Skip to the text

Sermo 4

DE IMPEDIMENTIS ORATIONIS; ET QUANDO AC UBI ORANDUM SIT.

VIGILATE, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. Luc. xxi, 36.

Hæc sunt verba Christi; in quibus hortatur nos ut jugiter Deum rogemus, quatenus a futuris impiorum suppliciis nos præservet. Oratio namque est summum unicumque subsidium atque refugium nostrum in omni tribulatione et angustia nostra: ideo maxime esse debemus solliciti ut puro ac stabili corde Deum oremus, ne fructus orationum nostrarum impediatur. Ait enim Bernardus: Quanto oratio efficacior est, si fiat ut debet, tanto callidius impediri a diabolo solet. Unde abbas Evagrius dixit: Magnum est sine impedimento orare; et hoc etiam est valde difficile, scilicet sine evagatione mentis orationi insistere, nisi homo omnino præveniatur speciali ac maxima gratia Dei. Hinc abbas Agathon dixit: Non est labor sicut orare Deum. Diabolus namque nullum opus tantum impedire ac maculare conatur, quantum orationem devotam.

Deinceps multa sunt orationis impedimenta, quæ scilicet fructum orationis impediunt, ita ut non exaudiatur a Deo. Primum est peccatum orantis, juxta illud Joannis: Scimus quoniam peccatores Deus non audit; sed si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Hinc in prima sua Canonica ait Joannes evangelista: Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus. Hinc quoque in Threnis Jeremias loquitur Deo: Nos inique egimus, et te ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es. Qui ergo vult exaudiri a Deo, pœniteat atque abstineat a peccato.

Sed si hæc ita se habent, quid faciet miser peccator, qui vitiosa consuetudine victus et pressus est, nec valet resurgere a peccatis, nisi Deus misericorditer præveniat eum, exaudiatque gratiose indignum? Et respondendum, quod peccatores in proposito peccandi perseverantes Dominus non exaudit: et tamen tales interdum misericordissime prævenit, gratiosissime tangit atque convertit, sicut et Paulum, quando animo persequendi Christianos ivit Damascum. Peccatores vero emendare se proponentes, et de suis peccatis dolentes, quamvis non tali ac tanto dolore qui possit dici contritio, sed solum attritio, Deus exaudire solet de congruo, non de condigno, dum faciunt quod in se est, cor suum disponendo ad gratiam. Nihilo minus peccatoribus in peccandi proposito permanentibus, consulendum est ut faciant opera bona ex genere, eleemosynas dando, orando, Horas legendo, divinum Officium audiendo: quia per talia aliquo modo a remoto disponuntur ad gratiam, quam Deus ex sua pietate immensa eis interdum largitur. Verumtamen sunt aliqua opera privilegiata quæ sine peccato mortali exerceri non possunt ab exsistentibus in culpa mortali scienter, ut celebrare, prædicare, et ceteri sacrorum ordinum actus. Ideo qui sibi de mortali est conscius culpa, actus hujusmodi exercere non debet; sed primo pœniteat, confiteatur, emendet.

Primum ergo impedimentum orationis est mala vita orantis, quemadmodum per Isaiam Dominus protestatur: Quum multiplicaveritis orationes, non exaudiam; manus enim vestræ sanguine sunt plenæ. Psalmista quoque: Iniquitatem (inquit) si adspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Affectio ergo cordis conformanda est sensui orationis. — Secundum impedimentum est fidei mutatio seu dubietas deprecantis. Ideo Jacobus loquitur: Postulet in fide nihil hæsitans. Idcirco tam certi esse debemus in fide, quam certi sumus Deum mentiri non posse, qui fidei roborator est tam copiosus. — Tertium est, quia quod petitur non expedit pro vera salute, sicut interdum sanitas corporalis et abundantia temporalis. Hinc dicit Jacobus iterum: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Unde talia quæ possunt obesse et prodesse, debemus a Deo orare sub conditione explicita sive implicita, utputa, si sint pro Dei honore et nostra salute. Ideo asserit Augustinus: Fideliter supplicans Deo pro necessitatis hujus vitæ, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur: quid enim expediat ægroto, magis novit medicus quam infirmus. In talibus quippe indifferenti-

Joann. IX, 31.

1 Joann. III, 21, 22.

Thren. III, 42.

Act. IX, 1 et seq.

Is. 1, 15.

Ps. LXV, 18.

Jacob. I, 6.

Ibid. IV, 3.

Rom. viii, 26. bus locum habet quod ait Apostolus: Quid oremus sicut oportet, ignoramus. Et ut ait Bernardus: Nos quid oremus sicut oportet, nescimus, sed miseretur Deus super ignorantia nostra; et orationem benigne suscipiens, quod nobis aut omnino non est utile, aut non tam cito dari necesse est, minime tribuit. Omnino tamen infructuosa non erit oratio, quoniam quidem tanta super te cura est Deo tuo, ut quoties ignorans quæris quod tibi inutile est, non te audiat super hoc, sed mutet illud utiliori dono. — Quartum est distractio mentis, seu strepitus evagantium cogitationum, et tumultus curarum affectionumque variarum. Ad quod pertinet illud Eccle. x, 1. Ecclesiastæ: Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Siquidem muscæ morientes sunt cogitationum vanarum evagationes, quæ perdunt suavitatem unguenti, id est, dulcem mentis affectionem et refectionem quæ in devotis orationibus solent sentiri, impediunt. Talis namque refectio mentis in orando, actualem exigit attentionem.

