, nunc eos subito illustrando, valide inflammando, mirabiliter consolando, ad omnia bona fortes alacresque reddendo, a tentationibus, distractionibus, tædiis eos repente eripiendo, imo ab omnibus motibus relevando inordinatis; nunc vero dispensatione miranda eos quodammodo relinquendo, et ad oppositas quasdam dispositiones cadere permittendo, ita ut se ipsos juvare non queant, et quid subito ipsis acciderit admirentur, sicque nonnunquam ad tempus afficiantur, ut cœlum eis appareat æneum terraque ferrea: et tunc paulo post rursus ut ante benignissime visitat eos, ut sciant quid sint ex se, quid ex Deo et gratia ejus. Ista revera sunt majora miracula quam quæ in corporibus fiunt.

Studeamus ergo habere fidem cum rationibus credendorum et purificatæ intelligentia mentis. Consideremus quales per fidem facti sint patres nostri, quam virtuosi, perfecti, sanctissimi; quæ, quanta et qualia egerint per fidem; qualiter etiam ex lege et Prophetis derelictioneque Judæorum roboretur fides catholica, et quanta sit evangelicæ legis sinceritas, spiritualitas atque perfectio: sicque fides sit oculus cordis nostri, ad omnia bona nos dirigens, inferni supplicia, cœlorumque gaudia, atque divini districtionem judicii mentibus nostris ostendens, objiciens, repræsentans, quatenus præsentis momentaneæ vitæ prosperitates pro nihilo reputantes, totis præcordiis ad futura tendamus.

Præterea, quidam post mortem resuscitati et ad vitam istam reducti, dixisse leguntur, se nihil tantum mirari sicut quod homines christiani, futurum esse Dei judicium et æterna tormenta credentes, peccare auderent et se tam intimorate haberent. Quod ergo tam desides sumus, quod tanta bona omittimus et tanta mala committimus, nonne ex fidei venire defectu videtur, vel quod ea quæ credimus habitu, non advertimus actu? Quis tam indomitus fur est qui judice homine intuente auderet furari? Si ergo credimus Deum omnia intueri judicaturumque esse, quomodo eo conspiciente peccare præsumimus? Sit ergo in nobis fides magna, talis ac tanta ut ex ea non minus moveamur ad mala cavenda et ad bona agenda, quam si futura impiorum supplicia justorumque gaudia essemus experti. Imaginemur nos aliquem nudo corpore in medio ardentissimæ fornacis jacentem adspicere. O quam miserum talem arbitraremur, imo quam infelicissimum, quam inexcogitabiliter infelicem, si sciremus eum in tali ac tanto supplicio sine fine viventem mansurum! Quam indicibiliter abhorreremus tantam calamitatem! Si ergo indubitanter cognoscimus reprobos in inferno tantum aut certe multo pœnalius esse passuros supplicium, cur eorum consortium non amplius abhorremus? Cur peccata non diligentius declinamus?

Insuper feminæ hujus evangelicæ devotionem, sapientiam, humilitatem sectemur. Devotionem, in eo quod tam promptissime et inavertibiliter secuta est Salvatorem. Est namque devotio, promptitudo voluntatis ad ea quæ divini sunt cultus, atque ut asserit Hugo, fervor bonæ voluntatis, quem mens cohibere non valens, certis manifestat indiciis: quod de devotione sensibili, experimentali ac ingenti dictum videtur. Sapientiam autem, in eo quod femina illa liberationem a dæmone et pertinentia ad salutem, non exteriora et temporalia bona, tam avidissime postulavit. Ita et nos pro interiori curatione, pro spirituali profectu, pro cœlestium incremento charismatum, non minus solliciti, operosi ac fervidi simus, quam negotiatores sæculi pro lucris terrenis: siquidem Climacus ait, Beatus in quo hæc sancta invenitur insania. Humilitatem vero, in eo quod femina illa non canibus, sed catellis se comparavit. Ita et nos a superioribus nostris vel fratribus, seu persecutoribus aut exercitatoribus reprehensi, vilipensi, humiliati, non solum hoc ex corde æquanimiter toleremus, sed demum ex animo nos ipsos profundius humiliemus, vilipendamus ac reprehendamus, sicque cum sancto Job manum adjuvemus corripientis.

Præterea, sicut catelli edunt de micis a dominorum suorum mensa2 cadentibus, ita et nos deprecemur humillime spiritualiter refici micis, particulis, reliquiis, portiunculis minimis ferculorum dominorum nostrorum, videlicet civium supernorum, aut etiam perfectorum in hac vita virorum, sive nunc exsistentium, seu patrum nostrorum hic olim degentium, quorum cibi ac pocula pretiosissima, lautissima, pinguissima fuerunt;3 et sunt: contemplationes theoricæ, inflammationes deificæ, consolationes dulcissimæ, operationes omni alacritate refertæ, exuberantia felicium lacrimarum, refectiones sacramentorum aut mysteriorum cœlestium. Horum quibusdam minutiis refici deprecemur. Et si aliquid horum nobis impertiri senserimus, humiliter regratiemur, non stolide gloriemur, confitentes quia supra id quod meremur ac digni sumus fit nobis; ut timorati ac custoditi permaneamus, sicque in brevi experiamur nos pane refici filiorum et poni ad mensam carissimorum : quia habenti grato, custodito ac studioso, datur ut magis abundet.4 Verumtamen tam infinita est bonitas, caritas, liberalitas summi patrisfamilias, ut frequenter genus servorum ad mensam admittat natorum, hoc est, incipientes seu imperfectos præfatis reficiat ferculis, ut ad meliora alliciat eos, atque in fastidium eis vertat oblectamenta carnalia. Et tunc ita admissi magna egent discretione, ne se reputent aut extollant, et ne se indiscreto fervore præcipitent ; ne item tam superpiissimo patri fiant ingrati, et ne ad proficiendum reddantur remissi, neque ad pristinas redeant consolatiunculas vanas.

Si igitur, juxta prætacta, cum muliere hac evangelica quæsiverimus Christum et ejus charismata, ipse interna locutione dicet ad animam cujuslibet nostrum : « O mulier », imo o amica, o sponsa ac filia mea, « magna est fides tua » : fiat tibi ut vis. Magna quippe est fidei virtus ac opulentia; de qua loquitur Augustinus: Nullæ majores divitiæ, nulli majores honores, nulla hujus mundi major substantia, quam fides catholica, quæ peccatores homines salvat, cæcos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, pœnitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, virgines et viduas ac conjugatos casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, dæmones fugat ac vincit, in æterna hereditate constituit. Quam nobis concedat super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Matth.xv, 28. ↩

  2. Matth.xv, 27. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. Matth.xxv, 29. ↩

Chapter 140 of 211