Sermo 5
Ad religiosos
DE CASTITATE ET PERFECTA HUMILITATE.
HÆC est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in honore, non in passione desiderii.1 I Thess. IV, 3-5.
In exordio hujus epistolæ hortatur nos beatus Apostolus, ut quotidie magis ac magis abundare conemur:2 non utique in terrenis divitiis, quia qui volunt divites fieri, in tentationes et laqueum diaboli corruunt;3 sed in divitiis spiritualibus ac internis, in omni gratia, virtute et dono Spiritus Sancti, in eisdem indesinenter proficiendo, virtuosis exercitiis fervide insistendo, ut simus quotidie in omni caritate, humilitate, patientia, devotione, stabilitate, munditia, magis perfecti. Quod totum ad religiosos potissimum noscitur pertinere: non solum quia non proficere est deficere, sed et ideo maxime, quia ex sua professione ad perfectionem assidue tendere obligantur. Sed, proh dolor! quidam magis in temporalibus quam in spiritualibus abundare nituntur. Quidam vero quo diutius in religione consistunt, eo remissiores redduntur, et periculosa securitate falluntur, de hoc quod diu in Ordine fuerunt inaniter gloriantes, et non potius de hoc quod tam parum profecerunt dolentes. Isti sunt superficiales, non interni, nec satis illuminati, in annorum pluralitate sperantes, non ad exercitationem internam, plenam reformationem, profundam humilitatem, mentalem puritatem se dantes. Idcirco, o fratres, interiora nostra frequenter discutiamus, et tanquam ante Christi tribunal nos collocemus: sicque intueamur quid nobis desit, quid boni omisimus, quæ mala commisimus.
Insuper quidam sunt tepidi et pusilli, qui ad homines mundanos sive ad fratres negligentiores se comparant, atque illorum respectu justificant semetipsos, seque aliquid esse aut etiam præminere existimant. Aliqui demum magis attendunt bona quæ habent aut habere se arbitrantur, quam dona quæ desunt ipsis; mala quoque seu imperfectum aliorum, magis quam eorum virtutes ac bona, perpendunt: et sic extollunt miseri semetipsos, et alios aspernantur, nec curant proficere, neque se deflent, sed fatua securitate tabescunt, non attendentes neque implentes saluberrimum illud Apostoli, Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini.4 Hinc sapientissime et vere pulcherrime ait felix Bernardus: Altiora charismata et viros perfectiores semper attendas, quia etsi tibi aliqua gratia specialis aut major quam fratri tuo videtur collata, tamen si bonus fueris æmulator, poteris te illo in multis judicare inferiorem. Quid enim si jejunare et laborare plus illo potes, et ille te humilitate, patientia, caritate præcedat? Quid tota die circa id quod videris habere insipienti cogitatione versaris? Esto magis sollicitus ut scias quid desit tibi; nec magnopere cogites quod habere tibi videris, nisi interdum ut Deo gratias agas, et ei debitorem te scias, aut ut consoleris te ipsum in Domino, ne ex qualibet causa tristior fias. De cetero, ea semper magis attendas quæ alius habet, non tu: quia hæc cogitatio te in humilitate custodit, a tepiditate elongat, ac proficiendi inflammat affectum. Vide quanta in te mala parturiat cogitatio illa, qua sedule versas in animo quod tibi habere videris, et alterum quempiam æstimas non habere. Hinc enim in superbiam elevaris, dum alteri te præponis; hinc proficere negligis, dum te magnum quempiam arbitraris; hinc demum incipis et deficere, dum te alterius comparatione multum egisse videris.
Præterea, quia voluntas Dei est sanctificatio nostra, constat quam paratissimus sit subvenire et exaudire, dummodo cum omni fiducia, incessanter ac fervide invocetur.5 Vult itaque Deus, ut sic purgemur a vitiis, sic decoremur virtutibus, ut sciat quilibet nostrum possidere vas suum, id est proprium corpus, in honore, id est casta et honesta conversatione, cui honor debetur;6 non in passione desiderii, id est concupiscentia carnali, cui qui subjacet, a suo corpore possidetur, eo quod rationi suæ sensualitas dominetur. Vult itaque Deus, ut non solum ab actu illicito, sed a carnalibus quoque desideriis abstineamus, et omnem in nobis carnalem concupiscentiam prorsus mortificemus, quemadmodum alibi hortatur Apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Quod quid sit, exponit subdendo: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam.7
Quod utique totum ad religiosos præcipue attinet, quia ex voto ad castitatem tenentur, atque ad plenam castimoniæ puritatem tendere obligantur. Idcirco omnem motum inordinatum, omnem appetitum illicitum, et quidquid tactu, adspectu, auditu, aut alio modo, ad concupiscentiam seu immunditiam provocat, debent omnino vitare, omnemque carnalem ac sensualem affectum ad alium, et quidquid talem parit affectum. Unde recitat Cassianus, quod apud Ægypti monachos grave reputabatur peccatum, si qui Fratrum manus invicem tenerent. Quod etiam in regula S. Pacomii, de cœlo allata et per angelum tradita, prohibetur. Quo innotescit, quantam spiritualitatem Deus a religiosis requirat, et quantum nos vitare oporteat quidquid carnalem affectum aut motum potest causare.