Quintum est duritia cordis, sive in pauperes, sive in forefactores. Unde Jacobus Jacob. ii, 13. ait apostolus: Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam; Salomon quoque: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, clamabit ipse, et non exaudietur. Hinc timoratus ille Tobias Tob. iv, 7. dixit filio suo: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. De eo autem qui aliis non ignoscit loquitur Christus: Quod si non remiseritis unusquisque fratri suo, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. — Sextum est diaboli tentatio sive suggestio. Qui in divinis multipliciter tentat ac impedit homines, per somnolentiam, per pravarum cogitationum immissionem, per tædii inductionem, per exteriorum sensuum incustodiam, ac aliis modis: quæ omnia potissimum in divino Officio sunt vitanda. — Septimum est impatientia deprecantis, quemadmodum primo Regum habetur, quod quum Dominus non exaudiret Saulem regem, dixit:1 Quærite mihi mulierem pythonissam, hoc est arte magica (quam Pythius invenit) utentem. — Octavum est tepor affectionis, qui mentem efficit gratiæ incapacem. Nam sicut fervor caritatis mentem aperit, et Dei atque donorum ejus capacem constituit; sic tepor eam constringit et claudit, ac Deo facit indignam, secundum quod ipse in Apocalypsi loquitur: Nunc quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.2 — Nonum est defectus perseverantiæ in orando. Ideo ait Salvator:3 Oportet semper orare, et non deficere. Apostolus quoque: Sine intermissione (inquit) orate. — Decimum est indignitas ejus pro quo oratur, sicut per Jeremiam Dominus loquitur:4 Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.5

Insuper de tempore orationis sciendum, quod quamvis sit semper orandum, ut dictum est, præsertim tamen orandum est quibusdam temporibus. Primo, tempore Missæ ac divini Officii: et tunc orandum est reverenter, genua flectendo, inclinando aut stando, non pigre sedendo, nisi infirmitas aut ætas excuset. Secundo, tempore tentationis, quia tunc opportunum est Dei auxilium. Tertio, tempore prosperitatis, ne mens inaniter extollatur, quemadmodum quarto Regum accidisse legitur Ezechiæ regi: qui quamvis vir sanctus esset, tamen ex occasione nuntiorum, epistolarum ac munerum regis Babylonis, fuit in superbiam lapsus, per quam Deum valde offendit. Quarto, tempore nocturno, in quo major est quies et cessatio exteriorum sensuum ab actibus suis: ideo tunc aptius tempus est orandi, sicut de hoc in libro de Compunctione devotissime scribit Chrysostomus.

IV Reg. xx, 12 et seq.

Præterea de loco orandi proportionabiliter est dicendum, quod sicut Deus ubique est, ita ubique orandus, præcipue tamen in ecclesia. Sed et locus secretus, solitarius et quietus, ad orandum est aptior. Ad quod designandum, Christus ascendit in montem solus orare;6 et tempore

Jacob. v, 16-18; III Reg. xvii, 1; xviii, 42, 45. passionis, a discipulis est avulsus quantum jactus est lapidis, sicque seorsum oravit.7 Unde et ait: Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito.8 Porro sicut ait Chrysostomus: Orans sic oret, ut adstantes sono aut sibilo verborum suorum non impediat, alioqui magis peccaret; nec signa specialis devotionis ostendat, si tamen possit vitare.

Postremo, quanta sit vis orationis, apostolus Jacobus docet: Multum (inquiens) valet deprecatio justi assidua. Nam Elias propheta similis nobis erat mortalis; quumque filii Israel Deum gravissime offendissent, ipse succensus zelo justitiæ ac divini honoris, adversus illos oravit ut non plueret, et non pluit annos tres et menses sex; postea rursus Deum oravit ut plueret, protinusque descendit copiosa pluvia. Sic quoque quum Samuel propheta invocasset Dominum, statim ad ejus instantiam Deus produxit fulgura atque tonitrua, imo et pluvias, ut primo Regum scribitur.9

Omnia ergo prætacta orationis impedimenta vitemus; et corde recollecto, ferventi, perseveranti, pio ac custodito Deum orare jugiter enitamur, ne ad omnium Regem omnipotentem ac summum irreverenter accedentes, et coram eo sine attentione ac reverentia stantes, canibus conformemur, qui suas coram regibus facere fœditates non erubescunt. Ideo maledictus qui opus Dei facit negligenter.

Footnotes

  1. 1 Reg. xxviii, 6, 7. ↩

  2. Apoc. iii, 16. ↩

  3. Luc xviii, 1. ↩

  4. 1 Thess. v, 17. ↩

  5. Jer. xv, 1. ↩

  6. Matth. xiv, 23. ↩

  7. Luc. xxii, 41. ↩

  8. Matth. vi, 6. ↩

  9. I Reg. xii, 18. ↩

Chapter 137 of 211