Deinceps sanctus abbas Chæremon, prout recitat Cassianus in secundo Collationum volumine, ponit sex gradus castitatis. Primus est, ne in vigilia impugnatione carnali monachus elidatur. Secundus, ne cogitationibus lubricis immoretur. Tertius, ut femineo adspectu nequaquam ad concupiscentiam moveatur. Quartus, ne vigilans simplicem carnis sustineat motum. Quintus, ne dum in Scripturis aut alibi aliquid audit de generatione humana aut commixtione carnali, illicite moveatur, aut subtilissimo perstringatur assensu, sed tanquam opus simplex ac ministeriale humano generi necessario contributum, tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu. Sextus gradus est, ne illecebrosis phantasmatibus dormiens illudatur: quod fit dum secundum mensuram castitatis ad quam monachus tendit, in odium voluptatis ac impuritatis mens etiam somno sopita convertitur. Quidam vero speciali munere gratiæ, ad tantam castitatis perveniunt puritatem, ut naturali motu carnis emortuo, obscenum illum humorem non patiantur.
Verumtamen agnoscamus quod propriis viribus, laboribus, abstinentiis, lectionibus Scripturarum, perfectionem castitatis obtinere non valeamus; sed Dei indigemus adjutorio gratioso. Prædicta vero idcirco peragimus, ut per ea auxilium gratiæ ad perfectam castimoniam adipiscamur. Tanto igitur castitatis desiderio accendamur, quanto quis avarissimus aut ambitiosissimus desiderio inflammatur pecuniæ aut honoris, aut lascivissimus feminarum affectu: sicque castitatis amore, ciborum ac potuum spernamus illecebras, et sobrietati, orationibus atque vigiliis insistamus, ab immundis cogitationibus, incautis adspectibus, impudicis attactibus penitus abstinentes. Quumque in castitatis gradibus jam prætactis profecisse nos experimur, nequaquam de nostris viribus inaniter gloriemur, sed Deo totum adscribamus profectum. Interea per patientiam et mansuetudinem meretur homo castitatis virtutem ac incrementum, quum dicat Salvator: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, id est, proprium corpus habebunt rationi subjectum. Nec enim æstus corporis declinabit, nisi qui motus animi ante frenaverit. Itaque jugiter studeamus ad hos castitatis gradus ascendere, et in eis proficere ac firmari. Matth. v, 4.
Postremo in præsenti epistola hortatur Apostolus, ne quis supergrediatur, id est opprimat, aut circumveniat fratrem suum, id est decipiat. Nequaquam ergo unus religiosus tribulet alium verbo, signo aut facto, eum injuste vexando, irridendo, inquietando; nec unus alteri in hoc auxilietur, sicut sæpe contingit quod quidam infirmi, passionati aut malitiosi mutuo sibi cohærent, et tanquam Pilatus et Herodes, confœderantur in persecutione alicujus fratris devoti, habentes inter se pacem iniquam, quia uni tertio adversantur. De hoc plenius scribit S. Bernardus, inducens illud Job de diabolo dictum: Corpus ejus compactum squamis, una uni adhæret. Sic tales instar squamarum connexi sunt ad infestandum fratrem in quo speciale aliquod gratiæ munus refulget quo carent ipsi; nec illud assequi, sed obscurare conantur. Sed in talibus nullus alteri, quantumcumque familiari et caro, adsistat: tum quia in se exstat injustum; tum quoniam vera requirit dilectio, ut a dilecto nil indecens postulemus, nec propter eum quidquam injustum agamus. Nullus quoque decipiat quemquam, quoniam virum sanguinum et dolosum abominatur Dominus. Et Isaias testatur: Fraudulenti vasa pessima sunt. Malachias item propheta: Maledictus (inquit) dolosus. Idcirco in vera sinceritate, in caritate non ficta, in simplicitate columbina semper ad invicem conversemur. Luc. xxiii, 12. facto, eum injuste vexando, irridendo, inquietando; nec unus alteri in hoc auxilietur, sicut sæpe contingit quod quidam infirmi, passionati aut malitiosi mutuo sibi cohærent, et tanquam Pilatus et Herodes, confœderantur in persecutione alicujus fratris devoti, habentes inter se pacem iniquam, quia uni tertio adversantur. De hoc plenius scribit S. Bernardus, inducens illud Job de diabolo dictum: Corpus ejus compactum squamis, una uni adhæret. Sic tales instar squamarum connexi sunt ad infestandum fratrem in quo speciale aliquod gratiæ munus refulget quo carent ipsi; nec illud assequi, sed obscurare conantur. Sed in talibus nullus alteri, quantumcumque familiari et caro, adsistat: tum quia in se exstat injustum; tum quoniam vera requirit dilectio, ut a dilecto nil indecens postulemus, nec propter eum quidquam injustum agamus. Nullus quoque decipiat quemquam, quoniam virum sanguinum et dolosum abominatur Dominus. Et Isaias testatur: Fraudulenti vasa pessima sunt. Malachias item propheta: Maledictus (inquit) dolosus. Idcirco in vera sinceritate, in caritate non ficta, in simplicitate columbina semper ad invicem conversemur. Job xli, 6-8. infestandum fratrem in quo speciale aliquod gratiæ munus refulget quo carent ipsi; nec illud assequi, sed obscurare conantur. Sed in talibus nullus alteri, quantumcumque familiari et caro, adsistat: tum quia in se exstat injustum; tum quoniam vera requirit dilectio, ut a dilecto nil indecens postulemus, nec propter eum quidquam injustum agamus. Nullus quoque decipiat quemquam, quoniam virum sanguinum et dolosum abominatur Dominus. Et Isaias testatur: Fraudulenti vasa pessima sunt. Malachias item propheta: Maledictus (inquit) dolosus. Idcirco in vera sinceritate, in caritate non ficta, in simplicitate columbina semper ad invicem conversemur. Ps. v, 7. Is. xxxii, 7. Malach. i, 14. II Cor. vi, 6.
Footnotes
Chapter 138 of 211